|
Posita patientia quam apostoli habebant in tribulationibus, et praemio
quod expectabant manifestato, hic consequenter agit de patientiae causa
et patientiae modo, seu ratione. Et circa hoc tria facit. Primo
enim insinuat sanctorum patientiam; secundo patientiae causam, ibi non
contemplantibus nobis, etc.; tertio patientiae remunerationem, ibi
id enim, et cetera. Circa primum intendit ostendere, quod sanctorum
patientia est invincibilis. Et hoc est quod dicit propter quod,
scilicet quia sumus scientes quod qui suscitavit Iesum a mortuis,
suscitabit nos et constituet vobiscum, ideo non deficimus, scilicet in
tribulationibus, id est non deducimur ad hoc quod non possimus propter
Christum amplius ferre et sustinere. Nam deficere idem est quod ferre
non posse. Ier. XX, 9: defeci, ferre non sustinui. Causa
autem quare non deficimus est quia licet quantum ad aliquid deficiamus,
scilicet quantum ad exteriorem hominem, tamen quantum ad aliquid semper
renovamur, scilicet quantum ad interiorem hominem. Et hoc est quod
dicit sed licet is qui foris est, et cetera. Ubi sciendum est, quod
occasione istorum verborum haereticus, Tertullianus nomine, dixit
quod anima rationalis, quae est in hominis corpore, habet corpoream
figuram et membra corporea, sicut et corpus habet: et hoc dicitur homo
interior; corpus vero, cum sensibus suis, dicitur homo exterior.
Quod quidem falsum est. Unde, ad intellectum huius verbi, sciendum
est quod etiam secundum philosophum in Ethic., et secundum
consuetudinem loquendi, unumquodque dicitur esse illud quod est
principalius in ipso, puta, quia in civitate principalius est potestas
et Concilium, id quod facit potestas et Concilium, dicitur tota
civitas facere. Principalius autem in homine potest aliquid iudicari
et secundum veritatem et secundum apparentiam. Secundum veritatem
quidem principalius in homine est ipsa mens, unde secundum iudicium
spiritualium virorum mens dicitur homo interior. Secundum apparentiam
vero principalius in homine est corpus exterius cum sensibus suis; unde
secundum iudicium illorum, qui tantum corporalia et sensibilia
considerant et terrena sapiunt, quorum Deus venter est, corpus cum
sensibus dicitur homo exterior. Et ideo, secundum hunc modum,
loquitur hic apostolus, dicens licet homo noster, scilicet corpus cum
natura sensitiva, corrumpatur, in tribulationibus, ieiuniis et
abstinentiis et vigiliis, Rom. VI, 6: vetus homo noster simul,
et cetera. Habac. III, 16: ingrediatur putredo, etc., tamen
is homo, qui intus est, scilicet mens, seu ratio munita spe futuri
praemii et firmata munimine fidei, renovatur. Quod sic intelligendum
est: vetustas enim est via ad corruptionem. Hebr. VIII, v.
13: quod antiquatur et senescit, et cetera. Natura autem humana
fuit in integritate condita et, si in illa integritate permansisset,
semper esset nova: sed per peccatum incepit corrumpi; quo fit, quod
quidquid consecutum est, sicut ignorantia, difficultas ad bonum, et
pronitas ad malum, poenalitas et alia huiusmodi, totum pertinet ad
vetustatem. Cum ergo natura humana huiusmodi peccatum sequentia
deponit, tunc dicitur renovari. Quae quidem depositio hic incipit in
sanctis, sed perfecte consummabitur in patria. Hic enim deponitur
vetustas culpae: nam spiritus deponit vetustatem peccati et subiicitur
novitati iustitiae. Hic intellectus deponit errores et assumit
novitatem veritatis; et, secundum hoc, is, qui intus est homo,
scilicet anima, renovatur. Eph. IV, 23: renovamini spiritu
mentis vestrae. Sed in patria tolletur etiam vetustas poenae. Unde
ibi erit consummata renovatio. Ps. CII, 5: renovabitur ut
aquilae, et cetera. Sed quia sancti quotidie proficiunt in puritate
conscientiae et in cognitione divinorum, ideo dicit de die in diem.
Ps. LXXXIII, 6: ascensiones in corde suo. Sic ergo
patientia est invincibilis, quia renovatur de die in diem. Tertium
principale, scilicet huius patientiae causa, est recogitatio praemii,
quae est efficacissima, quia, secundum Gregorium, recogitatio
praemii, diminuit vim flagelli. Et hoc est quod dicit id enim quod,
etc., quasi dicat: nihil sunt tribulationes quas hic patimur, si
respiciatur ad gloriam, quam ex eis consequimur. Unde comparat statum
sanctorum, qui sunt in vita ista, ad statum eorum, qui sunt in
patria, et ponit quinque in utroque statu correspondentia sibi
invicem. Nam primo status istius vitae in sanctis est status, quantum
in se est, parvus et quasi imperceptibilis. Unde dicit id, id est
minimum. Is. LIV, 7: ad punctum, in modico dereliqui te.
Item transitorium. Unde dicit in praesenti, id est in vita ista,
quae est in afflictionibus et aerumnis. Iob VII, 1: militia est
vita hominis, et cetera. Item temporis brevitas. Unde dicit
momentaneum. Is. LIV, 8: in momento indignationis abscondi
faciem meam parumper a te, et cetera. Nam totum tempus huius vitae
comparatum ad aeternitatem, non est nisi momentaneum. Item est
levis. Unde dicit leve. Nam licet supra I, 8 dicatur: gravati
sumus supra modum, quia scilicet grave est corpori, tamen spiritui
charitate ferventi levissimum est. Augustinus: omnia gravia et
immania facilia et prope nulla facit amor. Item est poenosus. Et
ideo dicit tribulationis. Mich. VII, 9: iram domini portabo,
et cetera. Sed quantum ad statum beatitudinis ponit quinque, quia
contra hoc, quod dicit, id, ponit supra modum, id est supra
mensuram. Rom. VIII, 18: existimo quod non sunt condignae
passiones, et cetera. Sed contra Matth. XVI, 27: reddet
unicuique iuxta opera sua. Non ergo supra mensuram. Respondeo.
Dicendum est, quod ly sed, non designat aequalitatem quantitatis, ut
scilicet quantum quis meruit, tantum praemietur, sed designat
aequalitatem proportionis, ut scilicet qui plus meruit, plus praemii
accipiat. Item contra id quod dicit in praesenti, ponit in
sublimitate, id est in statu sublimi absque perturbatione. Is.
LVIII, 14: sustollam te super altitudinem nubium, et cetera.
Contra id quod dicit momentaneum, ponit aeternum, Is. XXXV,
10: laetitia sempiterna super capita eorum, et cetera. Contra id
quod dicit leve, ponit pondus. Et dicit pondus, propter duo.
Pondus enim inclinat et trahit ad motum suum quae subsunt sibi. Sic
gloria aeterna erit tanta, quod totum hominem faciet gloriosum, et in
anima et in corpore; nihil erit in homine, quod non sequatur impetum
gloriae. Vel dicitur pondus, propter pretiositatem. Nam pretiosa
solum ponderari consueverunt. Contra hoc, quod dicit tribulationis,
ponit gloriae. Vel hoc quod dicit gloriae, potest esse commune ad
alia quatuor, quae de statu patriae dicuntur; hoc vero quod dicit
tribulationis, ad quatuor quae de statu praesentis vitae dicta sunt.
Operatur supra id, scilicet quod tribulationes patimur, nam haec sunt
causa et meritum, quare Deus istam gloriam nobis conferat. Est ergo
sanctorum patientia invincibilis, eorum remuneratio ineffabilis, sed,
remunerationis eorum recompensatio, recta et delectabilis. Unde dicit
non contemplantibus nobis, etc., quasi dicat: licet haec, quae
speramus, sint futura, et interim corpus nostrum corrumpatur,
nihilominus tamen renovamur, quia non attendimus ad ista temporalia,
sed ad caelestia. Et hoc est quod dicit: operatur in nobis pondus
gloriae, nobis dico, non contemplantibus, id est non attendentibus ad
ea quae videntur, id est ad terrena, sed ad ea quae non videntur,
scilicet caelestia. Phil. III, 13: quae retro sunt
obliviscens, et cetera. I Cor. II, 9: oculus non vidit, et
cetera. Et quare caelestia contemplamur? Quia ea quae videntur, id
est terrena, sunt temporalia, et transitoria, ea autem quae non
videntur, scilicet caelestia, sunt aeterna. Is. LI, v. 8:
salus autem mea in sempiternum erit.
|
|