|
Postquam apostolus commendavit ministerium novi testamenti, et quantum
ad dignitatem, et quantum ad usum, consequenter hic commendat illud
quantum ad praemium, licet de praemio, quantum ad aliquid aliqualiter
et incomplete supra tractavit, hic tamen de hoc complete tractat.
Circa quod tria facit. Primo enim agit de praemio; secundo vero de
praeparatione et praemii susceptione, ibi et ideo contendimus sive,
etc.; tertio vero de causa utriusque, scilicet praeparationis et
praemii quod expectatur, ibi omnia autem ex Deo, qui reconciliavit,
et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit praemium, quod
expectatur; secundo exprimit desiderium praemii expectati, ibi nam in
hoc ingemiscimus, et cetera. Sed quia praemium quod expectatur est
inaestimabile, scilicet gloriae caelestis, et ideo dicit scimus
quoniam, etc., quasi dicat secundum Glossam vere operatur in nobis
pondus gloriae, quia in corporibus erit haec gloria, non tantum in
animabus. Enim, id est quia, scimus, id est certi sumus, quia iam
habemus in spe, quoniam si terrestris domus nostra, id est, corpus.
Homo enim, ut dictum est, dicitur mens, cum sit principalius in
homine; quae quidem mens se habet ad corpus, sicut homo ad domum.
Sicut enim destructa domo, non destruitur homo eam inhabitans sed
manet, sic, destructo corpore, non destruitur mens seu anima
rationalis, sed manet. Corpus ergo terrestre dicitur domus
habitationis, id est, in qua habitamus. Iob IV, 19: qui
habitant domos luteas, et cetera. Dissolvatur, id est destruatur.
Scimus, inquam, quod habemus aedificationem, id est aedificium, ex
Deo, id est paratum a Deo. Aedificium, dico, domum non
manufactam, id est non opere hominis, nec opere naturae, sed corpus
incorruptibile, quod assumemus; quod quidem non est manufactum, quia
incorruptibilitas in corporibus nostris provenit solum ex operatione
divina. Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae,
et cetera. Domum aeternam, id est domum ab aeterno praeparatam.
Is. XXXIII, v. 20: tabernaculum quod nequaquam destruetur
in caelis. Matth. V, 12: merces vestra copiosa est in caelis.
Hanc autem commutationem, ut scilicet pro terrestri domo habeant
caelestem, desiderabat Iob, dicens c. XIV, 14: cunctis diebus
quibus nunc milito. Expositio est secundum Glossam. Sed tamen non
est secundum intellectum apostolicum, nec praecedentibus, nec
sequentibus concordat. Nam ipse cum habeat unam materiam continuam de
qua loquitur, non interponit aliam. Et ideo videamus quid intendat
apostolus dicere. Sciendum est autem, quod apostolus vult hic
ostendere quod sancti rationabiliter sustinent tribulationes, ex quibus
vita praesens corrumpitur, quia ex hoc statim perveniunt ad gloriam,
non ad gloriosum corpus, ut dicitur in Glossa. Et ideo dicit: ideo
sustinuimus enim, id est quia, scimus, id est, pro certo habemus,
quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis, id est,
corpus, dissolvatur, id est, corrumpatur per mortem, habemus,
statim, non in spe sed in re, meliorem domum, scilicet
aedificationem, domum non manufactam, id est, gloriam caelestem, non
corpus gloriosum. De hac autem domo dicitur Io. XIV, 2: in
domo patris mei mansiones multae, et cetera. Quae quidem est ex Deo
non manufacta, quia gloria aeterna est ipse Deus. Ps. XXX, 3:
esto mihi in Deum protectorem et in domum, et cetera. Et aeternam,
ad litteram, quia ipse Deus est aeternus. In caelis, id est, in
excelsis, quia statim corrupto corpore, anima sancta consequitur hanc
gloriam non in spe, sed in re. Nam et antequam corpus dissolvatur,
habemus hanc domum in spe. Sic ergo praemium sanctorum est admirabile
et desiderabile, quia gloria caelestis est. Ideo consequenter
subiungit desiderium sanctorum ad ipsum praemium, dicens nam in hoc
ingemiscimus, et cetera. Ubi tria facit. Primo exprimit desiderium
gratiae ad praemium ipsum; secundo ostendit quod desiderium gratiae
retardatur ex desiderio naturae, ibi nam et qui sumus in hoc
tabernaculo, etc.; tertio ostendit quomodo desiderium gratiae vincit
desiderium naturae, ibi audentes igitur, et cetera. Sed desiderium
gratiae est cum fervore. Nam in hoc ingemiscimus, etc., quasi
dicat: haec est vera probatio, quod habemus domum non manufactam,
quia si desiderium naturae non est frustra, multo minus desiderium
gratiae frustra est. Cum igitur nos habeamus ferventissimum desiderium
gratiae de gloria caelesti, impossibile est, quod sit frustra. Et
hoc est, quod dicit ingemiscimus, id est, ingemendo desideramus, in
hoc, scilicet animae desiderio retardati. Ps. CXIX, 5: heu
mihi, quia incolatus meus, et cetera. In hoc enim quod cupientes
sumus, id est cupimus, superindui habitationem nostram, id est
fruitionem gloriae, quae de caelo est, id est caelestis; quae dicitur
habitatio, quia in ipsa gloria sancti habitant sicut in suo
consolatorio. Matth. XXV, 21-23: intra in gaudium domini
tui. Per hoc autem quod dicit superindui, dat intelligere quod illa
domus caelestis, de qua supra dixerat, non est aliquid ab homine
separatum, sed aliquid homini inhaerens. Non enim dicitur homo
induere domum sed vestimentum, domum autem dicitur aliquis inhabitare.
Haec ergo duo coniungit, dicens superindui habitationem, per quod
ostendit, quod illud desiderium est aliquid inhaerens, quia induitur,
et aliquid continens et excedens, quia inhabitatur. Sed quia non
simpliciter dixit: indui, sed superindui, rationem sui dicti subdit,
dicens si tamen vestiti, et non nudi inveniamur. Quasi dicat: si
anima indueretur habitatione caelesti, quod non exueretur habitatione
terrena, id est non corrumperetur corpus nostrum per mortem, sed
caelestis adeptio illius habitationis esset superinduitio. Sed quia
oportet quod evacuetur habitatione terrena, ad hoc quod induatur
caelesti, non potest dici superinduitio, sed induitio simplex. Et
ideo dicit si tamen vestiti et non nudi inveniamur, quasi dicat:
superindueremur quidem, si inveniremur induti, et non nudi. Nudus
enim non dicitur superindui, sed indui tantum. Glossa vero aliter
exponit de vestimento spirituali, dicens: cupimus superindui, quod
utique fiet, tamen hac conditione, si nos inveniamur vestiti,
scilicet virtutibus, et non nudi, scilicet virtutibus. De istis
vestibus dicitur Col. III, 12: induite vos sicut electi Dei,
et cetera. Quasi dicat: nullus ad illam gloriam perveniet, nisi
habeat virtutes. Quae quidem expositio non videtur concordare
intentioni apostoli. Sic ergo desiderium gratiae fervet ad praemium,
sed tamen retardatur a desiderio naturae, quod ostendit cum dicit nam
dum sumus in tabernaculo isto, et cetera. Ubi primo ponit conditionem
desiderii naturalis; secundo ostendit, quod etiam hic status desiderii
naturalis est a Deo, ibi qui autem efficit nos, et cetera. Conditio
autem desiderii est naturalis retardans desiderium gratiae, quia
vellemus inveniri vestiti et non nudi, id est ita vellemus quod anima
perveniret ad gloriam, quod corpus non corrumperetur per mortem.
Cuius ratio est quia naturale desiderium inest animae esse unitam
corpori, alias mors non esset poenalis. Et hoc est quod dicit nam,
nos, qui sumus in hoc tabernaculo, id est, qui habitamus in isto
mortali corpore, II Petr. c. I, 14. Scio quod velox sit
depositio tabernaculi mei, ingemiscimus, id est intus in corde, non
solum extra in voce, gemimus, Is. LIX, 11: ut columbae
meditantes gememus, quia durum est cogitare mortem. Et tamen
gravati, quasi aliquo existente contra desiderium nostrum, eo quod non
possumus pervenire ad gloriam, nisi deponamus corpus, quod est ita
contra naturale desiderium, ut dicit Augustinus, quod nec ipsa
senectus a Petro timorem mortis auferre potuit. Et ideo dicit eo quod
nolumus spoliari, scilicet tabernaculo terreno, sed supervestiri,
gloria supercaelesti, vel, secundum Glossam, corpore glorioso. Sed
quia posset videri indecens, quod corpus ex una parte esset
corruptibile ex sui natura, si non fuisset ante dissolutum, et ex
parte gloriae esset gloriosum, subdit modum quomodo fieri vellet,
dicens ut absorbeatur quod mortale est, etc., quasi dicat: non sic
supervestiri volumus, quod corpus remaneat mortale, sed ita quod
gloria auferat ex toto corruptionem corporis, absque corporali
dissolutione. Et ideo dicit absorbeatur quod mortale est, id est ipsa
corruptio corporis, a vita, scilicet gloriae. I Cor. XV, 54:
absorpta est mors in victoria, et cetera.
|
|