|
Hic ostendit auctorem supernaturalis desiderii de habitatione
caelesti. Causa enim naturalis desiderii quod nolumus expoliari est
quia scilicet anima naturaliter unitur corpori, et e converso. Sed
hoc, quod caelestem inhabitationem superindui cupiamus, non est ex
natura, sed ex Deo. Et ideo dicit qui autem efficit nos in hoc,
etc., quasi dicat: volumus superinduere caelestem habitationem, ita
tamen quod non spoliemur terrena, et tamen, hoc ipsum quod volumus sic
supervestiri, efficit in nobis Deus. Phil. II, 13: Deus est
qui operatur in nobis, et cetera. Cuius ratio est, quia quamlibet
naturam consequitur appetitus conveniens fini suae naturae, sicut grave
naturaliter tendit deorsum, et appetit ibi quiescere. Si autem sit
appetitus alicuius rei supra naturam suam, illa res non movetur ad
illum finem naturaliter, sed ab alio quod est supra naturam suam.
Constat autem quod perfrui caelesti gloria et videre Deum per
essentiam, licet sit rationalis creaturae, est tamen supra naturam
ipsius, non ergo movetur rationalis creatura ad hoc desiderandum a
natura, sed ab ipso Deo, qui in hoc ipsum efficit nos, et cetera.
Sed quomodo hoc efficit subdit, dicens qui dedit pignus, et cetera.
Circa quod sciendum est, quod Deus efficit in nobis naturalia
desideria et supernaturalia. Naturalia quidem quando dat nobis
spiritum naturalem convenientem naturae humanae. Gen. II, 7:
inspiravit in faciem eius, et cetera. Supernaturalia vero dat quando
infundit in nobis supernaturalem spiritum, scilicet spiritum sanctum.
Et ideo dicit dedit nobis pignus spiritus, id est spiritum sanctum
causantem in nobis certitudinem huius rei, qua desideramus impleri.
Eph. I, 13: signati estis spiritu promissionis sancto, et
cetera. Dicit autem pignus, quia pignus debet tantum valere, quantum
valet res pro qua ponitur. Sed in hoc differt a re pro qua ponitur,
quia pleniori iure possidetur res, quando iam habetur, quam pignus,
quia res possidetur ut quid suum, pignus vero servatur et tenetur quasi
pro certitudine rei habendae. Ita est de spiritu sancto, quia
spiritus sanctus tantum valet quantum gloria caelestis, sed differt in
modo habendi, quia nunc habemus eum quasi ad certitudinem consequendi
illam gloriam; in patria vero habebimus, ut rem iam nostram, et a
nobis possessam. Tunc enim habebimus perfecte, modo imperfecte. Sic
ergo retardatur desiderium gratiae a desiderio naturae. Sed numquid
impeditur? Non, sed desiderium gratiae vincit. Et hoc est quod
dicit audentes igitur, etc., quasi dicat: duo desideria sunt in
sanctis: unum quo desiderant caelestem habitationem, aliud quo nolunt
expoliari. Et si haec duo essent compossibilia, non essent contraria
et unum non retardaretur ab alio. Sed apostolus ostendit ea esse
incompossibilia et quod oportet quod unum vincat alterum. Unde circa
hoc tria facit. Primo enim ostendit incompossibilitatem dictorum
desideriorum; secundo interponit quamdam probationem, ibi per fidem
enim, etc.; tertio ostendit quod horum vincat, ibi audemus autem,
et cetera. Incompossibilitatem ostendit cum dicit audentes igitur, et
cetera. Audere, proprie est immiscere se in pericula mortis, et non
cedere propter timorem. Licet autem sancti naturaliter timeant
mortem, tamen audent ad pericula mortis et non cedunt timore mortis.
Prov. XXVIII, 1: iustus quasi leo confidens. Eccli.
XLVIII, 13: in diebus suis non pertimuit principem. Et
scientes, scilicet sumus hoc quod confirmat in nobis audaciam, ut pro
Christo mori non timeamus, quoniam dum sumus in hoc corpore mortali,
peregrinamur, id est elongamur, a Deo. Ps. CXIX, 5: heu
mihi, quia incolatus meus, et cetera. Peregrinamur, inquam, quia
sumus extra patriam nostram, qui Deus est, alias non diceremur
peregrinari ab eo. Et hoc non est ex natura nostra, sed ex eius
gratia. Quod autem peregrinamur a domino, probat cum dicit per fidem
enim ambulamus, id est procedimus in vita ista per fidem, et non per
speciem, id est non per perfectam visionem. Fidei enim verbum est
sicut lucerna a qua illuminamur ad ambulandum in vita ista. Ps.
CXVIII, 105: lucerna pedibus meis verbum, et cetera. In
patria autem non erit huiusmodi lucerna, quia ipsa claritas Dei, id
est ipse Deus, illuminabit illam. Et ideo tunc per speciem, id est
per essentiam, videbimus eum. Dicit autem per fidem ambulamus, quia
fides est de non visis. Est enim fides substantia sperandarum rerum,
argumentum non apparentium, Hebr. XI, 1 s. Quamdiu autem anima
corpori mortali unitur, non videt Deum per essentiam. Ex.
XXXIII, 20: non videbit me homo, et cetera. Unde inquantum
assentimus, credendo his, quae non videmus, dicimur ambulare per
fidem et non per speciem. Sic ergo patet duorum desideriorum
incompossibilitas, quia non possumus cum hoc corpore superindui
caelestem habitationem: et probatio huius, quia per fidem ambulamus.
Sequitur consequenter victoria unius desiderii de duobus, scilicet
desiderium gratiae, cum dicit audemus, et cetera. Et debet resumi
scientes supra positum, quia littera suspensiva est, ut dicatur sic:
hoc, inquam, scientes, quia dum sumus in hoc corpore, etc.,
audemus et bonam voluntatem habemus, et cetera. Duo dicit, quorum
unum importat repugnantiam, quam habet in volendo, quae fit per
timorem mortis. Ubi enim est timor, non est audacia. Nam ex
appetitu naturae surgit timor mortis, ex appetitu gratiae surgit
audacia. Ideo dicit audemus. Aliud importat imperfectionem animi in
desiderando, quia nisi bene desideraretur, non vinceretur timor
mortis, cum sit valde naturalis. Et ideo, non solum oportet audere,
sed bonam voluntatem habere, id est cum gaudio velle. Licet enim,
secundum philosophum in actu fortitudinis non requiratur gaudium ad
perfectionem virtutis, sicut in aliis virtutibus, sed solum non
tristari, tamen quia fortitudo sanctorum perfectior est, non solum non
tristantur in periculis mortis, sed etiam gaudent. Phil. I, 23:
habens desiderium dissolvi, et cetera. Sed quid audemus? Magis
peregrinari a corpore, id est removeri a corpore, per corporis
dissolutionem, quod est contra desiderium naturae, et praesentes esse
ad dominum, id est ambulare per speciem, quod est desiderium gratiae.
Hoc desiderabat Psalmista XLI, 3, qui dicebat: sitivit anima
mea ad Deum, et cetera. Et nota, quod hic concludit eadem duo,
quae proposuit in principio, supra secundo, scilicet quod si
terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod idem est,
quod hic dicit peregrinari a corpore, et quod habemus habitationem in
caelis non manufactam, et hoc quod idem est praesentes esse ad Deum.
Confutatur per haec verba error dicentium animas sanctorum decedentium
non statim post mortem deduci ad visionem Dei et eius praesentiam, sed
morari in quibusdam mansionibus usque ad diem iudicii. Nam frustra
sancti auderent et desiderarent peregrinari a corpore, si separati a
corpore non essent praesentes ad Deum. Et ideo dicendum est quod
sancti statim post mortem vident Deum per essentiam, et sunt in
caelesti mansione. Sic ergo patet quod praemium, quod sancti
expectant, est inaestimabile. Sequitur de praeparatione ad praemium,
quae fit per pugnam contra tentationes et per exercitium bonorum
operum, et hoc est quod dicit ideo contendimus, et cetera.
Praeparantur autem sancti ad hoc praemium tripliciter, scilicet primo
placendo Deo; secundo proficiendo proximo, ibi scientes autem timorem
Dei; tertio abdicando a se carnales affectus, ibi itaque nos, et
cetera. Deo autem placent resistendo malis, et ideo dicit ideo, quia
scilicet totum desiderium nostrum est quod simus praesentes Deo,
contendimus, id est cum conatu nitimur, seu studemus cum pugna et
lucta, contra tentationes Diaboli, carnis et mundi. Lc. XIII,
24: contendite intrare per angustam portam, et cetera. Placere
illi, scilicet Deo ad quem desideramus esse praesentes; et hoc sive
absentes, sive praesentes illi sumus: quia nisi studeamus ei placere
in vita ista dum sumus absentes, non poterimus ei placere, nec esse ei
praesentes in alia vita. Sap. c. IV, 10: placens Deo factus
dilectus, et cetera. Consequenter cum dicit omnes enim nos
manifestari, etc., subdit causam quare sancti contendunt placere
Deo, quae quidem causa sumitur ex consideratione futuri iudicii, ubi
nos omnes manifestari oportet. Ponit autem apostolus quinque
conditiones futuri iudicii. Primo enim ponit ipsius universalitatem,
quia nullus excipietur ab illo iudicio. Et ideo dicit omnes nos, id
est omnes homines, bonos et malos, magnos et parvos. Rom. XIV,
10: omnes stabimus ante tribunal Christi. Apoc. XX, 12:
vidi mortuos pusillos et magnos stantes in conspectu agni, et cetera.
Sed contra hoc obiicitur dupliciter. Primo quia videtur quod
infideles non venient ad iudicium, nam qui non credit iam iudicatus
est, ut dicitur Io. III, 18. Secundo quia quidam erunt ibi ut
iudices, Matth. XIX, 28: sedebitis super sedes, et cetera.
Non ergo omnes erunt ante tribunal, ut iudicentur. Responsio.
Dicendum quod in iudicio duo erunt, scilicet prolatio sententiae, et
discussio meritorum, et quantum ad hoc non omnes iudicabuntur, quia
illi qui totaliter abrenuntiaverunt Satanae et pompis eius, et per
omnia adhaeserunt Christo, non discutientur, quia iam dii sunt.
Illi vero, qui in nullo adhaeserunt Christo, nec per fidem, nec per
opera, similiter non indigent discussione, quia nihil habent cum
Christo; sed illi qui cum Christo aliquid habent, scilicet fidem,
et in aliquo recesserunt a Christo, scilicet per mala opera et prava
desideria, discutientur de his quae contra Christum commiserunt.
Unde quantum ad hoc, soli Christiani peccatores manifestabuntur ante
tribunal Christi. Item, erit in iudicio prolatio sententiae, et
quantum ad hoc omnes manifestabuntur. Sed de pueris non videtur, quia
dicitur ut referat unusquisque propria corporis prout gessit; sed pueri
nihil gesserunt in corpore, ergo, et cetera. Sed hoc solvit
Glossa, quia non iudicabuntur pro his, quae ipsi gesserunt per se,
sed de his quae gesserunt per alios, dum per eos crediderunt vel non
crediderunt, baptizati vel non baptizati fuerunt. Vel damnabuntur pro
peccato primi parentis. Secundo vero ponit iudicii certitudinem. In
iudicio hominum multi decipi possunt, dum quidam iudicantur mali, qui
tamen sunt boni, et e converso. Et huius ratio est, quia non
manifestantur corda, sed in illo iudicio perfectissima certitudo erit,
quia erit ibi manifestatio cordium. Unde dicit manifestari. I Cor.
IV, 5: nolite ante tempus iudicare, et cetera. Tertio ponit
iudicii necessitatem, quia nec per interpositam personam, nec per
contumaciam poterit quis effugere iudicium illud. Unde dicit oportet,
id est necessarium est. Iob XIX, 29: scitote esse iudicium.
Eccle. ult.: cuncta quae fiunt adducet Deus, et cetera. Quarto
ponit iudicis auctoritatem. Unde dicit ante tribunal Christi, ut
scilicet veniat ad iudicandum homines in eadem forma, in qua iudicatus
est ab hominibus, ut existens in forma humana videatur a bonis et
malis. Mali enim non possunt videre gloriam Dei. Io. V, 27:
potestatem dedit ei iudicium facere, et cetera. Tribunal autem dicit
iudiciariam potestatem, et sumptum est ab antiqua consuetudine
Romanorum, qui elegerunt tres tribunos plebis, ad quorum officium
pertinebat diiudicare excessus consulum et senatorum, et loca istorum
vocabantur tribunalia. Quinto ponit iudicis aequitatem, quia secundum
merita propria erunt praemia vel poenae. Unde dicit ut referat
unusquisque, et cetera. Rom. II, 6: reddet unicuique secundum
opera sua. Et dicit corporis, non solum pro his quae fecit motu
corporis, sed pro his quae mente gessit, alias infideles non
punirentur. Et ideo cum dicit corporis, intelligendum est, id est
pro his quae gessit dum vixit in corpore.
|
|