|
Ostenso qualiter sancti se praeparant ad praemium aeternae gloriae
placendo Deo, hic ostendit consequenter quomodo praeparant se ad hoc
proficiendo proximo. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
sollicitudinem suam, quam habet de salute proximorum; secundo vero
huius sollicitudinis causam assignat, ibi charitas Christi, et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit curam quam habet de
salute proximorum persuadendo eis; secundo excludit quamdam falsam
suspicionem, ibi non iterum nos, etc.; tertio ostendit quod etiam in
modo docendi proximorum utilitatem intendat, ibi sive enim mente, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo, ponit studium suum de
utilitate proximorum; secundo, manifestat hoc, ibi Deo autem, et
cetera. Dicit ergo: dico quod oportet nos manifestari ante tribunal,
etc., et haec consideratio inducit homines ad timendum iudicium. Et
ideo dicit scientes ergo timorem domini, id est quam pure et caste
timendus sit dominus Iesus Christus, suademus hominibus, ut timeant
et credant. Iob XXIII, 15: considerans eum timore
sollicitor. Ier. X, 7: quis non timebit te, o rex gentium?
Is. VIII, v. 13: dominum exercituum, ipsum sanctificate, et
cetera. Sed quia aliquis posset dicere quod non ex conscientia bona,
sed ex commodo suo suadebat hominibus, et ideo manifestat hoc esse
falsum duplici testimonio, scilicet Dei, unde dicit Deo autem
manifesti sumus, quod scilicet ex timore Dei loquimur. Deus enim
videt intentionem cordis nostri. Ier. c. XVII, 9: pravum est
cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud? Ego dominus,
et cetera. Io. II, 25: ipse sciebat, et cetera. Item
testimonio conscientiarum ipsorum, unde dicit spero autem in
conscientiis vestris, et cetera. Et vere spero, quia sic me exhibui
ut vos scire possitis nos esse probatos, et firmiter hoc tenere etsi
non confiteamini ore. Supra IV, 2: commendantes nosmetipsos ad
omnem conscientiam, et cetera. Consequenter, quia possent credere
quod hoc dixerit apostolus ad commendationem propriam, removet hanc
suspicionem falsam dicens non iterum nos commendamus vobis, id est non
dicimus hoc ad commendationem nostram ut quasi iterum velimus nos
commendare: supra enim, III, et etiam I Cor. III, aliqua
dixerat ad commendationem suam. Et ideo dicit iterum. Infra X,
18: non enim qui seipsum commendat, et cetera. Sed hoc dicimus
propter utilitatem vestram, quasi dicat damus vobis occasionem
gloriandi, id est materiam gloriandi. Pseudo-Apostoli enim per
elationem gloriabantur, dicentes se fuisse doctos ab apostolis, qui
fuerunt a domino, scilicet a Petro et Iacobo, qui erant columnae
fidei, detrahentes in hoc apostolo, quasi non fuerit cum domino
Iesu, et volentes eius doctrinam destruere. Ut ergo et Corinthii
haberent in quo gloriarentur contra ipsos pseudo-apostolos, scilicet
de gratia apostolo data, ut eos et refellant et non seducantur ab eis,
ideo dicit hoc. Unde subdit ut habeatis ad eos, id est contra eos,
vel ad eos reprimendos, quid possitis dicere. Ad eos, dico, qui in
facie gloriantur, et non in corde. Quod tripliciter exponitur sic:
in facie gloriantur, id est exterioribus observantiis legalibus, quia
ad litteram docebant servare legalia. Et non in corde, id est in
virtute Christi, quae est in corde, quia in spiritualibus, sicut
apostolus, qui in virtute crucis Christi dicebat: mihi autem absit
gloriari, et cetera. Item in facie gloriantur, id est in conspectu
hominum, sicut hypocritae faciunt, et non in corde, id est in
testimonio conscientiae, sicut apostolus. Unde dicit: gloria nostra
haec est, et cetera. Vel in facie gloriantur, quia aliqua
praetendebant exterius, quae tamen non ita sentiebant interius in
corde, scilicet quod dicebant se doctos ab apostolis, et quod
sequerentur eorum doctrinam, quam tamen nitebantur destruere. Patet
ergo qualiter apostolus in docendo proximorum salutem procurabat.
Sequitur videre quomodo ipsorum salutem procurabat etiam in modo
docendi. Unde dicit sive enim mente, etc., quod exponitur
dupliciter. Uno modo sic, ut apostolus dicat se excedere, quando
loquitur eis, commendando se sobrium esse; quando non loquitur de
commendatione propria. Secundum hoc dicit: quocumque modo doceamus,
vel est honor Dei vel utilitas proximi, quia si excedimus mente, id
est commendamus nos, Deo, scilicet est, id est ad honorem Dei, vel
de servando iudicio Dei: sive sobrii sumus, id est non alta dicamus
de nobis, hoc est vobis, id est, ad utilitatem vestram. Sed
aliter, et est magis litteralis sensus. Dico quod damus vobis
occasionem gloriandi pro nobis, quia nos, in omnibus quae facimus et
etiam in modo faciendi, intendimus bonum vestrum. Unde sciendum quod
apostoli sunt medii inter Deum et populum. Deut. V, 5: ego
sequester et medius fui, et cetera. Oportebat ergo quod haurirent a
Deo quod effunderent populo. Et ideo necessarium erat quod quandoque
elevarent se per contemplationem in Deum ad percipiendum caelestia,
quandoque conformarent se populo ad tradendum quae a Deo perceperant,
et hoc totum in eorum utilitatem cedebat. Et ideo dicit sive enim
excedimus mente, id est elevamur ad hoc quod percipiamus dona
gratiarum, et hoc ut Deo scilicet uniamur, quod fit per excessum
rerum temporalium. Ps. CXV, 11: ego dixi in excessu meo.
Dionysius: est enim extasim faciens divinus amor, et cetera. Sive
sobrii simus, id est commensuremus nos vobis, tradendo divina
praecepta, hoc est vobis, id est ad utilitatem vestram. Sobrietas
enim idem est, quod commensuratio. Bria enim in Graeco idem est quod
mensura. Haec sobrietas non opponitur ebrietati, quae est de vino,
quae ad bella trahit in terra, sed opponitur ebrietati quae est a
spiritu sancto, quae rapit hominem ad divina, de qua dicitur Cant.
V, 1: bibite, amici, et inebriamini, charissimi. Nam illa
scilicet sobrietas est propter utilitatem proximi, sed haec ebrietas
est propter amorem Dei. Huiusmodi autem descensus, signatus est per
descensum Angelorum per scalam quam vidit Iacob Gen. XXVIII,
12, et Io. I, 51: videbitis caelum apertum, et cetera.
Consequenter cum dicit charitas autem Christi, etc., subiungit
apostolus causam praemissae sollicitudinis, quae quidem est charitas
Christi. Circa hoc autem duo facit. Primo ostendit se urgeri a
charitate Christi ad procurandam salutem proximorum; secundo ostendit
unde provocetur charitas Christi in ipso, ibi aestimantes hoc, et
cetera. Dicit ergo: dico quod sive excedimus Deo sive sobrii sumus
vobis, est ad utilitatem vestram. Et huius causa est quia charitas
Christi urget nos ad hoc. Et dicit urget, quia urgere idem est quod
stimulare; quasi dicat: charitas Christi, quasi stimulus, stimulat
nos ad faciendum ea, quae charitas imperat, ut scilicet procuremus
salutem proximorum. Hic est effectus charitatis. Rom. c.
VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, id est agitantur, et
cetera. Cant. VIII, 6: lampades eius, ut lampades ignis, et
cetera. Unde autem proveniat iste stimulus charitatis, ostendit
consequenter, subdens aestimantes hoc, quoniam si unus, etc., et
primo assignat rationem huius; secundo exponit, ibi et pro omnibus
mortuus est, et cetera. Dicit ergo: dico quod omnia pro vobis
facimus, quia urget nos charitas Christi, quia aestimamus, quod si
unus, scilicet Christus, pro omnibus mortuus est, quod etiam nos ita
vivamus, id est ad utilitatem vestram, quod etiam nobis mortui simus,
id est nihil curemus de nobis, sed de Christo et de his quae Christi
sunt. Et hoc est quod dicit si unus. Rom. V, 8: commendat Deus
suam charitatem in nobis, et cetera. I Petr. c. II, 21:
Christus passus est pro nobis, et cetera. Quod ergo infertur ergo
omnes mortui sunt, exponitur tribus modis. Primo ut dicatur omnes
mortui sunt, morte peccati in Adam. Non enim esset necessarium quod
Christus pro omnibus moreretur, nisi omnes mortui fuissent morte
peccati in Adam. I Cor. XV, 22: sicut in Adam omnes, et
cetera. Secundo ut dicatur omnes mortui sunt, scilicet veteri vitae.
Christus enim mortuus est ad delenda peccata, ergo omnes debent mori
veteri vitae, scilicet peccati, et vivere vita iustitiae, Rom.
VI, 10: quod enim mortuus est peccato, etc., ita et vos
aestimate vos mortuos esse, et cetera. Tertio, et magis
litteraliter, ergo mortui sunt omnes, id est ita debet se quilibet
reputare ac si esset mortuus sibi ipsi. Col. III, 3: mortui
estis, et cetera. Et hunc modum exponit consequenter cum dicit et pro
omnibus mortuus est Christus, I Io. II: mortuus est ut vivamus
Christo. Unde subdit ut et qui vivit, scilicet vita naturali, iam
non sibi vivat, id est non propter seipsum et propter bonum suum
tantum, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, scilicet
Christo, id est totam vitam suam ordinet ad servitium et honorem
Christi. Gal. II, 20: vivo ego, iam non ego, et cetera.
Eccli. XXIX, 20: gratiam fideiussoris tui ne obliviscaris, et
cetera. Et horum ratio est quia unusquisque operans sumit regulam
operis sui a fine. Unde si Christus est finis vitae nostrae, vitam
nostram debemus regulare non secundum voluntatem nostram, sed secundum
voluntatem Christi. Sic enim et Christus dicebat Io. VI, v.
38: descendi de caelo, non ut facerem voluntatem meam, et cetera.
Nota autem quod duo dicit, scilicet quod mortuus est Christus et quod
resurrexit pro nobis; ubi duo exiguntur a nobis. Quia enim mortuus
est pro nobis et nos debemus mori nobis ipsis, id est pro ipso abnegare
nos ipsos. Unde dicebat Lc. IX, 23: qui vult venire post me,
abneget semetipsum, et cetera. Quod idem est ac si diceret:
moriantur sibi ipsis. Quia vero Christus resurrexit pro nobis, et
nos debemus ita mori peccato et veteri vitae et nobis ipsis, quod tamen
resurgamus ad novam vitam Christi. Rom. VI, 4: quomodo
Christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in
novitate, et cetera. Et propter hoc dominus non dixit solum: abneget
semetipsum et tollat crucem suam, sed addidit et sequatur me, scilicet
in novitate vitae, proficiendo in virtutibus. Ps. LXXXIII,
8: ibunt de virtute in virtutem, et cetera.
|
|