|
Posito quomodo sancti praeparant se ad susceptionem gloriae caelestis,
placendo Deo et proficiendo proximo, hic consequenter ostendit quomodo
praeparant se ad hoc idem, abdicando a se carnalem affectum. Et circa
hoc tria facit. Primo ponit abdicationem carnalis affectus; secundo
excludit instantiam, ibi et si cognovimus, etc.; tertio concludit
intentum, ibi si qua ergo in Christo, et cetera. Dicit ergo primo:
ex quo ergo adeo certi sumus de gloria aeterna, ita quod nos ex hoc
neminem secundum carnem novimus. Ubi nota, quod secundum carnem est
quaedam determinatio, et potest dupliciter exponi, secundum quod
dupliciter constructio fieri potest. Uno modo, ut ly secundum
carnem, construatur cum hoc accusativo neminem, et sic exponit
Glossa: neminem secundum carnem, id est carnaliter viventem,
approbamus. Ex quo enim quilibet debet mori, non approbamus eum, qui
carnaliter vivit. Et hoc modo accipitur caro Rom. VIII, 9:
vos autem in carne non estis, et cetera. Alio modo: neminem secundum
carnem, id est secundum carnales legis observantias viventem,
novimus, id est approbamus. Et hoc modo accipitur caro Phil.
III, 4: qui confidunt in carne, id est, in carnalibus legis
observantiis, et cetera. Tertio: neminem secundum carnem, id est
secundum carnis corruptionem, novimus, id est reputamus. Licet enim
fideles adhuc carnem corruptibilem gerant, tamen in spe iam habent
corpus incorruptibile. Unde non reputant se secundum quod modo carnem
corruptibilem habent, sed secundum quod habituri sunt corpus
incorruptibile. Hoc modo accipitur caro I Cor. XV, 50: caro
et sanguis regnum Dei non possidebunt. Alio modo potest construi, ut
ly secundum carnem, construatur cum hoc verbo novimus. Et sic est
sensus: dico quod ex quo non debemus nobis vivere, sed ei qui pro
nobis mortuus est, itaque nos ex hoc neminem secundum carnem novimus,
id est non sequimur in aliquo carnalem affectum, nec aliquem hoc modo
reputamus. Et hoc modo accipitur illud Deut. XXXIII, 9: qui
dixerit patri suo et matri: nescio vos, et cetera. Et sic ly
secundum carnem, refertur ad cognoscentem; sed in prima expositione
referebatur ad cognitum. Quia vero aliquis posset dare instantiam de
Christo, quod saltem cognovisset eum secundum carnem, ideo
consequenter hoc removet dicens quod si cognovimus, et cetera. Circa
hoc sciendum est quod Manichaeus adducebat verba ista pro se in
fulcimentum sui erroris. Ipse enim dicebat Christum non habuisse
verum corpus, nec fuisse ex semine David natum. Et sic Augustinus
dicit in libro contra Faustum: si quis contra eum allegaret verbum
apostoli ad Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum
carnem, et illud I Tim. III, 16: et manifeste magnum est
pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, etc., et II
Tim. II, 8: memor esto dominum Iesum Christum resurrexisse a
mortuis ex semine David, etc., respondebat, quod apostolus
aliquando fuerat huius opinionis, scilicet quod fuisset ex semine
David et quod verum corpus habuisset, sed postea hanc opinionem
mutavit et correxit se hic. Unde dicebat et si cognovimus secundum
carnem Christum, id est si fuerimus aliquando huius opinionis, quod
Christus habuisset veram carnem, sed nunc iam non novimus, id est
modo mutavimus illam opinionem et non credimus ita. Quod quidem
dupliciter improbat Augustinus. Primo quia de eo, quod falso
putamus, nullus dicit novimus, sed opinamur. Cum ergo apostolus
utatur hic hoc verbo cognovimus, videtur quod non aliquando falso
putaverit. Secundo quia supra apostolus dicit neminem novimus secundum
carnem. Si ergo verum esset quod dicit Manichaeus, apostolus nullum
cognosceret habere verum corpus, quod est falsum. Est ergo falsum
quod Manichaeus dicit. Et ideo aliter exponendum secundum veritatem,
et dupliciter. Uno modo, ut sumatur hic caro pro corruptione carnis,
I Cor. XV, 50: caro et sanguis, etc., et tunc est sensus:
et si cognovimus aliquando Christum secundum carnem, id est habere eum
carnem corruptibilem ante passionem, sed nunc iam non novimus,
scilicet eum habere carnem incorruptibilem, quia Rom. VI, 9
dicitur: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, et cetera.
Alio modo secundum Glossam, ut ly si aliquando secundum carnem
Christum cognovimus, referatur ad statum Pauli ante conversionem ad
Christum; quod vero sequitur sed nunc iam non novimus, referatur ad
statum eius post conversionem. Et sic est sensus: et ego et alii
Iudaei infideles aliquando, id est ante conversionem meam, cognovimus
Christum secundum carnem, id est secundum quod carnaliter opinati
sumus de Christo, scilicet eum esse tantum hominem et quod venit
tantum ad carnales observantias legis; sed iam, id est postquam
conversus sum, non novimus, id est haec opinio cessavit, immo credo
quod sit verus Deus et quod non sit colendus per carnales
observantias. Unde dicebat Gal. V, v. 2: si circumcidimini,
Christus nihil vobis proderit. Potest et aliter exponi, ut hoc quod
dicit et si cognovimus, etc., dicat apostolus in persona omnium
apostolorum Christi; et sic videtur respondere ultimae expositioni
huius, quod dicitur neminem cognovimus. Unde sciendum est quod
Augustinus, exponens illud Io. XVI, 7: expedit vobis, ut ego
vadam, ubi ratio domini ad hoc subditur: si enim non abiero,
Paracletus non veniet ad vos, dicit, quod hoc ideo erat, quia
discipuli carnaliter amantes Christum afficiebantur ad ipsum, sicut
carnalis homo ad carnalem amicum, et sic non poterant elevari ad
spiritualem dilectionem, quae etiam pro absente multa facit pati. Ut
ergo radicaretur in eis affectus spiritualis, qui est a spiritu
sancto, et cessaret carnalis, dixit eis dominus: pax vobis, et
cetera. Hoc ergo apostolus, in persona omnium discipulorum,
commemorans dixit et si cognovimus, id est si adhaesimus Christo
aliquando, scilicet quando nobiscum erat praesentia corporali,
secundum carnem, id est secundum carnalem affectum, sed iam non
novimus, id est iam iste affectus cessavit a nobis per spiritum
sanctum, qui datus est nobis. Consequenter cum dicit si qua igitur in
Christo, etc., ex praemissis concludit quemdam effectum esse
consecutum, scilicet novitatis in mundo. Et ideo dicit si qua
igitur, id est si aliqua, in Christo, id est in fide Christi, vel
per Christum, nova creatura est facta. Gal. V, 6: in Christo
Iesu neque praeputium, neque circumcisio, et cetera. Ubi notandum
quod innovatio per gratiam dicitur creatura. Creatio enim est motus ex
nihilo ad esse. Est autem duplex esse, scilicet esse naturae et esse
gratiae. Prima creatio facta fuit quando creaturae ex nihilo productae
sunt a Deo in esse naturae, et tunc creatura erat nova, sed tamen per
peccatum inveterata est. Thren. III, 4: vetustam fecit pellem
meam, et cetera. Oportuit ergo esse novam creationem, per quam
producerentur in esse gratiae, quae quidem creatio est ex nihilo, quia
qui gratia carent, nihil sunt. I Cor. XIII, v. 2: si
noverim mysteria omnia, etc., charitatem autem non habeam, et
cetera. Iob XVIII, v. 15: habitent in tabernaculo illius
socii eius, qui non est, id est peccati. Augustinus dicit: peccatum
enim nihil est, et nihili fiunt homines cum peccant. Et sic patet,
quod infusio gratiae est quaedam creatio. Si ergo aliqua creatura
facta est nova per ipsum, vetera transierunt ei. Hoc quidem sumptum
est Lev. XXVI, 10, ubi dicitur: novis supervenientibus vetera
proiicietis. Ex quo sic argumentatur: si omnia nova facta sunt et
secundum legem novis supervenientibus vetera sunt proiicienda, ergo si
qua creatura est, vetera transierunt ei, id est transire debent ab
eo. Vetera autem quae transire debent sunt legalia. Rom. VII,
6: serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.
Item errores gentilium. Is. c. XXVI, 3: vetus error abiit.
Item corruptiones peccati. Rom. VI, 6: vetus homo noster, et
cetera. Quibus quidem in nobis transeuntibus, virtutes contrariae his
vitiis debent in nobis innovari. Apoc. XXI, 5: et dixit qui
sedebat in throno: ecce nova facio omnia.
|
|