|
Postquam apostolus in superioribus tractavit de praemio sanctorum et de
praeparatione ad susceptionem eius, hic consequenter agit de causa
utriusque. Et circa hoc tria facit, quia primo, ostendit auctorem
omnium praedictorum esse Deum; secundo, commemorat beneficium a
Christo collatum, ibi qui reconciliavit, etc.; tertio, beneficii
usum, ibi pro Christo ergo legatione, et cetera. Dicit ergo: dixi
quod intendimus salutem proximorum, et vetera transierunt, sed haec
omnia sunt nobis ex Deo patre, vel ex Deo auctore. Rom. XI,
36: ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Iac. I, v.
17: omne datum optimum, et cetera. Sequitur beneficium susceptum a
Deo, ibi qui reconciliavit, etc., ubi primo, ponit ipsum
beneficium collatum; secundo exponit, ibi quoniam quidem Deus, et
cetera. Commemorat autem duplex beneficium per Christum collatum:
unum commune, aliud speciale. Commune quidem toti mundo, scilicet
reconciliationis ad Deum, et hoc est quod dicit: qui, scilicet Deus
pater, reconciliavit, id est pacificavit, nos sibi, et hoc per
Christum, id est per incarnatum verbum. Homines enim erant inimici
Dei propter peccatum, Christus autem hanc inimicitiam abstulit de
medio, satisfaciens pro peccato. Et fecit concordiam. Col. I,
20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive
quae in caelis, et cetera. Et ideo dicit per Christum. Rom. V,
10: reconciliati sumus Deo per mortem, et cetera. Speciale autem
beneficium est apostolis collatum, scilicet quod ipsi sint ministri
huius reconciliationis. Unde dicit et dedit nobis, apostolis,
vicariis Christi, ministerium huius reconciliationis. Supra III,
6: ministros nos elegit, et cetera. Ps. LXXI, 3: suscipiant
montes, id est apostoli, pacem populo, scilicet a domino.
Consequenter cum dicit quoniam, etc., exponit quae dixit: primo,
primum; secundo, secundum, ibi posuit in nobis, et cetera. Dicit
ergo. Dico quod Deus reconciliavit nos sibi, hoc modo: inimicitiae
enim inter Deum et hominem erant propter peccatum, ut dictum est,
secundum illud Is. LIX, 2: peccata vestra diviserunt, et
cetera. Destructo ergo peccato per mortem Christi, inimicitiae iam
solutae sunt. Et hoc est quod dicit quoniam quidem Deus erat in
Christo, per unitatem essentiae, Io. XIV, 10, 11: ego in
patre, et pater in me est. Vel Deus erat in Christo per Christum
mundum sibi reconcilians, Rom. c. V, 10: reconciliati sumus
Deo, et cetera. Et hoc non reputans illis delicta ipsorum, id est
non habens in memoria illorum delicta, tam actualia quam originalia,
ad puniendum, pro quibus Christus plene satisfecit. Et secundum hoc
dicitur nos reconciliasse sibi, inquantum non imputat delicta nostra
nobis. Ps. XXXI, v. 2: beatus vir cui non imputavit dominus
peccatum. Consequenter cum dicit et posuit in nobis, etc., exponit
secundum, scilicet de beneficio apostolis collato. Quasi dicat: hoc
modo dedit nobis ministerium reconciliationis, quia posuit in nobis
verbum reconciliationis, id est dedit virtutem et inspiravit in
cordibus nostris, ut annuntiemus mundo hanc reconciliationem esse
factam per Christum. Et hoc faciendo inducimus homines, ut
conforment se Christo per Baptismum. Ier. I, 9: ecce dedi verba
mea, et cetera. Consequenter cum dicit pro Christo ergo legatione,
etc., ostendit usum beneficii. Et primo quantum ad secundum
beneficium collatum apostolis; secundo, quantum ad primum collatum
omnibus, ibi obsecramus pro Christo, et cetera. Dicit ergo: ex quo
Deus posuit verbum reconciliationis, debemus eo uti. Et hoc est ergo
quod fungimur legatione pro Christo, id est sumus legati Christi.
Eph. VI, 20: pro quo legatione fungimur in catena ista, et
cetera. Et idoneitas ad hanc legationem est nobis ex virtute Dei,
quae est in me. Et ideo dicit tamquam Deo exhortante per nos, quia
Deus, qui in nobis loquitur, dat nobis idoneitatem ad hanc
legationem. Matth. X, 20: non vos estis qui loquimini, et
cetera. Infra XIII, v. 3: an experimentum quaeritis eius, qui
in me, et cetera. Consequenter cum dicit obsecramus, etc., subdit
quantum ad usum primi beneficii. Et primo inducit ad usum; secundo
ostendit unde adsit nobis facultas ad ipsum usum, ibi eum qui non, et
cetera. Dicit ergo: ex quo Deus fecit reconciliationem, et nos
sumus legati Dei in hoc, obsecramus, et cetera. Blande alloquitur,
cum posset imperare. II Tim. ult.: argue, obsecra, increpa, et
cetera. Ad Philem. 8: potestatem habens imperandi, et cetera.
Obsecramus, inquam, pro Christo, id est propter amorem Christi,
reconciliamini Deo. Videtur autem hoc esse contrarium ei quod dicit,
quod Deus reconciliavit nos sibi. Si ergo ipse reconciliavit, quid
necesse est ut nos reconciliemur? Iam enim reconciliati sumus. Ad
hoc dicendum quod Deus reconciliavit nos sibi, ut causa efficiens,
scilicet ex parte sua, sed, ut sit nobis meritoria, oportet etiam
quod fiat reconciliatio ex parte nostra. Et hoc quidem in Baptismo et
in poenitentia, et tunc cessamus a peccatis. Unde autem adsit nobis
huiusmodi facultas reconciliandi Deo, ostendit ex hoc scilicet quod
dedit nobis potestatem iuste vivendi, qua possumus abstinere a
peccatis, et, hoc faciendo, reconciliamur Deo. Et ideo dicit eum
qui non, et cetera. Quasi dicat: bene potestis reconciliari, quia
Deus, scilicet pater, eum, scilicet Christum, qui non noverat
peccatum, I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit, etc.;
Io. VIII, 46: quis ex vobis arguet me, etc., pro nobis
fecit peccatum. Quod tripliciter exponitur. Uno modo, quia
consuetudo veteris legis est ut sacrificium pro peccato, peccatum
nominetur. Os. c. IV, 8: peccata populi mei comedent, id est
oblata pro peccato. Tunc est sensus fecit peccatum, id est hostiam,
vel sacrificium pro peccato. Alio modo, quia peccatum aliquando
sumitur pro similitudine peccati, vel pro poena peccati. Rom.
VIII, 3: misit Deus filium suum in similitudinem peccati,
etc., id est de similitudine peccati damnavit peccatum. Et tunc est
sensus fecit peccatum, id est fecit eum assumere carnem mortalem et
passibilem. Tertio modo, quia aliquando dicitur hoc esse hoc vel
illud, non quia sit, sed quia opinantur homines ita esse. Et tunc
est sensus fecit peccatum, id est fecit eum reputari peccatorem. Is.
LIII, 12: cum iniquis reputatus est. Et hoc quidem fecit, ut
nos efficeremur iustitia, id est ut nos, qui peccatores sumus,
efficeremur non solum iusti, imo ipsa iustitia, id est iustificaremur
a Deo; vel iustitia, quia non solum nos iustificavit, sed etiam
voluit quod per nos alii iustificarentur. Iustitia, dico, Dei, non
nostra. Et in Christo, id est per Christum. Vel, aliter, ut
ipse Christus dicatur iustitia. Et tunc est sensus ut nos efficeremur
iustitia, id est ut inhaereremus Christo per amorem et fidem, quia
Christus est ipsa iustitia. Dicit autem, Dei, ut excludat
iustitiam hominis, quae est qua homo confidit de propriis meritis.
Rom. X, 3: ignorantes Dei iustitiam, etc. in ipso, scilicet
Christo, id est per Christum, quia ipse factus est nobis iustitia,
I Cor. I, 30.
|
|