|
Supra apostolus commendavit ministerium apostolatus, hic consequenter
ipsum ministerium, sibi commissum ad utilitatem subditorum,
exequitur. Et circa hoc duo facit. Primo hortatur eos in generali ad
omnia, quae communiter sunt necessaria ad bonam vitam; secundo
hortatur eos de quodam speciali suffragio fiendo sanctis in Ierusalem,
et hoc VIII cap., ibi notum autem vobis facimus, fratres, et
cetera. Circa primum autem duo facit. Primo hortatur eos ad bona
praesentia; secundo commendat eos de bonis in praeterito factis, et
hoc VII cap., ibi has igitur habentes promissiones, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo hortatur in generali, quod gratia
Dei non utantur in vanum; secundo ostendit gratiam Dei eis esse
collatam, ibi ait enim: tempore accepto, etc.; tertio docet eos in
speciali modum utendi dicta gratia, ibi nemini dantes ullam
offensionem, et cetera. Dicit ergo primo: ex quo facultas adest
nobis ad bene operandum, et haec est gratia Dei, nos autem ad hoc pro
Christo legatione fungimur; ideo, adiuvantes, nos, scilicet
praedicationibus, exemplis et exhortationibus. Prov. XVIII,
19: frater qui adiuvatur a fratre, et cetera. Vel, adiuvantes,
scilicet Deum. I Cor. III, 9: adiutores Dei sumus. Sed
contra Is. XL, 13: quis adiuvit spiritum domini, et cetera.
Non ergo bene dicitur, adiuvantes Deum. Responsio: quod iuvare
Deum potest intelligi, vel ei vires ministrare ad aliquid agendum, et
sic nullus iuvat Deum, nec iuvare potest; vel eius mandatum exequi,
et sic sancti homines Deum iuvare dicuntur, exequendo eius mandata.
Nos, inquam, sic iuvantes, hortamur vos, Rom. XII, 8: qui
exhortatur, et cetera. Hoc scilicet exhortamur, ne in vacuum gratiam
Dei recipiatis, quasi dicat: ne receptio gratiae sit vobis inutilis
et vacua, quod tunc contingit, quando ex perceptione gratiae quis non
sentit fructum. Qui quidem duplex est, scilicet remissio peccatorum.
Is. XXVII, 9: hic est omnis fructus, et cetera. Et ut homo
iuste vivendo perveniat ad gloriam caelestem. Rom. c. VI, 21:
habetis fructum vestrum. Quicumque ergo gratia percepta non utitur ad
vitandum peccata, et consequendum vitam aeternam, hic gratiam Dei in
vanum recipit. Phil. II, 16: non in vacuum cucurri, et
cetera. Et ne aliquis dubitaret de perceptione huius gratiae a Deo,
ideo consequenter apostolus probat eos iam recepisse gratiam hanc, vel
paratam habere ad recipiendum, dicens ait enim: tempore, et cetera.
Et circa hoc duo facit. Primo inducit auctoritatem prophetae;
secundo inductam adaptat ad propositum, ibi ecce nunc tempus, et
cetera. Dicit ergo primo: dico quod paretis vos ad fructuose
percipiendum gratiam, quae vobis est collata, vel parata. Ait enim,
dominus per Isaiam XLIX, 8: tempore accepto, et cetera. Circa
quod sciendum est quod dominus dicitur facere nobis gratiam, vel
exaudiendo nos in petitionibus nostris, vel iuvando in operationibus
nostris; sed exaudit, ut percipiamus quod petimus. Iac. I, 5:
si quis indiget sapientia, postulet, et cetera. Adiuvat, ut
perficiamus quod operamur. Ps. XCIII, 17: nisi quia dominus
adiuvit me, et cetera. Et haec duplex est gratia, praeveniens
scilicet et cooperans, vel subsequens, quae quidem necessaria est
nobis ad obtinendum. Et primo gratiam praevenientem quam optare
debemus, ut simus accepti a Deo. Ps. XXXI, 6: pro hac orabit
ad te omnis sanctus. Et quantum ad hoc dicit in tempore accepto, id
est acceptionis et gratificationis; hoc enim tempore accepto fit, quod
gratis fit. Rom. IV, 6: beatitudinem hominis cui Deus accepto
fert iustitiam, et cetera. Exaudivi te, id est acceptavi te. Vel
tempore accepto, id est in tempore gratiae. Et hoc modo gratia
praeveniens dicitur illa, per quam liberamur a peccatis. Gratia vero
subsequens dicitur per quam virtutes nobis ex perseverantia in bono
conferuntur. Secundo necessaria est nobis gratia cooperans; et hanc
petebat Ps. XXII, 6: et misericordia eius subsequatur me, et
cetera. Et quantum ad hoc dicit in die salutis adiuvi te. Tempus
enim ante Christum non fuit dies, sed nox. Rom. XIII, 12:
nox praecessit, et cetera. Sed tempus Christi dicitur dies, et non
solum dies, sed dies salutis. Ante enim non erat salus, quia nullus
ad finem salutis perveniebat, scilicet ad visionem Dei, sed modo,
quando iam nata est salus in mundo, homines salutem sequuntur.
Matth. I, 21: vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum
faciet populum, et cetera. I Petr. IV: operamini vestram
salutem. Et hoc fit auxilio gratiae cooperantis, qua per nostra opera
pervenimus ad vitam aeternam. Phil. II, 13: Deus est qui
operatur, et cetera. Consequenter auctoritatem inductam adaptat ad
propositum, dicens ecce nunc, etc., quasi dicat: haec quae dixit
dominus de tempore gratiae per prophetam, implentur modo, quia ecce
nunc tempus acceptabile, id est gratificationis, per quam exaudimur a
Deo, quia iam venit plenitudo temporis, scilicet incarnationis
Christi, Gal. c. IV, 4. Et hoc quantum ad primam partem
auctoritatis Ps. LXVIII, 14: tempus beneplaciti Deus.
Ecce nunc dies salutis, in quo scilicet, adiuti gratia cooperante,
possumus operari ad consequendum salutem aeternam. Io. IX, 4: me
oportet operari, et cetera. Gal. VI, v. 10: dum tempus
habemus, et cetera. Consequenter cum dicit nemini dantes, etc.,
docet modum utendi gratia eis collata. Et primo in generali, qualiter
scilicet in vacuum non recipiatur; secundo in speciali, ibi in multa
patientia, et cetera. Dicit ergo: sic utendum est gratia, ut dantes
nemini ullam offensionem. Nam gratia ad duo datur, scilicet ad
vitandum mala, et ad operandum bona. Et ideo duo docet, ut scilicet
vitemus mala, et quantum ad hoc dicit nemini dantes, et cetera. Quod
potest dupliciter exponi. Uno modo, ut referatur ad apostolos, quasi
dicat: nos adiuvantes vos exhortamur; nos, dico, nemini ullam dantes
offensionem, quia si per malam vitam aliquos offenderemus,
vituperaretur ministerium nostrum, et contemneretur praedicatio
nostra. Rom. II, 24: nomen Dei per vos blasphematur.
Gregorius: cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio
contemnatur. Unde publicus et famosus peccator cavere debet sibi ne
praedicet, alias peccat. Ps. XLIX, 16: peccatori autem dixit
Deus, et cetera. Alio modo, ut referatur ad subditos, quasi dicat
hortamur vos ne in vacuum, etc.; vos, dico, nemini dantes ullam,
etc.; id est, non facientes aliquid unde alii scandalizentur. I
Cor. X, 32: sine offensione estote, et cetera. Rom. XIV,
13: non ponatis offendiculum, et cetera. Et ratio huius est ut non
vituperetur, et cetera. Id est ita irreprehensibiliter vos habeatis,
ut ministerium nostrum, id est apostolatus noster, non vituperetur.
Quando enim subditi male se habent, vituperium est praelatis. I
Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes, et cetera.
Vel ut non vituperetur commune ministerium, quo ad vos et nos, qui
sumus ministri Dei. Nos, dico, sumus ministri Dei ad exequendum
voluntatem eius in nobis, et in aliis. Sed vos ad exequendum
voluntatem eius in vobis tantum. Is. LXI, 6: vos sacerdotes
domini vocabimini, et cetera. Consequenter cum dicit sed in omnibus
exhibeamus, etc., docet eos modum utendi percepta gratia quantum ad
bona operanda. Dicit ergo: nemini demus ullam offensionem, sed
exhibeamus nos, et vos, opere et sermone, in omnibus quae ad virtutes
pertinent, tales, quales debent esse ministri Dei, ut scilicet
conformemur nos Deo faciendo eius voluntatem. Eccli. X, 2:
secundum iudicem populi, sic et ministri eius. I Cor. IV, v.
1: sic nos existimet homo, ut ministros, et cetera. Consequenter
cum dicit in multa patientia, etc., ostendit in speciali quomodo nos
debemus exhibere sicut Dei ministros in usu gratiae collatae. Et hoc
quantum ad tria. Primo, quantum ad exteriorem operationem; secundo
quantum ad maiorem devotionem, ibi os nostrum patet, etc.; tertio
quantum ad infidelium vitationem, ibi nolite iugum ducere, et cetera.
Circa primum tria facit, secundum tria in quibus consistit operatio
exterior. Primo enim consistit in sufferentia malorum; et quantum ad
hoc dicit in multa patientia, et cetera. Secundo in operatione
bonorum, et quantum ad hoc dicit in castitate, et cetera. Tertio in
mutua cooperatione bonorum ad mala, et quantum ad hoc dicit per arma
iustitiae, et cetera. Est ergo necessaria in malis sustinendis virtus
patientiae. Unde dicit in multa patientia, et cetera. Ubi tria
facit. Primo inducit ad patientiam. Et hoc quia in Ps. XCI,
15 s. legitur: bene patientes erunt, ut annuntient. Et quantum ad
hoc dicit in multa patientia. Prov. XIX, 11: doctrina viri per
patientiam noscitur. Lc. XXI, 19: in patientia vestra
possidebitis animas vestras. Dicit in multa, id est propter multas
tribulationes quae occurrunt. Secundo ostendit materiam patientiae in
generali, et hoc dupliciter, scilicet in superventione malorum; unde
dicit in tribulationibus, Rom. XII, 12: in tribulatione
patientes; Act. XIV, 12: per multas tribulationes, et
cetera. Et in defectu necessariorum; unde dicit in necessitatibus,
scilicet eorum quae sunt necessaria ad vitam. Ps. XXIV, 17:
de necessitatibus, et cetera. Tertio ostendit materiam patientiae in
speciali. Et primo in his, quae pertinent ad tribulationes, quae
sunt voluntariae, et hoc quantum ad tribulationes, quae pertinent ad
animam, et sic dicit in angustiis, scilicet cordis, quando scilicet
sic arctatur adversis, ut non pateat via evadendi. Hebr. c. XI,
37: angustiati, afflicti, et cetera. Item inquantum ad
tribulationes, quae sunt in corpore, et sic dicit in plagis, scilicet
illatis ab aliis, et carceribus, Act. XVI, 23: cum multas
plagas ei intulissent, et cetera. Infra XI, 23: in carceribus
abundantius, in plagis supra modum, et cetera. In seditionibus,
scilicet totius populi commoti. Act. XIX, 40: periclitamur
argui seditionis hodiernae, et cetera. Secundo in his, quae
pertinent ad necessitates. Necessitas autem aliquando est voluntaria.
Et sic dicit in laboribus, propria manu operando apud Corinthios,
quia avari erant, ne eos gravaret sumptibus; et apud
Thessalonicenses, quia erant otiosi, ut daret exemplum exercitii.
Act. XI: ad ea quae mihi opus erant, et cetera. In vigiliis,
propter praedicationes. Infra XI, 27: in vigiliis. In
ieiuniis, aliquando voluntariis aliquando involuntariis propter
penuriam. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, et cetera.
Sed contra est quod dicitur Matth. c. XI, 30: iugum meum suave
est. Hic vero dicitur in tribulationibus multis, et cetera. Non
ergo suave, sed gravissimum. Respondeo. Haec sunt in seipsis
aspera, sed propter amorem et interiorem fervorem spiritus
dulcorantur. Unde Augustinus: omnia grandia et immania, facilia et
prope nulla facit amor.
|
|