|
Positis his quae pertinent ad tolerantiam malorum, ponit consequenter
ea quae pertinent ad observantiam bonorum. Bonitas autem operis
consistit in tribus: in perfectione virtutum, et hoc pertinet ad cor;
in veritate locutionis, et hoc pertinet ad os; in virtute operis, et
hoc pertinet ad opus. Primo ergo ostendit apostolus qualiter se
habeant in his quae pertinent ad perfectionem virtutum, quae consistunt
in corde; secundo in his, quae ad virtutem oris, ibi in verbo
veritatis; tertio in his, quae pertinent ad perfectionem operis, ibi
in virtute Dei. Circa primum ponit quatuor virtutes: et primo
virtutem castitatis, quae maximum locum tenet in virtute temperantiae,
et quantum ad hoc dicit in castitate, scilicet mentis et corporis.
Ubi notandum est quod immediate post multos labores, vigilias et
ieiunia, subdit de castitate, quia qui vult habere virtutem
castitatis, necesse habet laboribus dari, vigiliis insistere, et
macerari ieiuniis. I Cor. IX, v. 27: castigo corpus meum, et
in servitutem redigo, et cetera. Hebr. XII, 14: pacem
sequimini, et cetera. Si autem quaeratur, quare non facit mentionem
de aliis virtutibus, nisi solum de temperantia, dicendum est quod sic
facit, sed implicite; quia hoc quod dicit: in multa patientia, in
tribulationibus, etc., pertinet ad virtutem fortitudinis; hoc vero
quod dicit: per arma iustitiae, pertinet ad virtutem iustitiae.
Secundo ponit virtutem scientiae. Unde dicit in scientia. Et
siquidem scientia referatur ad scientiam qua aliquis scit bene
conversari in medio nationis pravae et perversae, sic refertur ad
virtutem prudentiae. Si vero scientia referatur ad certitudinem, qua
fideles certi sunt de his quae pertinent ad cognitionem Dei, sic
pertinet ad virtutem fidei. Et utraque necessaria est Christianis,
quia sine scientia, primo modo sive secundo modo accepta, homines de
facili ruunt in peccatis. Is. V, 13: propterea captivus ductus
est populus meus, quia non habuit scientiam. Ier. c. III,
15: dabo vobis pastores iuxta cor meum. Tertio ponit virtutem
spei. Unde dicit in longanimitate, quae pertinet ad perfectionem
spei. Nihil autem aliud est longanimis, quam qui arduum aliquod ex
spe, semper ac diu dilatum, patienter expectat, et hoc a spiritu
sancto. Gal. V, 22; fructus autem spiritus, charitas, etc.,
longanimitas, et cetera. Col. I, 11: in omni patientia et
longanimitate. Quarto ponit virtutem charitatis. Charitas autem duo
habet, scilicet effectum exteriorem et interiorem. Sed in effectu
exteriori habet suavitatem ad proximum. Non enim convenit quod aliquis
non sit suavis ad eos quos diligit. Et ideo dicit in suavitate, id
est dulci conversatione ad proximos, ut scilicet blandi simus. Prov.
XII, 11: qui suavis est, vivit in moderationibus, et cetera.
Eccli. VI, 5: verbum dulce multiplicat amicos, et cetera. Sed
non in suavitate mundi, sed in ea quae causatur ex amore Dei,
scilicet ex spiritu sancto, et ideo dicit in spiritu sancto, id est
quam spiritus sanctus causat in nobis. Sap. c. XII, 1: o quam
bonus et suavis, et cetera. In effectu autem interiori habet
veritatem absque fictione, ut scilicet non praetendat exterius
contrarium eius quod habet interius. Et ideo dicit in charitate non
ficta. I Io. c. III, 18: non diligamus verbo neque lingua,
sed, et cetera. Col. III, 14: super omnia charitatem
habentes. Et huius ratio est quia, ut dicitur Sap. I, 5:
spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Consequenter ostendit
quomodo se habeant in his, quae pertinent ad veritatem oris, ut
scilicet sint veraces. Et ideo dicit in verbo veritatis, scilicet
vera loquendo et praedicando. Quomodo autem se habeant in perfectione
operis, subdit, dicens in virtute Dei, id est non in operibus
nostris confidamus, sed solum in virtute Dei, et non in propria. I
Cor. IV, 20: regnum Dei non est in sermone, et cetera.
Consequenter cum dicit per arma iustitiae, etc., ostendit qualiter
se habeant in operatione bonorum et malorum, inter bona et mala,
prospera et adversa, et hoc pertinet ad virtutem iustitiae. Et primo
ostendit hoc in generali; secundo exponit in speciali. Dicit ergo
primo, quod exhibeamus nos sicut Dei ministros in multa patientia.
Et quod plus est, per arma iustitiae. Ubi sciendum est quod iustitia
ordinat et facit hominem tenere locum suum, a dextris, id est, in
prosperis, ut scilicet non elevetur, et a sinistris, id est in
adversis, ut scilicet non deiiciatur. Phil. IV, 12: ubique et
in omnibus, etc., scio abundare, et cetera. Consequenter hoc
exponit per partes prosperorum et adversorum, dicens per gloriam, et
cetera. Ubi sciendum est, quod in rebus temporalibus prosperitas vel
adversitas in tribus consistit: in superbia vitae, in concupiscentia
carnis, in concupiscentia oculorum, iuxta illud I Io. II, 16:
omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, et cetera. Et
haec prosequitur ordine suo, quia primo dicit quomodo se habeant in
adversis et prosperis, quae pertinent ad superbiam vitae, dicens per
gloriam, et cetera. Secundo quomodo se habeant in his quae pertinent
ad concupiscentiam carnis, ibi quasi morientes, et cetera. Tertio
quomodo se habeant in his quae pertinent ad concupiscentiam oculorum,
ibi sicut egentes, et cetera. Sunt autem duo, quae ad superbiam
pertinent, scilicet sublimitas status et operum. Et ideo dicit per
gloriam, id est per statum excellentiae, quasi dicat: exhibeamus nos
Dei ministros, scilicet per Dei gloriam, id est in prosperitate.
Is. XXIII, 9: dominus exercituum cogitavit, et cetera. Et
quod apostoli gloriosi appareant, patet Act. XIV, 10, quod
Paulus et Barnabas credebantur esse dii. Et ignobilitatem, quae est
in sinistris, quasi dicat: nec in gloria elevemur, nec, si
contemptibiles sumus, deiiciamur. I Cor. I, 28: ignobilia
huius mundi elegit Deus, et cetera. Quantum ad famam operum dicit
per infamiam et bonam famam. Ubi sciendum est, quod, sicut
Gregorius dicit, homo non debet ex se dare causam infamiae suae, sed
potius debet procurare bonam famam, iuxta illud Eccli. XLI,
15: curam habe de bono nomine, et hoc propter alios, quia oportet
nos bonum testimonium habere ad eos, qui foris sunt, I Tim.
III, 7. Si vero contingat aliquem incurrere in infamiam iniuste,
non debet esse ita pusillanimis, ut propter hoc derelinquat iustitiam.
Si vero sit in bona fama apud infideles, non debet tamen superbire,
sed debet inter utrumque medio modo incedere. Consequenter exponit
ista duo quae posuit. Et primo quam infamiam habuerunt, et ostendit
quod magnam, quia ut seductores, etc., quasi dicat: a quibusdam
habemur ut seductores, a quibusdam vero habemur ut veraces. Nec
mirum, quia etiam de Christo alii dixerunt quia bonus est, alii vero
quod non, sed seducit turbas, ut dicitur Io. VII, v. 12.
Secundo ostendit quomodo fuerunt gloriosi et ignobiles, quia sicut
ignoti et cogniti, id est approbati a bonis, et incogniti, id est
despecti a malis. I Cor. IV, 13: tamquam purgamenta, et
cetera. Consequenter prosequitur ea quae pertinent ad concupiscentiam
carnis. Et ponit tria quae concupiscit caro. Primo enim concupiscit
longam vitam, et quantum ad hoc dicit quasi morientes, id est licet
exponamur periculis mortis, infra XI, 23: in mortibus
frequenter, etc., tamen ecce vivimus, virtute et fide. Et ideo
Hab. II, 4: iustus ex fide vivit. Ps. CXVII, 17: non
moriar, sed vivam, et cetera. Secundo concupiscit incolumitatem et
quietem. Et quantum ad hoc dicit ut castigati et non mortificati,
quasi dicat: licet diversis flagellis castigemur a domino, non tamen
tradit nos morti. Ps. XI: castigans castigavit me dominus, et
cetera. II Tim. c. III, 12: omnes qui pie volunt, et
cetera. Tertio concupiscit gaudium et iucunditatem, et quantum ad hoc
dicit quasi tristes, semper autem gaudentes; quia licet in
exterioribus, et quae ad carnem sunt, patiamur tristitiam et
amaritudinem, interius tamen continuum gaudium habemus, quod crescit
in nobis ex consolationibus spiritus sancti, et spe remunerationis
aeternae. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, et cetera. Io.
XVI, 20: tristitia vestra vertetur in gaudium, et cetera.
Consequenter prosequitur de his quae pertinent ad concupiscentiam
oculorum. Et circa hoc ponit duo, quorum unum est in comparatione ad
alios; et secundum hoc, prosperum in divitiis est quod homo abundet,
ita quod possit aliis ministrare de divitiis suis. Sinistrum autem in
hoc est, quod homo sit ita pauper, quod oporteat eum ab aliis
mendicare. Et ideo dicit quod, in his temporalibus, sumus sicut
egentes, id est ab aliis accipientes; sed tamen quantum ad spiritualia
sumus multos locupletantes. Et non dicit omnes, quia non sunt omnes
locupletari parati. Prov. XIII, 7: est quasi pauper, cum in
multis divitiis sit. Secundum est in comparatione ad seipsos, et
secundum hoc prosperum in divitiis est multa possidere, sinistrum
autem, ut nihil penitus habeat. Et quantum ad hoc dicit, quod in
exterioribus sunt tamquam nihil habentes, scilicet in temporalibus,
quia omnia dimiserunt propter Christum. Matth. XVI: si vis
perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et cetera. Sed
interius et in spiritualibus, omnia possidentes, scilicet per
interiorem magnitudinem cordis. Et hoc ideo est quia ipsi vivebant non
sibi, sed Christo, et ideo, omnia quae sunt Christi, reputabant ut
sua. Unde cum Christo omnia sint subiecta, omnia possidebant, et
omnia tendebant in eorum gloriam. Ios. I, 3: et omnem locum quem
calcaverit pes vester, vobis tradam. Nota autem circa praemissa,
quod apostolus utitur in praemissis miro modo loquendi. Nam ipse quasi
semper ponit unum contra unum, et temporale contra spirituale; sed
tamen in temporalibus semper addit quamdam conditionem, puta: ut,
sicut, quasi, tamquam, sed in opposito spirituali, nihil addit.
Cuius ratio est quia temporalia, sive sint mala, sive bona, sive
transmutabilia et apparentia, habent tamen similitudinem vel boni vel
mali. Et ideo dicit: ut seductores, et quasi ignoti, quia non erant
in rei veritate sic, sed in opinione hominum, et si erant
transitoria, erant bona aut mala. Bona autem spiritualia existentia
sunt et vera, et ideo non addit eis conditionem aliquam.
|
|