|
Postquam apostolus docuerat usum gratiae collatae quantum ad bonas
operationes exteriores, hic consequenter instruit eos circa usum
praedictum quantum ad interiorem devotionem, quae consistit in laetitia
cordis, quae latitudinem cordis causat. Et circa hoc tria facit.
Primo enim exhibet se eis in exemplum latitudinis; secundo ostendit,
quod ab ipso non habent contrarium exemplum, nec possunt accipere, ibi
non angustiamini in nobis, etc.; tertio exhortatur eos ad cordis
latitudinem, ibi eamdem autem habentes, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponit signum latitudinis cordis; secundo ponit ipsam
latitudinem cordis quam habebat apostolus, ibi cor nostrum dilatatum
est, et cetera. Signum autem latitudinis est os latum, quia os
immediate adhaeret cordi. Unde quae per os exprimimus, sunt expressa
signa conceptionum cordis. Matth. XII, 34: ex abundantia
cordis os loquitur. Et hoc est quod dicit os nostrum patet ad vos.
Os enim clausum est aliquando, tunc scilicet quando ea quae sunt in
corde non patent exterius; sed apertum et patens est, quando ea quae
in corde sunt, manifestantur. Iob III, 1: post haec aperuit,
et cetera. Matth. V, 2: aperiens os suum, et cetera. Et ne hoc
videatur pertinere ad vitium vanitatis, quia manifestat se, subdit
rationem, dicens ad vos, id est propter utilitatem vestram
manifestamus vobis secreta cordis nostri. I Cor. X, 33: non
quaerens quod mihi utile sit, et cetera. Causa autem huius
dilatationis procedit ex dilatatione et latitudine cordis. Et ideo
dicit cor nostrum dilatatum est, et cetera. Prov. XXI, 4:
exaltatio oculorum dilatatio est cordis. Cor autem aliquando est
strictum, tunc scilicet quando comprimitur et concluditur in modico,
sicut cum quis non curat nisi de terrenis, et contemnit caelestia, non
valens ea intellectu capere. Aliquando autem est latum, tunc scilicet
quando quis magna appetit et desiderat, et talis erat apostolus, qui
non reputans ea quae videntur, desiderabat caelestia. Et ideo dicit
cor nostrum dilatatum est, id est ampliatum ad magna appetenda.
Consequenter ostendit quod non habent ab apostolo contrarium exemplum,
dicens non angustiamini, etc., quasi dicat: ex quo ostendimus vobis
latitudinem cordis nostri, non habetis a nobis exemplum, nec causam
unde angustiamini. Sed si hoc facitis, tunc quidem angustiamini, sed
non in nobis, imo ex visceribus vestris, id est ex vobis. Ubi
sciendum est quod angustiari idem est quod includi in aliquo, unde non
patet alius aditus evadendi. Isti autem erant seducti adeo a pseudo,
quod non credebant posse salutem consequi, nisi in observantiis
legalibus. Et ideo efficiebantur servi, cum essent liberi secundum
fidem Christi. Unde angustiatio huius servitutis non proveniebat eis
ab apostolo, sed ex visceribus eorum, id est ex duritia cordium
ipsorum. Lc. XXIII, 28: nolite flere, et cetera.
Consequenter hortatur eos ad latitudinem cordis, dicens eamdem autem
habentes, etc., quasi dicat: si aliquando decepti a pseudo
angustiati estis, non omnino remaneatis in angustiatione, imo
studeatis habere latum cor, sicut nos habemus, quia eamdem habebitis
remunerationem quam nos habemus. Et ideo dicit eamdem remunerationem
habentes, scilicet sicut et nos. Supra I, v. 7: sicut estis
socii passionum, et cetera. Tamquam filiis, non inimicis, dico
vobis, vel tamquam filiis Dei; quasi dicat: eamdem remunerationem
habentes, quam filii Dei, scilicet haeredes vitae aeternae. Rom.
VIII, 17: si filii, et haeredes. Eamdem, inquam, habentes
remunerationem, dilatamini et vos, id est habeatis cor magnum et
liberum libertate spiritus, quae est in fide Christi, et non
coangustiamini in servitute observantiae legalis. Consequenter cum
dicit nolite iugum ducere, etc., docet eos usum collatae gratiae
quantum ad infidelium vitationem. Et circa hoc duo facit. Primo
ponitur apostoli exhortatio; secundo exhortationis ratio, ibi quae
enim participatio, etc.; tertio rationem huius auctoritate
confirmat, ibi vos enim estis templum Dei, et cetera. Dicit ergo
nolite iugum ducere, et cetera. Ubi est sciendum quod iugum dicitur
omne illud quod ligat plures ad aliquid faciendum. Unde quia aliquando
aliqui conveniunt ad faciendum aliquid boni quod est ex Deo, et aliqui
ad faciendum aliquid mali quod est ex Diabolo, ideo dicitur iugum Dei
et iugum Diaboli. Iugum quidem Dei est ipsa charitas, quae ligat
hominem ad serviendum Deo. Matth. X: tollite iugum meum, et
cetera. Iugum vero Diaboli est ipsa iniquitas, quae ligat ad malum
et ad male faciendum. Is. IX, 4: iugum oneris eius. Hoc ergo
dicit nolite iugum ducere, id est nolite communicare in operibus
infidelitatis, cum infidelibus. Et hoc propter duo. Primo quia
aliqui erant inter eos, qui reputabantur sapientiores, non abstinentes
ab idolothitis, et ex hoc scandalizabant inferiores. Alii autem erant
qui communicabant cum Iudaeis in traditionibus seniorum. Unde
apostolus hortatur eos, cum dicit nolite, etc., ut non communicent
cum Iudaeis in traditionibus legis, neque cum gentibus in cultu
idolorum. Utrique enim infideles sunt. Rationem autem huius
assignat, dicens quae enim participatio, et cetera. Quae sumitur ex
distinctione duplici. Una distinctio est quantum ad causam, sed alia
est quantum ad statum. Distinctio quantum ad causam duplex est,
scilicet quantum ad causam habitualem, et quantum ad causam
efficientem. Causa autem habitualis est duplex: una quantum ad
effectum, et hoc est quod dicit quae enim participatio iustitiae,
etc.; quasi dicat: non debetis iugum ducere cum infidelibus, quia
alius habitus est in vobis, alius in illis. In vobis quidem est
habitus iustitiae, in illis vero est habitus iniquitatis. Maxima
autem iustitia est reddere Deo quod suum est, et hoc est colere
ipsum. Unde cum vos colatis Deum, est in vobis habitus iustitiae;
summa autem iniquitas est auferre Deo quod suum est, et dare
Diabolo. Is. I, 13: iniqui sunt coetus vestri. Ier.
XXIII, 28: quid paleis ad triticum? Alia causa habitualis est
quantum ad intellectum, et haec distinctio est, quia fideles sunt
illuminati lumine fidei sed infideles sunt in tenebris errorum. Et
quantum ad hoc dicit aut quae societas lucis ad tenebras? Quasi
dicat: non est conveniens quod eis communicetis, quia non est aliqua
societas conveniens, quia vos estis lux per scientiam fidei. Eph.
V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, et
cetera. Illi vero tenebrae sunt per ignorantiam. Prov. IV,
19: via impiorum tenebrosa, et cetera. Unde dominus a principio
divisit lucem a tenebris, ut dicitur Gen. c. I, 18. Quantum
vero ad causam efficientem dicit quae autem conventio Christi ad
Belial? Quasi dicat: vos estis servi Christi, et membra eius, I
Cor. XII, 27: vos estis corpus Christi, illi autem sunt
membra Diaboli. Et dicitur Diabolus Belial, absque iugo, quia
noluit subiici iugo Dei. Ier. II, 20: a saeculo fregisti, et
cetera. Quod autem non possit esse conventio Christi ad Belial,
patet ex verbis Christi, Io. XIV, 30: venit princeps mundi
huius, etc., et etiam ex verbis Diaboli, Matth. VIII, 29:
quid nobis, et tibi, Iesu, et cetera. Alia distinctio est quantum
ad statum fidei, et hoc quantum ad duo, scilicet quantum ad statum
fidei, et secundum hoc dicit aut quae pars est fidelis, etc.; quasi
dicat: non eadem est pars utriusque, quia pars fidelis est ipse
Deus, quem habet praemium, et ut finem suae beatitudinis. Ps.
XV, 5: dominus pars haereditatis meae, et cetera. Sed pars
infidelis sunt bona terrena. Sap. II, 9: haec est sors nostra,
et cetera. Matth. XXIV, 51: dividet eum, et partem, et
cetera. Item quantum ad statum gratiae, et secundum hoc dicit quis
autem consensus, etc., quasi dicat: non est aliqua convenientia
templo Dei et idolis. Unde vos estis templum Dei per gratiam, I
Cor. III, 16: templum Dei, etc. et VI, 19: nescitis
quoniam membra vestra templum sunt, etc., non debetis ergo
communicare cum infidelibus qui sunt templa idolorum. Sed notandum
quod dominus prohibet per Ezechielem, quod in templo Dei non colantur
idola, Ez. XXVI. Multo ergo magis prohibentur homines, quorum
animae sunt templum Dei, ne violent illa per participationem
idolorum. I Cor. III, 17: si quis templum Dei violaverit,
et cetera. Consequenter cum dicit vos enim estis, etc., confirmat
rationem propositam per auctoritatem. Et circa hoc duo facit. Primo
enim confirmat quod induxit ratione admonitionis; secundo vero
confirmat ipsam admonitionem, ibi propter quod exite, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo resumit quod probare intendit; secundo
vero inducit auctoritatem ad propositum, ibi sicut dicit dominus, et
cetera. Dicit ergo: recte dico quod non est consensus templo Dei cum
idolis, id est non debetis cum eis participare, quia vos estis templum
Dei vivi, et non mortui, sicut idololatrae. Ad hoc probandum
adducit auctoritatem, probans hoc ipsum per usum templi. Usus enim
templi est ut Deus habitet in eo, nam templum est locus Dei ad
inhabitandum sibi consecratus. Ps. X, 5: dominus in templo sancto
suo, et cetera. Quae quidem auctoritas sumitur ex Levit. XXVI,
12, quae talis est: ponam tabernaculum meum in medio vestri, et
cetera. In qua auctoritate quatuor tangit, quantum ad hunc usum
pertinet. Primum, pertinet ad gratiam operationum quod est Deum esse
in aliquo per gratiam. Et hoc est quod dicit inhabitabo in eis,
scilicet in sanctis, per gratiam excolens eos. Licet autem Deus in
omnibus rebus dicatur esse per praesentiam, potentiam et essentiam,
non tamen dicitur in eis inhabitare, sed in solis sanctis per gratiam.
Cuius ratio est quia Deus est in omnibus rebus per suam actionem,
inquantum coniungit se eis, ut dans esse et conservans in esse. In
sanctis autem est per ipsorum sanctorum operationem, qua attingunt ad
Deum, et quodammodo comprehendunt ipsum, quae est diligere et
cognoscere: nam diligens et cognoscens dicitur in se habere cognita et
dilecta. Secundum pertinet ad gratiam cooperantem, quo scilicet
proficiunt sancti auxilio Dei, et quantum ad hoc dicit inambulabo in
eis, id est promovebo eos de virtute in virtutem. Nam hic profectus
sine gratia Dei esse non potest. I Cor. XV, 10: gratia Dei
sum id quod sum: nam, sicut gratia operans facit nos esse aliquid in
esse iustitiae, ita et gratia cooperans facit nos in ipso esse
proficere. Tertium pertinet ad Dei beneficium, et hoc vel
protectionis per providentiam, et hoc tangit, dicens ego ero illorum
Deus, id est providentia mea protegam eos. Ps. CXLIII,
15: beatus populus, cuius dominus, et cetera. Vel beneficium
remunerationis, ut sic dicatur ero illorum Deus, id est dabo eis
meipsum in mercedem. Gen. XV, 1: ego ero merces tua, et
cetera. Et Hebr. XI, 16: non confunditur Deus eorum vocari
Deus. Quartum pertinet ad debitum cultum et servitium sanctorum, et
quantum ad hoc dicit et ipsi erunt mihi in populum, id est me colent et
mihi obedient, ut mei et non alterius. Ps. XCIV, 7, IC,
3: nos autem populus eius, et oves, et cetera. Vel possunt ad
praesentiam corporalem referri, et tunc exponitur sic: quoniam
inhabitabo in illis per carnis assumptionem, Io. I, 14: verbum
caro factum est, etc.; et ambulabo inter illos, corporaliter cum eis
conversando, Bar. III, 38: post haec in terris visus est,
etc.; et ero illorum Deus per gloriam, Deut. IV, 7: non est
alia natio tam grandis, etc.; et ipsi erunt mihi populus, id est per
fidem me colent. Consequenter cum dicit propter quod exite, etc.,
confirmat ipsam admonitionem per aliam auctoritatem. Et circa hoc duo
facit. Primo confirmat admonitionem per auctoritatem; secundo
ostendit praemium promissum servantibus monitionem, ibi ego recipiam
vos, et cetera. Dicit ergo propter quod, id est quia estis templum
Dei, exite de medio eorum. Et sumitur de Is. LII, 11:
recedite, recedite inde, et pollutum nolite tangere. Ubi tria
dicit: exite, separamini, et immundum nolite tangere, quia
tripliciter debemus nos habere ad infideles. Primo ut exeamus ab eis,
relinquendo peccata. Zach. II, 6: o, o, fugite de terra
Aquilonis, et cetera. Sed Donatistae dicunt quod debemus
corporaliter deserere malam societatem, quod non est verum. Unde quod
apostolus dicit, intelligendum est de separatione spirituali. Et ideo
sic exponit: exite, spiritualiter, non sequendo vitam eorum. Cant.
II, 2: sicut lilium inter spinas, et cetera. Et hoc ideo, ut
vitemus ipsas peccatorum occasiones ab eis datas. Et ideo dicit
separamini, id est longe ab eorum consensu sitis. Matth. X, 35:
veni enim separare, et cetera. Num. XVI, 26: recedite a
tabernaculis hominum impiorum, et cetera. Tertio ut arguamus eos cum
male agunt. Et ideo dicit immundum ne tetigeritis, scilicet
consentientes eis in malis. Rom. I, 32: non solum qui faciunt
ea, sed et qui consentiunt, et cetera. Eph. V, 11: nolite
communicare operibus infructuosis. Et hoc, quia qui tangit picem,
etc., Eccli. XIII, 1. Praemium autem repromissum servantibus
monitionem, est duplex, scilicet divina familiaritas et divina
adoptio. Divina familiaritas, quia ego recipiam vos, quasi dicat:
secure exeatis, quia ego recipiam vos in meos. Ps. XXVI, 10:
quoniam pater meus et mater mea, et cetera. Ps. LXIV, 5:
beatus quem elegisti, et cetera. Is. XLII, 1: ecce servus
meus, et cetera. Sed divina adoptio, quia adoptat nos in filios,
quia dicit et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios,
Rom. VIII, v. 15: non accepistis, et cetera. Et dicit
filios quantum ad perfectos, et filias quantum ad imperfectos, et hoc
sumitur ex II Reg. VII, v. 14, ubi dicitur de Salomone:
ego ero ei in patrem, et cetera.
|
|