|
Monuit apostolus Corinthios qualiter se in futuro debeant habere, hic
commendat eos de bonis praeteritis. Sed ut fiat quaedam continuatio
praeteritorum ad futura, primo concludit admonitionem; secundo vero
commendat eos, ibi multa mihi fiducia, et cetera. Circa primum tria
facit. Primo ponit admonitionem; secundo inducit exemplum sui ipsius
ad admonitionem servandam, ibi capite nos, etc.; tertio ponit
admonentis intentionem, ibi non ad condemnationem vestram, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo ponit motivum ad observantiam
admonitionis, et hoc est promissio eis facta. Et ideo dicit has
igitur habentes promissiones charissimi, scilicet quod Deus habitet in
nobis, et recipiat nos, et cetera. Secundo ponit admonitionem, cum
dicit: mundemus, et cetera. Et hoc ideo, quia promissiones istae
non dantur nisi mundis, et ideo mundemus nos ab omni inquinamento
carnis et spiritus, id est carnalium et spiritualium vitiorum. Is.
LII, 11: mundamini, qui fertis vasa domini, et cetera. Ubi
sciendum est, quod omne peccatum quod consummatur in delectatione
carnis est carnale; illud vero quod consummatur in delectatione
spiritus, est spirituale. Et inde est quod peccata carnalia, si
considerentur quantum ad sui consummationem, sunt duo tantum, scilicet
gula et luxuria, caetera vero peccata sunt spiritualia. Si vero
considerentur quantum ad sui originem, sic omnia peccata possunt dici
carnalia, quia omnia ex conceptione carnis originem habent, et hoc
modo loquitur ad Gal. V, 19: manifesta sunt autem opera carnis,
et cetera. Tertio ponit modum implendi admonitionem, ibi
perficientes, et cetera. Posset enim aliquis dicere: numquid non
sumus mundati in Baptismo? Et ideo addit perficientes
sanctificationem, id est perficimus emundationem inchoatam in
Baptismo. Sanctus enim idem est quod mundus. Lev. XI, 44 et
XIX, 2: sancti estote, quoniam ego sanctus sum, et cetera.
Perficiamus, inquam, quia philosophi conati sunt perficere et non
potuerunt, quia non potuerunt omnia peccata vitare: quantumcumque enim
aliqua peccata vitarent et exercerent actus virtutum, adhuc tamen
remanebat in eis peccatum infidelitatis. Et ideo in vero cultu Dei
solum perficitur emundatio, et hoc est quod dicit in timore, id est,
in cultu, Dei. Eccli. XXV, 14: timor domini, et cetera.
Sed contra Col. III, 14: super omnia charitatem habentes,
quae est vinculum perfectionis. Non igitur perficitur sanctificatio in
timore Dei, sed in charitate Dei. Respondeo. Dicendum est quod
hic loquitur de timore filiali, qui est charitatis effectus, et non de
servili, qui contrariatur charitati. Dicit autem in timore, ut
doceat nos habere affectum ad Deum cum quadam reverentia et
sollicitudine. Amor enim causat securitatem, quae quandoque
negligentiam parit, sed, qui timet, semper est sollicitus.
Consequenter cum dicit capite nos, etc., in exemplum se praebet,
quasi diceret: accipite nos in exemplum. I Cor. XI, v. 1:
imitatores mei estote, et cetera. Ego enim mihi cavi ab immunditia
per sanctificationem, quia neminem laesi. Ubi notandum quod
tripliciter potest aliquis laedere proximum, et nullo istorum modorum
laesit aliquem. Primo in persona, et quantum ad hoc dicit neminem
laesimus, scilicet in persona, sicut faciunt mali domini, Mich.
III, 2: violenter tollitis pellem eorum, et cetera. Secundo
quantum ad famam, inducendo eos, vel exemplo vel persuasionibus, ad
malum, et quantum ad hoc dicit neminem corrupimus. I Cor. XV,
33: corrumpunt bonos mores. Tertio quantum ad subtractionem
bonorum, et quantum ad hoc dicit neminem circumvenimus, id est in
bonis fraudavimus. I Thess. IV, 6: ne quis circumveniat, et
cetera. Consequenter cum dicit non ad condemnationem vestram, etc.,
aperit suam intentionem, quasi dicat: non dico hoc condemnando vos,
sed ut emendemini. Mala enim praeterita propter duo consueverunt
commemorari. Aliquando ad condemnationem, et hoc quando non est ultra
spes correctionis; aliquando autem ad emendationem, ut scilicet
corrigantur, et hoc modo loquitur hic non ad condemnationem vestram,
et cetera. I Cor. VII, 35: haec ad utilitatem vestram dico,
et cetera. Et ratio huius est, quia gaudeo de bono vestro,
praediximus enim quod vos estis, et cetera. Supra III, 2:
epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris. Phil. I,
7: eo quod habeam vos, et cetera. Estis, inquam, in cordibus
nostris, scilicet ad commoriendum et ad convivendum. Quod potest
intelligi de morte culpae, et de morte naturali. De morte culpae, ut
non intelligatur quod nos simus parati ad commoriendum vobiscum, id est
quando vos peccatis, nos volumus peccare, sed quod mortem culpae
vestram eo dolore accipimus quo nostram. II Cor. XI, 29: quis
infirmatur, et ego non infirmor? I Cor. XV, 31: quotidie
morior, et cetera. Et ad convivendum, quia ita gaudeo de bona vita
vestra in gratia, sicut et de nostra. De morte vero naturali, ut
intelligatur ad commoriendum, id est paratus sum mori pro vobis, infra
XII, 15: libentius impendar, et superimpendar, etc., et ad
convivendum, id est ut desiderem vos esse socios in vita aeterna, II
Tim. II, 11: si commortui sumus, et convivemus.
|
|