|
Apostolus posuit supra admonitionem ex praemissis conclusam, hic
subdit suam commendationem. Et circa hoc duo facit. Primo ponit
eorum commendationem; secundo ipsam exponit, ibi nam et cum venissem,
et cetera. Commendationem autem ipsorum ponit ostendendo affectum
suum, qui consurgit ex bonis operibus quae Corinthii faciebant.
Consuevit enim quadruplex affectus in cordibus diligentium consurgere
ex bonis quae dilecti operantur, et hos quatuor se apostolus concepisse
de eis ostendit. Et primo affectum fiduciae. Unde dicit multa mihi
fiducia est apud vos, inquantum scilicet confido, quod qui bene
coepistis, semper proficietis in melius. Unde ex bonis auditis de
vobis, spero maiora in futurum. Phil. I, 6: confido de vobis,
quod qui coepit in vobis opus bonum, et cetera. Hebr. VI, 9:
confidimus de vobis, charissimi, et cetera. Et haec fiducia bona est
et salubris. Hebr. X, 35: nolite amittere fiduciam, et cetera.
Secundo ex hoc concipit affectum gloriationis. Ex quo enim quis bona
amici sicut sua diligit, consequens est ut de bonis amici, sicut de
propriis, glorietur. Et hoc specialiter, quoniam ipse est causa
illorum bonorum, sicut magister est causa doctrinae discipuli. Et
ideo dicit multa mihi gloriatio pro vobis est, et cetera. Prov. X,
1: gloria patris filius sapiens. Tertio ex praedictis concipit
affectum consolationis, quando is qui laetatur et gloriatur de bonis
suis vel amici, habet remedium contra tristitias. Consolatio enim est
remedium contra tristitias. Naturale autem est quod semper delectatio
et gaudium, tristitiae opponitur. Et, secundum philosophum, omnis
delectatio debilitat, vel totaliter tollit tristitiam. Si delectatio
sit contraria tristitiae, totaliter absorbet tristitiam; si autem non
sit contraria, debilitat et diminuit eam. Et inde est quod quando
quis est in tristitia, quandocumque nuntiantur sibi aliqua laeta,
diminuitur tristitia. Et ideo, quia audit laeta de Corinthiis,
dicit repletus sum consolatione, audita scilicet correctione vestra.
Supra I, 5 s.: sicut abundant Christi passiones, et cetera.
Phil. II, 2: si qua consolatio, et cetera. Implete gaudium
meum, et cetera. Quarto, consurgit ex praedictis affectus
exsuperantis gaudii. Licet enim ex aliquibus delectationibus
diminuatur tristitia, non tamen totaliter tollitur, nisi gaudium sit
magnum. Quamvis autem apostolus multas tribulationes sustineret, quia
tamen multum gaudebat de bonis Corinthiorum, ideo non solum non
absorbebatur tristitia totaliter, sed etiam superabundabat gaudio. Et
ideo dicit superabundo gaudio in omni tribulatione nostra, id est
gaudium meum superat omnem tribulationem, quae erat in animo meo. I
Thess. II, 19: quae est enim spes nostra, aut gaudium, et
cetera. Rom. c. XII, 12: in tribulatione patientes.
Consequenter cum dicit nam cum venissem, etc., exponit suam
commendationem. Duo autem dixerat, scilicet se accepisse gaudium, et
habuisse tribulationem. Primo ergo manifestat suam tribulationem;
secundo vero suam consolationem, ibi sed qui consolatur, et cetera.
Tribulationem autem aggravat ex duobus, scilicet ex subtractione
remedii, et ex tribulationis multiplicitate. Ex subtractione
remedii, cum dicit nam et cum venissem, et cetera. Quasi dicat:
vere tribulationem habeo, quia in nullo consolor, nam cum venissem
Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra. Hic facit mentionem
de persecutione quam passus est in Macedonia, quando liberavit
ancillam pythonissam, ut legitur Act. XVI, 18-24. Dicit
autem nullam requiem habuit caro nostra, et non dicit spiritus noster,
quia sancti semper habent pacem spiritus, cum etiam in adversis, anima
quae in corpore patitur, spe futuri praemii quiescat, quamquam multa
sustineat affectui carnis contraria. Ex multiplicitate vero
tribulationum aggravat, cum dicit omnem tribulationem passi sumus, id
est omne genus tribulationis secundum corpus, et secundum animam.
Supra IV, 8: in omnibus tribulationem patimur, et cetera. Io.
XVI, 33: in mundo pressuram, et cetera. Et quod omnem
tribulationem passus fuerit exponit consequenter, cum dicit foris
pugnae, intus timores. Foris, id est extra meipsum, pugnae
persecutionum, sed tamen intus, id est in corde, est timor de malo,
timens persecutionem in futuro. Deut. c. XXXII, 25: foris
vastabit eos gladius, et cetera. Sed contra Prov. XXVIII,
1: iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Respondeo. Est
sine timore quantum ad spiritum, non tamen quantum ad carnem. Vel
foris, id est extra Ecclesiam, pugnae illatae ab infidelibus, sed
intus timores, ne scilicet illi qui intra Ecclesiam sunt, excidant a
fide propter persecutores. Vel foris, id est in manifesto, pugnae,
quibus impugnantur a manifestis inimicis; intus timores, qui
iniiciuntur nobis ab illis, qui dicunt se amicos, et non sunt: quia,
ut dicit Boetius de consolatione, nulla pestis efficacior ad
nocendum, quam familiaris inimicus. Matth. X, 36: inimici
hominis domestici eius. Consequenter, cum dicit sed qui consolatur,
etc., ponit materiam suae consolationis, quam extollit ex duobus,
scilicet grata praesentia Titi, et ex consolatione Titi, ibi non
solum autem, et cetera. Dicit ergo: licet hic graviter afflicti
fuerimus, sed qui, scilicet Deus, consolatur humiles, consolatus
est, etc., cuius praesentia, utpote mihi gratissima, est et in
adiutorium. Supra: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.
Dicit autem, qui consolatur humiles, quia superbos non consolatur,
sed eis resistit, ut dicitur Iac. IV, 6 et I Petr. V, 5.
Consolatur autem humiles, dando eis gratiam, quae est consolatio
spiritus sancti. Is. LXI, 2: ut consolarer omnes lugentes, et
cetera. Non solum autem, et cetera. Hic ponitur alia materia
consolationis apostoli, scilicet consolatio Titi. Et materia huius
consolationis est duplex. Prima emendatio Corinthiorum, quam
habuerunt in praesentia Titi; secunda est devotio Corinthiorum, quam
ostenderunt ad Titum, ibi in consolatione autem vestra, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ponit consolationem de poenitentia
Corinthiorum; secundo exponit quaedam quae dixit, ibi contristati
enim estis, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit
consolationem Titi; secundo materiam consolationis, ibi referens
nobis, etc.; tertio effectum consolationis in mente apostoli, ibi
ita ut magis gauderem, et cetera. Dicit ergo: non solum consolatur
nos Deus in adventu Titi, sed etiam in consolatione qua ipse Titus
consolatus est de vobis et in vobis. Et huius consolationis materia
est, quia ipse Titus consolatus est, referens nobis vestrum
desiderium, et cetera. Ubi tria ponit laudabilia propter tria
reprehensibilia quae fuerunt in eis. Fuerunt enim pigri ad bonum, et
contra hoc dicit referens nobis vestrum desiderium, de proficiendo in
melius. Item erant proni ad malum, et contra hoc dicit vestrum
fletum, scilicet de peccatis commissis. Ier. VI, 26: luctum
unigeniti fac, et cetera. Item erant faciles deceptioni pseudorum,
et contra hoc dicit vestram aemulationem, contra pseudos habitam pro
amore mei. Nam ante aemulabamini contra me pro eis. Consequenter,
cum dicit ita ut magis, etc., ponit affectum conceptum ex
consolatione Titi, qui quidem affectus est gaudium. Unde circa hoc
tria facit. Primo ponit conceptum gaudium; secundo ostendit suae
aestimationis imitationem; tertio subdit rationem gaudii. Dicit
ergo: intantum gavisus sum de his quae Titus retulit mihi, ita ut
magis gauderem de hoc, quam de tribulatione mea doluerim. Nam
spiritualia praeferenda sunt temporalibus. Vel, ut magis gauderem de
hoc quod contristavi vos, quam doluerim olim. Peccaverant enim
faciendo fornicationem, et apostolus increpaverat eos, ut patet in
prima epistola. Tunc autem incertus erat apostolus, quem eventum
deberet habere illa tristitia, bonum scilicet an malum; et ideo
dubitans poenituit. Sed videns postmodum quod bonum inde provenerat,
gaudebat, ideo dicit quoniam etsi contristavi vos, increpando in prima
epistola, non me poenitet modo, quia correcti estis, etsi olim
poeniteret, quando scilicet eram incertus, utrum tristitia induceret
vos ad correctionem vel desperationem, videns quod epistola illa, etsi
ad horam vos contristavit, nunc gaudeo, quia estis conversi. Et
rationem gaudii assignat, quia non gaudeo de hoc, quia contristati
estis, sed de effectu, scilicet de correctione, quia scilicet
contristati estis non ad desperationem, sed ad poenitentiam, sicut
medicus non gaudet de amaritudine medicinae sed de effectu, scilicet de
sanitate. Supra VI, 10: quasi tristes, semper autem gaudentes.
|
|