|
Posita consolatione apostoli et Titi de tristitia Corinthiorum, eo
quod fuerit ad poenitentiam, et non ad desperationem, hic consequenter
huius consolationis ratio assignatur, eorum tristitiam commendando.
Et circa hoc duo facit. Primo enim commendat eorum tristitiam;
secundo ex hoc concludit propositum, ibi et si scripsi vobis, et
cetera. Commendat autem Corinthiorum tristitiam ex duobus. Primo ex
causa, secundo ex effectu, ibi quae enim tristitia est, et cetera.
Causa autem ex qua commendatur eorum tristitia, haec est, quia est
secundum Deum. Et ideo dicit: licet ad horam contristaverim vos per
epistolam, tamen gaudeo, id est quia contristati estis secundum
Deum. Ubi sciendum est, quod tristitia et gaudium et communiter
omnis affectio, ex amore causatur. Tristatur enim quis, quia caret
eo quod amat. Qualis autem est amor, talis est tristitia ex amore
causata. Est autem duplex amor. Unus quo diligitur Deus, et ex hoc
causatur tristitia quae est secundum Deum; alius amor quo amatur
saeculum, et ex hoc causatur tristitia saeculi. Amor, quo diligimus
Deum, facit nos libenter servire Deo, sollicite quaerere honorem
Dei, et vacare Deo dulciter. Et quia peccando impedimur a servitio
Dei et ideo ei non vacamus, nec eius honorem quaerimus, ideo amor
Dei causat tristitiam de peccato, et haec est tristitia secundum
Deum, quae quidem tristitia non fuit vobis ad malum, nec
detrimentum, sed potius ad fructum et meritum. Et ideo dicit ut in
nullo detrimentum patiamini ex nobis, quia non solum bona et grata quae
vobis impendimus, vobis prosunt, sed etiam hoc ipsum quod vos
corrigimus et contristamus. Hebr. XII, 11: omnis disciplina in
praesenti, et cetera. Consequenter cum dicit quae enim tristitia,
etc., commendat eorum tristitiam ex effectu, qui quidem est praemium
vitae aeternae. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit effectum in
generali; secundo experimentum specialiter in eis consecutum, ibi ecce
enim hoc ipsum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim ponit
effectum tristitiae, quae est secundum Deum; secundo ponit effectum
tristitiae, quae est secundum mundum, ibi saeculi autem, et cetera.
Dicit ergo primo: dico quod tristitia nostra non fuit vobis
detrimentum, enim, id est quia, tristitia quae est secundum Deum,
operatur poenitentiam; poenitentiam autem dico in salutem stabilem, id
est sempiternam, quae est salus stabilis, et est beatorum, de qua
Is. XLIX: salus autem mea in sempiternum erit. Et hanc operatur
poenitentia. Matth. III, 2: agite poenitentiam, appropinquabit
enim regnum caelorum. Et dicit stabilem, ut excludat salutem
temporalem, quae est transitoria et communis ipsis hominibus et
iumentis, de qua in Ps. XXXV, 7: homines et iumenta salvabis,
domine, et cetera. Sed contra hoc quod dicit quod tristitia, quae
est secundum Deum, poenitentiam operatur, videtur esse, quia ipsa
tristitia secundum Deum est poenitentia. Poenitere enim est tristari
de malo, et secundum Deum. Non ergo operatur poenitentiam.
Respondeo. Dicendum est, quod poenitentia habet tres partes, quarum
pars prima est tristitia, scilicet dolor et compunctio de peccatis;
aliae duae sunt confessio et satisfactio. Cum ergo dicit, quod
tristitia operatur poenitentiam, intelligendum est, quod compunctio,
seu dolor de peccato operetur in nobis poenitentiam, id est, alias
partes poenitentiae, scilicet confessionem et satisfactionem. Vel
dicendum est, quod tristitia secundum Deum est communior quam
poenitentia, quia poenitentia est de proprio peccato, sed tristatur
quis secundum Deum et de peccatis propriis et de alienis. Sic ergo
effectus tristitiae, quae est secundum Deum, est salus aeterna.
Effectus vero tristitiae, quae est secundum mundum, est mors. Quia
enim qui diligit saeculum, inimicus Dei constituitur, ut dicitur
Iac. IV, 4, ideo ex amore saeculi mors causatur. Tristatur enim
secundum saeculum quis, non quia peccans Deum offendit, sed,
deprehensus in peccato, punitur de eo et detegitur. Et haec tristitia
est vitanda in peccatis. Eccli. XXX, 24: tristitiam longe fac
a te, et cetera. Consequenter manifestat effectum praedictum per
experimentum sumptum in ipsis, cum dicit ecce enim hoc ipsum, etc.,
quasi dicat: vere salutem stabilem, quia experimento patet quod in
nobis multa, quae ad salutem ducunt, operatur. Ponit autem sex ad
hoc pertinentia, quorum unum est generale, scilicet sollicitudo.
Quando enim homo est in laetitia, de facili committit aliquas
negligentias; sed quando est tristis et in timore, sollicitatur. Et
ideo dicit ecce enim, scilicet in vobis experti estis, hoc ipsum,
scilicet secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur
sollicitudinem ad vitandum mala et ad faciendum bona. Mich. VI,
8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et cetera. Et infra:
sollicitum, et cetera. Alia vero sunt specialia, quorum quaedam
pertinent ad effectum interiorem, quaedam ad actum exteriorem. Eorum
vero quae pertinent ad effectum interiorem, quaedam sunt ad peccati
remotionem, quaedam vero ad boni adeptionem. Nam verus poenitens
debet recedere a malo et facere bonum. Quantum autem ad remotionem
mali, ponit tria. Primum est, ut desistat facere malum, et quantum
ad hoc dicit sed defensionem, contra alios qui nos ad malum inducunt.
I Petr. V, 9: cui resistite fortes in fide. Vel, secundum
Glossam, ut contra pseudo-apostolos me defendatis. Eph. VI,
13: accipite armaturam Dei, et cetera. Secundum est quod homo
indignetur contra se pro peccatis quae fecit, et quantum ad hoc dicit
sed indignationem. Indignatio autem sui operatur tristitiam secundum
Deum. Is. LXIII, v. 5: indignatio mea auxiliata est mihi.
Tertium est, quod sit in continuo timore de futuro, ut caveat, et
quantum ad hoc dicit sed timorem, de recidivo, ne scilicet in futuro
similiter contingat. Eccli. XXV, 14: timor domini omnia, et
cetera. Quantum autem ad hanc boni adeptionem, duo ponit. Primo
desiderium, quo ad bonum afficitur, et quantum ad hoc dicit sed
desiderium, quo bonum facere affectetis. Prov. c. XI, 23:
desiderium iustorum omne bonum. Secundo aemulationem bonam, qua bonos
imitari conatur, et quantum ad hoc dicit sed aemulationem, ut scilicet
me et alios bonos imitemini. I Cor. XIV, 1: sectamini
charitatem, aemulamini charismata meliora. Eorum vero quae pertinent
ad exteriorem actum duo ponit. Primum est ut vindicent in seipsis quod
peccaverunt: et hoc utile est. Cum enim omne malum necessarium sit
puniri, vel ab homine vel a Deo, si hoc non punit, melius est quod
homo malum in se puniat quod fecit, quam quod Deus, quia, ut dicitur
Hebr. X, v. 31, horrendum est incidere in manus Dei, et
cetera. Et quantum ad hoc dicit sed vindictam, id est quia peccantes
punitis, et etiam vos ipsos. I Cor. IX, 27: castigo corpus
meum, et cetera. Is. XXVI: iustitiam non fecimus, et cetera.
Secundum est quod totaliter abstineat a malo. Et ideo dicit in
omnibus exhibuistis, duce scilicet fide, incontaminatos esse negotio,
scilicet Christiano. Supra VI, 4: in omnibus exhibeamus, et
cetera. Eph. I, 4: elegit nos ante mundi constitutionem, ut
essemus sancti. Ps. c, 6: ambulans in via immaculata, et cetera.
Vel negotio de quo scilicet correcti estis, puta de favore quem
dedistis fornicatori, sed postmodum, puniendo et condemnando ipsum,
ostendistis vos in hoc incontaminatos esse.
|
|