|
Hic, assignata ratione quare gaudet apostolus de ipsorum tristitia,
consequenter inducit conclusionem suam, in qua duo facit. Primo enim
ostendit intentionem suam quam habuit in scribendo; secundo manifestat
gaudium quod habuit de ipsorum correctione, ibi ideo consolati, et
cetera. Dicit ergo primo: ex quo incontaminati estis, igitur apparet
quod et si scripsi vobis, per epistolam increpando, non scripsi
propter eum tantum qui fecit iniuriam, incestu maculando cubile patris
sui, ut dicitur I Cor. V, 1; nec propter eum tantum qui passus
est, scilicet propter patrem, quasi non propter zelum vindictae
solum; sed hoc feci ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro
vobis habemus, id est ut sciretis quam solliciti simus pro vobis. Et
hoc dico coram Deo, ut sit iuramentum, id est Deo teste. Vel ad
manifestandam coram vobis Deo, scilicet de omnibus, sollicitudinem
nostram. Col. II, 1: volo vos scire quam sollicitudinem, et
cetera. Vel aliter: non scripsi tantum propter eum qui fecit
iniuriam, ut scilicet corrigeretur, vel propter eum qui passus est ut
placaretur, sed ad manifestandam, etc., ut scilicet vos, qui
indignati fuistis pro contumelia et poena inflicta fornicatori,
reconciliaremini Deo. Consequenter concludit gaudium quod habuit de
eorum correctione, cum dicit ideo et consolati sumus, etc., quasi
dicat: quia hoc consecutus sum, ex eo quod scripsi, scilicet quod
estis correcti, ideo consolati sumus, id est consolationem accepimus.
Gaudium enim hominis est cum consequitur quod cum desiderio intendit.
Supra I, 12: abundantius autem, et cetera. Consequenter cum
dicit in consolatione autem, etc., ponit secundam causam suae
consolationis, quae sumitur ex devotione quam ostenderunt ad Titum.
Et circa hoc tria facit. Primo ponit gaudium suum de gaudio Titi
conceptum; secundo gaudii rationem assignat, ibi et si quid apud
illum, etc.; tertio materiam gaudii Titi assignat, ibi
reminiscentis omnium vestrum, et cetera. Dicit ergo primo: gavisi
sumus, de correctione vestra, autem, id est sed, in consolatione
nostra abundantius magis gavisi sumus, quam turbati fuerimus de
tribulatione, super gaudio Titi. Vel magis gavisi sumus, id est
magis gaudium attulit consolationi nostrae gaudium Titi. Et hoc quia
refectus est spiritus eius. Tunc enim reficitur animus praelati,
quando subditi eius sunt obedientes ei et eum reverentur. Ad
Philem.: refice viscera, et cetera. Refectus, inquam, ab omnibus
vobis, quia omnes vel correcti estis, vel est spes correctionis.
Rationem autem huius gaudii assignat quantum ad duo. Unum est ex
parte apostoli, quia scilicet ipse inventus est verax. Nam apostolus
commendaverat Corinthios Tito, antequam iret ad eos. Quia vero nunc
ita invenit Titus, sicut apostolus dixit, gaudet apostolus verba sua
vera fuisse, et hoc est quod dicit et si quid apud illum de vobis
gloriatus sum, commendando vos. Dicit autem gloriatus sum, quia
gloria apostoli erat bonum illorum. Non sum confusus, id est non
erubesco me falsa dixisse. Quando enim aliquis invenitur mendax,
confunditur. Eccli. XXXVII, 20: ante omnia sermo verax, et
cetera. Sed sicut omnia in veritate vobis locutus sum, id est sicut
praedicavi vobis veritatem, ita gloriatio nostra quae fuit ad Titum de
vobis, veritas facta est, id est inventa est vera. Alia ratio est ex
parte Corinthiorum. Nam amici desiderant, ut illi quos diligunt, ab
omnibus diligantur. Quia ergo Titus diligebat Corinthios propter
eorum devotionem, ideo de hoc apostolus gaudebat. Et ideo dicit
apostolus et viscera eius, etc., quasi dicat: non solum gaudeo quia
inventus sum verax, sed etiam quia viscera eius, id est viscerosa
charitas eius, et nimius amor abundantius, quam antea, in vobis
esset, ex quo vidit profectum vestrum; vel abundantius quam in aliis.
Eph. VI: induite vos sicut electi Dei, et cetera. Materiam
autem gaudii manifestat ex duobus, scilicet ex obedientia et
reverentia. Ex obedientia quidem cum dicit reminiscentis omnium
vestrum obedientiam, qua obedienter sibi obtemperastis. In quo etiam
et laudavit vos. I Reg. XV, 22: melior est obedientia, et
cetera. Eccli. III, 1: filii sapientiae Ecclesia iustorum.
Ex reverentia autem cum dicit quomodo cum timore, scilicet filiali,
non servili, cum timore animi et tremore corporis excepistis eum.
Gal. IV, 15: testimonium enim vobis, et cetera. Et quia ita
habuistis vos ad eum, gavisus sum, quia verax inventus sum, et ipse
diligit vos. Unde gaudeo quod in omnibus confido in vobis, non solum
in bona voluntate sed etiam in bonis operibus in futuro, quod bene vos
habeatis. Hebr. VI, 9: confidimus de vobis meliora et viciniora
saluti.
|
|