|
Posita iam exhortatione ad bonum in generali, hic consequenter
exhortatur eos ad quoddam bonum particulare, scilicet ad largitionem
collectarum pro sanctis qui erant in Ierusalem. Nam, sicut Act.
c. XV, 2 dicitur, et apostolus tangit ad Gal. c. II, 9,
apostoli imposuerunt Paulo et Barnabae, ut proponerent verbum salutis
gentibus, exhortando eos ad subveniendum sanctis, qui erant in
Ierusalem, qui venditis omnibus, et positis ad pedes apostolorum, in
maxima erant paupertate; et ad hoc inducit eos ad praesens. Ubi duo
facit. Primo inducit eos ad dandum; secundo monet ad modum dandi, ut
scilicet cito et abundanter dent, et hoc cap. IX, ibi nam de
ministerio, et cetera. Circa primum duo facit. Primo tractat de
collectis dandis; secundo de ministris per quos huiusmodi collectae
fiant, ibi gratias autem Deo qui dedit, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo inducit eos ad dandum; secundo excludit excusationem,
ibi si enim voluntas prompta est, et cetera. Inducit autem eos ad
dandum tripliciter. Primo exemplo aliorum qui dederunt; secundo
exemplo Christi, ibi scitis enim gratiam domini nostri, etc.;
tertio ex ipsorum propria utilitate, ibi hoc enim vobis utile, et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit exemplum; secundo
ostendit se permotum ab hoc exemplo, ibi ita ut rogaremus Titum,
etc.; tertio monet ut ipsi hoc exemplum sequantur, ibi sed sicut in
omnibus abundatis, et cetera. Circa primum sciendum est quod
apostolus ad hoc, ut Corinthii liberaliter tribuant, proponit eis
Macedones in exemplum. Et commendat eos quantum ad duo, scilicet
primo quantum ad patientiam in adversis; secundo quantum ad
liberalitatem in donis, ibi et altissima paupertas, et cetera. Circa
primum sciendum est quod apostolus inducit eos ad eleemosynas ut merita
ipsorum crescant, et ideo in illo tempore hoc fecit, quando possunt
mereri, scilicet tempore gratiae; tunc enim eleemosynae meritoriae
sunt. Et hoc est quod dicit notam vobis facimus gratiam, id est
gratuitum donum Dei, scilicet eleemosynarum largitionem. Et dicit
hoc esse gratiam, quia quidquid boni facimus, est ex gratia Dei.
Quae, quidem gratia, non est data istis, sed mihi, inquantum
scilicet ex mea procuratione et sollicitudine et monitione, Macedones
ad hoc moti sunt. Eph. III, 8: mihi autem omnium sanctorum
minimo, et cetera. Data est, inquam, mihi in Ecclesiis
Macedoniae, id est apud fideles Macedoniae. Quae quidem gratia est
quantum ad duo, scilicet quantum ad patientiam, quia in multo
experimento, et cetera. Ubi ponit conditiones patientiae perfectae.
Una est quod homo sit constans, ita quod nec timore tribulationis
deiiciatur, sed nec etiam in ipso tribulationis experimento. Et ideo
dicit quod in multo experimento tribulationis, constantes fuerunt.
Alia est quod in ipsis tribulationibus gaudeat, sicut legitur de beato
Laurentio; et quantum ad hoc dicit abundantia gaudii ipsorum,
scilicet Macedonum, fuit. Iac. c. I, 2: omne gaudium
existimate, et cetera. Rom. c. XII, 12: in tribulatione
gaudentes, et cetera. Vel in multo experimento tribulationis, non
quam ipsi passi fuerunt, sed quam viderunt pati in Macedonia,
abundantia gaudii ipsorum fuit. Item secundo, gratia est quantum ad
liberalitatem in eleemosynis. Et quantum ad hoc dicit et altissima,
et cetera. Ubi duo facit. Primo ponit eorum liberalitatem; secundo
exponit quod dixerat, ibi quia secundum virtutem, et cetera. Dicit
ergo primo: non solum fuerunt patientes in tribulationibus, scilicet
Macedones, sed etiam fuerunt liberales, quia altissima, id est
maxima, paupertas eorum, vel nobilissima. Secundum Glossam facit
paupertatem altam elevatio spiritus supra res temporales et contemptus
earum. Et sic istorum paupertas altissima erat, quia non habebant
divitias, et contemnebant eas. Iac. II, 5: nonne Deus elegit
pauperes in mundo, et cetera. Haec, inquam, paupertas abundavit,
id est excrevit, in divitiis copiose dando. Sed haec expositio
Glossae non videtur esse secundum intentionem apostoli, et ideo aliter
dicendum est altissima paupertas, et cetera. Ubi sciendum est, quod
homo ex duabus causis habet promptum animum ad dandum satis, scilicet
ex abundantia divitiarum, sicut divites, vel ex contemptu divitiarum;
et sic idem facit in paupere contemptus, quod facit in divite
abundantia. Et ideo dicit altissima paupertas, sic supra,
abundavit, id est effectum abundantiae fecit, in divitias
simplicitatis eorum, quia cor eorum erat solum ad Deum, et ex hoc
provenit contemptus divitiarum. Prov. XI, 3: simplicitas
iustorum, et cetera. Consequenter cum dicit quia secundum virtutem,
etc., exponit quod dixit commendando ipsorum liberalitatem quantum ad
tria, scilicet quantum ad quantitatem dati, quantum ad voluntatem
dandi, et quantum ad ordinem dationis. Quantum ad quantitatem dati,
quia dederunt supra virtutem. Et ideo dicit: vere abundavit in
divitias, quia ego reddo illis testimonium quod fuerunt voluntarii ad
dandum secundum virtutem rerum suarum et supra virtutem, quia intantum
dederunt quod post eguerunt. Vel dicendum est, et melius, quod est
virtus interior animi, et virtus exterior, scilicet facultas rerum
temporalium. Virtus interior est promptitudo animi ad dandum. Et
ideo dicit testimonium illis reddo, quod fuerunt voluntarii ad dandum,
secundum virtutem animi interiorem, et supra virtutem exteriorem,
scilicet divitiarum. Tob. IV, 9: si multum tibi fuerit, et
cetera. Contra: quicumque dat supra virtutem, dat immoderate; non
ergo ex hoc est dignus laude. Respondeo. Dicendum est quod virtus in
dando potest considerari dupliciter, scilicet simpliciter seu
absolute, et secundum proportionem aliorum. Quando ergo dat plus quam
alii suae proportionis, non peccat; sed si simpliciter dat supra
virtutem, tunc immoderate dat. Sic ergo commendat eorum liberalitatem
quantum ad quantitatem dati. Commendat autem eam quantum ad voluntatem
dandi, cum dicit quia voluntarii fuerunt, Ex. XXV, 2: ab omni
qui ultroneus offert. In hoc autem fuerunt voluntarii, quia
rogaverunt nos cum multa exhortatione, obsecrantes, id est rogantes.
Quasi dicat: non solum rogaverunt, sed etiam per rationes nos
induxerunt, ut habeant gratiam et communicationem ministerii, etc.,
id est ut liceret eis dare sua pauperibus sanctis, qui sunt in
Ierusalem, non reputantes se facere gratiam nobis, sed quod eis
gratia fiat. Hebr. ult.: beneficentiae autem et communionis, et
cetera. Commendat etiam eorum liberalitatem quantum ad ordinem dandi,
quia non solum sua dederunt, sed primo seipsos, quia talis debet esse
ordo in dando, ut primo homo sit acceptus Deo, quia nisi homo sit
Deo gratus, non sunt accepta munera eius. Gen. IV, 4: respexit
dominus ad Abel, scilicet primo, et ad munera eius consequenter.
Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae, et cetera. Et ideo
dicit non sicut speravimus, quasi dicat: vere voluntarii fuerunt,
quia non sicut speravimus, id est non ea intentione qua putabamus, ut
scilicet darent pro culpis redimendis, sed semetipsos dederunt primum
domino, emendando vitam suam, et deinde nobis, obediendo per omnia,
per voluntatem Dei, quae est ut subdantur homines vicariis suis.
Hebr. ult.: obedite praepositis vestris, et cetera. Glossa dicit
quod non aliter erat ab eis recipiendum, nisi scilicet prius seipsos
dedissent Deo; ergo videtur quod non sint recipiendae eleemosynae a
peccatoribus. Sed dicendum est quod non est ab eis recipiendum,
quando dant ea intentione ut foveantur in peccatis. Sic ergo, posito
exemplo Macedonum, ostendit se consequenter permotum esse hoc
exemplo, cum dicit ita ut rogaremus Titum, quasi diceret: intantum
nos permoti fuimus hoc exemplo de liberalitate Macedonum, ut scilicet
rogaremus Titum, ut etiam vos sitis participes ipsius gratiae, ut,
scilicet Titus, quemadmodum coepit vos monere ad benefaciendum,
postquam vidit vos correctos, et inducere vos ad communionem, ita
perficiat in vobis, et spiritualiter gratiam istam de largitione
eleemosynarum, ut non desit vobis. Phil. I, 6: qui coepit in
vobis, et cetera. Consequenter admonet eos, ut hoc exemplo ipsi
inducantur, cum dicit sed sicut in omnibus, et cetera. Ubi duo
dicit. Primo monet ut ipsi, exemplo Macedonum, sint prompti ad
eleemosynas faciendum; secundo quamdam suspicionem aufert, ibi non
quasi imperans dico, et cetera. Dicit ergo sed sicut in omnibus,
etc., quasi dicat: sicut vos superatis Macedones in omnibus aliis
gratiis, ita debetis eos superare etiam in ista, scilicet eleemosynis
faciendis. Et hoc est quod dicit sicut in omnibus aliis abundatis;
et, primo in his quae pertinent ad intellectum, et quantum ad hoc
dicit in fide, qua creditur, et sermone, quo confitemur, Rom. X,
10: corde creditur ad iustitiam, quantum ad fidem, ore autem
confessio fit ad salutem, quantum ad sermonem; et in scientia
Scripturarum. I Cor. I, 5: in omnibus divites facti estis, et
cetera. Secundo in his quae pertinent ad opus, et quantum ad hoc
dicit et in omni sollicitudine, scilicet bene operandi. Rom.
XII, 11: sollicitudine non pigri. Tertio in his quae pertinent
ad affectum, et quantum ad hoc dicit in charitate vestra spirituali
habita in nos superabundantius. Col. III, 14: super omnia
charitatem habentes, et cetera. Sicut, inquam, in omnibus istis
abundatis, ita scilicet rogavi Titum, ut in hac gratia, scilicet
eleemosynarum, abundetis. Et quia posset haberi suspicio quod quasi
ex imperio mandaret, ut darent eleemosynas, contra quod est quod
dicitur Ez. XXXIV, 4: vos autem cum austeritate, etc., et
ideo contra removet, dicens non quasi imperans dico. Hoc est quod
rogavi Titum, vel quod ego ipse hoc dico vobis, id est non feci quasi
imperans. I Petr. ult.: non ut dominantes in cleris. Sed dico
hoc comprobans, id est volens comprobare per aliorum sollicitudinem,
scilicet Macedonum, vestrae charitatis ingenium. Ubi sciendum est,
quod ingenium bonum sumitur non solum pro aptitudine ad sciendum
faciliter, sed etiam ad bene operandum. Cuius ratio est, quia ad hoc
quod aliquis bene operetur, exigitur scientia dirigens. Et ideo sicut
in addiscendo dicitur boni ingenii esse qui cito capit verba magistri,
ita, in operando, boni ingenii dicitur, qui exemplo aliorum cito
movetur ad bene operandum. Et ideo dicit apostolus comprobans, id est
probare volens, bonum ingenium vestrum, id est quam promptam
voluntatem habeatis ad dandum, moti exemplo Macedonum. I Cor. c.
IV, 14: non ut confundam vos haec scribo.
|
|