|
Hic inducit Corinthios ad dandum eleemosynas exemplo Christi,
dicens: volo comprobare ingenium vestrum bonum ad dandum, scilicet
pauperibus, et hoc facere debetis exemplo Christi. Enim, id est
quia, scitis gratiam domini nostri Iesu Christi, quam quidem humano
generi contulit. Io. I, v. 17: gratia et veritas per Iesum
Christum, et cetera. Et haec dicitur gratia, quia quidquid filius
Dei poenalitatum nostrarum assumpsit, totum gratiae est imputandum,
quia nec praeventus alicuius bonitate, nec alicuius virtute coactus,
nec inductus sua necessitate. Est autem gratia ista quoniam propter
nos egenus factus est. Et dicit egenus, quod plus est quam pauper.
Nam egenus dicitur ille, qui non solum parum habet, sed qui indiget
seu eget; pauper vero ille qui parum habet. Ad significandum ergo
maiorem paupertatem dicitur egenus factus est, scilicet in
temporalibus. Lc. IX, 58: filius hominis non habet, et
cetera. Thren. III, 19: recordare paupertatis, et cetera.
Est autem factus egenus, non ex necessitate, sed ex voluntate, quia
gratia ista iam non esset gratia. Et ideo dicit cum dives esset,
scilicet in bonis spiritualibus. Rom. X, v. 12: idem Deus
dives in omnes, et cetera. Prov. c. VIII, 18: mecum sunt
divitiae, et cetera. Dicit autem esset, non fuisset, ne videretur
Christus amisisse divitias spirituales cum assumpsit paupertatem. Sic
enim assumpsit hanc paupertatem quod illas inaestimabiles divitias non
amisit. Ps. XLVIII, 3: simul in unum dives et pauper.
Dives in spiritualibus, pauper in temporalibus. Causam autem quare
voluit fieri egenus, subdit cum dicit ut illius inopia divites
essemus, id est ut illius paupertate in temporalibus, vos essetis
divites in spiritualibus. Et hoc est propter duo, scilicet propter
exemplum et propter sacramentum. Propter exemplum quidem, quia si
Christus dilexit paupertatem, et nos, exemplo suo, debemus diligere
eam. Diligendo autem paupertatem in temporalibus, efficimur divites
in spiritualibus. Iac. II, 5: nonne Deus elegit pauperes in
mundo, divites in fide, et cetera. Et ideo dicit ut illius inopia,
et cetera. Propter sacramentum autem, quia omnia quae Christus egit
vel sustinuit, fuit propter nos. Unde sicut per hoc quod sustinuit
mortem, liberati sumus a morte aeterna et restituti vitae, ita per hoc
quod sustinuit inopiam in temporalibus, liberati sumus ab inopia in
spiritualibus, et facti divites in spiritualibus. I Cor. I, 5:
divites facti estis in illo in omni scientia, et cetera. Consequenter
cum dicit consilium in hoc do, etc., inducit eos ad dandum ex parte
eorum. Et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsorum utilitatem, quae
ex hoc provenit; secundo ostendit quod hoc etiam ab ipsis volitum est,
scilicet ut darent eleemosynas, ibi qui non solum, et cetera. Dicit
ergo: considerans hoc beneficium, consilium vobis do, id est hortor
vos ad hoc, scilicet ad dandum eleemosynas, scilicet non solum propter
utilitatem sanctorum, qui sunt in Ierusalem, sed et propter
utilitatem vestram. Prov. XXVII, 9: boni amici consiliis
anima dulcoratur, et cetera. Et hoc quia utile est vobis. Bonum
enim pietatis plus est utile facienti, quam illi cui fit, quia faciens
reportat inde commodum spirituale, recipiens vero temporale. Et sicut
spirituale praeferri debet temporali, sic in operibus pietatis utilitas
dantis praefertur utilitati accipientis. I Tim. IV, 8: pietas
ad omnia valet. Hoc autem non solum eis est utile sed etiam ipsi hoc
voluerunt, et ideo dicit quia non solum, et cetera. Ubi tria facit.
Primo commemorat bonum principium in eis; secundo hortatur eos ad
debitum finem, ibi nunc vero et facto, etc.; tertio exponit quoddam
quod dixerat, ibi si enim voluntas, et cetera. Dicit ergo: vere
debetis libenter dare eleemosynas, quia non solum est vobis utile, sed
etiam hoc ipsum velle sponte coepistis, scilicet dare eleemosynas, a
priori anno, quo scilicet veni ad vos. Vel a priori anno, id est
praecedenti. Quasi dicat: plus est velle, quam facere, iuxta illud
Eccli. XVIII, v. 16: verbum melius est quam datum, et
cetera. Et ideo debetis esse prompti ad dandum. Et quia estis
prompti ad dandum, ideo nunc quod habuistis in animo perficite facto,
alioquin illa voluntas esset frustra. Io. IV: non diligamus
verbo, neque lingua, et cetera. Phil. I, 6: qui coepit in
vobis, et cetera. Et huius ratio est, ut quemadmodum promptus est
animus voluntatis, id est discretio voluntatis. Secundum Glossam,
prompta est, ita sit prompta discretio perficiendi. Vel, aliter, ut
animus sumatur pro voluntate. Et tunc dicitur: quemadmodum prompti
fuistis ad volendum, ita prompti ad perficiendum. Et hoc ex eo quod
habetis, id est secundum facultatem vestram. Consequenter exponit hoc
quod dicit ex eo quod habetis, dicens si enim, etc., quasi dicat:
dico quod debetis esse prompti ad dandum, et in hoc non intendo vos
gravare, ut scilicet detis supra facultates vestras, quia forte
voluntas prompta ad hoc inducit vos, sed in hoc opus non potest imitari
voluntatem. Et ideo dicit: ex eo quod habetis, enim, pro quia, si
voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est. Et huius
ratio est, quia voluntas acceptatur in perfectione operationis; opus
autem non perficitur, nisi ex eo quod habetur. Et ideo dicit secundum
quod habet, accepta est. Tob. IV, 9: si multum tibi fuerit,
abundanter tribue, et cetera. Consequenter cum dicit non enim ut
aliis, etc., removet suspicionem quamdam. Possent enim dicere
isti: si damus eleemosynas pauperibus sanctis, qui sunt in
Ierusalem, ipsi otiosi vivent, et nos damna patiemur, et sic
efficiemur miseri. Ideo apostolus primo hanc suspicionem excludit;
secundo suam intentionem manifestat; tertio vero confirmat per
auctoritatem. Et removet suspicionem, cum dicit non enim ut aliis,
etc.; quasi dicat: non enim ita moneo vos eleemosynas dare, ut aliis
sit refrigerium, dum otiose viverent de eleemosynis vestris, vobis
autem sit tribulatio, id est paupertas, quia vos affligeremini. Sed
numquid peccant illi qui dant omnia aliis, et ipsi postea paupertate
affliguntur? Et videtur quod sic per haec verba apostoli.
Respondeo. Dicendum est, secundum Glossam, quod melius esset totum
dare pauperibus, et affligi pro Christo. Illud autem quod dicit
hic, condescendendo fecit, quia infirmi erant, et forte deficerent,
si egestate premerentur. Intentionem suam manifestat, cum dicit sed
ex aequalitate, etc., quasi dicat: non intendo tribulationem
vestram, sed quamdam aequalitatem, ut scilicet vestra abundantia, et
cetera. Quod potest exponi tripliciter. Primo de aequalitate
quantitatis; secundo de aequalitate proportionis; tertio de
aequalitate voluntatis. De aequalitate quantitatis, quia isti,
scilicet Corinthii, abundabant in temporalibus et deficiebant in
spiritualibus; sancti vero, qui erant in Ierusalem, abundabant in
spiritualibus et deficiebant in temporalibus. Vult ergo ut fiat inter
eos aequalitas quantitatis, ut scilicet illi qui abundant in
temporalibus, dent medietatem omnium illis, qui deficiunt in eis, et
isti dent medietatem spiritualium eis, ut sic sint aequaliter divites.
Et ideo hoc potius dicit, ut scilicet ex aequalitate quantitatis, id
est dimidia parte bonorum vestrorum, in praesenti tempore, quod breve
est, vestra abundantia, terrenorum, suppleat illorum inopiam, qui
deseruerunt omnia mundi, et ut illorum abundantia, scilicet in
spiritualibus, sit supplementum vestrae inopiae in spiritualibus, id
est ut sitis participes vitae aeternae. Lc. XVI, 9: facite
vobis amicos, et cetera. Eccli. XIV, 15 s.: in divisione
sortis da et accipe; da temporalia et accipe spiritualia. De
aequalitate autem proportionis exponitur sic, et melius. Vos,
Corinthii, habetis abundantiam temporalium, sancti qui sunt in
Ierusalem abundantiam spiritualium. Volo ergo ex quadam aequalitate,
non quae sit secundum quantitatem, sed secundum proportionem, ut
scilicet sicut illi sustentantur eleemosynis vestris, ita vos ditemini
precibus illorum apud Deum. Sicut enim illi non ita ditantur de bonis
vestris temporalibus, sicut vos estis divites, ita nec vos bonis
illorum spiritualibus ditemini sicut illi. Et ideo dicit sed ex
aequalitate, etc., praedicta vestra abundantia terrenorum, illorum,
scilicet sanctorum, inopiam, in temporalibus, suppleat, ut et
illorum abundantia in spiritualibus, et cetera. I Cor. IX,
11: si nos vobis spiritualia seminavimus, et cetera. De
aequalitate autem voluntatis exponitur sic: sed ex aequalitate,
etc., id est volo quod sit in vobis aequalitas voluntatis, ut
scilicet sicut illi habent voluntatem communicandi vobis ea in quibus
abundant, ita vos habeatis voluntatem communicandi illis ea in quibus
abundatis. Consequenter confirmat hoc per auctoritatem. Unde dicit
sicut scriptum est, scilicet Ex. XVI: qui multum, scilicet
collegerat de manna, id est qui amplius habuit quam gomor, non
abundavit, id est non habuit ultra sufficientiam suam; et qui
modicum, non minoravit, id est non defecit ei, quia omnes aequaliter
abundabant, ut dicitur Ex. XVI. Et sic nec qui plus collegerat,
plus habuit, nec qui minus paraverat, reperit minus.
|
|