|
Postquam tractavit de collectis dandis, hic consequenter tractat de
ministris per quos collectae fiant. Et circa hoc duo facit. Primo
nominat eos; secundo recommendat eos Corinthiis, ibi ostensionem ergo
quae est, et cetera. Circa primum tria facit. Primo enim nominat
Titum; secundo Barnabam, ibi misimus etiam cum illo fratrem,
etc.; tertio Apollo, ibi misimus autem cum illis, et cetera.
Circa Titum duo commendat, scilicet eius sollicitudinem et
sollicitudinis signum, ibi quoniam exhortationem, et cetera. Dicit
ergo primo: dixi, supra, quod rogavi Titum ut perficeret gratiam
istam de eleemosynis colligendis, quod imminet sollicitudini meae ex
ordinatione apostolorum, de quo inveni etiam ipsum sollicitum; et ideo
ago gratias Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem, quam ego habeo,
pro vobis, exhortandis et promovendis ad opera misericordiae, in corde
Titi; quia ipse etiam sollicitus est, sicut et ego, ut perficiat in
vobis hanc gratiam. Hebr. VI, 11: cupimus unumquemque vestrum
eamdem ostentare sollicitudinem, et cetera. Rom. XII, 8: qui
praeest in sollicitudine. Signum autem huius sollicitudinis est, quia
quando rogavi eum, ipse consensit exhortationi meae. Et ideo dicit
quoniam exhortationem quidem suscepit. Et quia prosecutus est quod
petii, unde dicit sed cum sollicitior esset sua voluntate, quam mea
exhortatione, profectus est ad vos; qui tamen primo recusabat venire
propter peccata vestra. Rom. XII, 11: sollicitudine non
pigri. Consequenter cum dicit misimus autem, etc., tractat de
secundo ministro. Et circa hoc duo facit. Primo commendat ipsum;
secundo subdit rationem quare mittit tam solemnes nuntios, ibi
devitantes, et cetera. Frater iste, secundum quosdam, est Lucas,
vel secundum alios Barnabas, quem quidem commendat ex tribus,
scilicet ex fama, quia laus eius, scilicet Lucae, est in Evangelio
ab eo scripto per omnes Ecclesias, quia est approbatum per apostolos.
Vel cuius laus, scilicet Barnabae, est in Evangelio praedicato ab
ipso per omnes Ecclesias, quia Iudaeis et gentibus. Unde dicitur de
Barnaba, Act. XI, 24, quod erat vir bonus plenus fide et
spiritu sancto. Item commendat ipsum ex societate sua, quia non solum
est famosus, sed et ordinatus est ab Ecclesiis Iudaeae comes
peregrinationis meae, id est praedicationis meae, qua, ut peregrini,
mundum circuimus. Supra c. V, 6: quamdiu sumus in corpore,
peregrinamur a Deo, et cetera. Et hoc est verum de Luca, quia ipse
fuit unus de septuaginta duobus discipulis, et socius Pauli. De
Barnaba similiter, quia per spiritum sanctum dicitur Act. XIII,
2: segregate mihi Barnabam et Paulum in opus, et cetera. Et
factus est comes in hanc gratiam, scilicet collectionis eleemosynarum.
Vel in hanc gratiam, scilicet praedicationis, de qua dicitur Eph.
III, 8: mihi autem omnium sanctorum minimo, et cetera. Item
commendat eum ex officio, quia est minister gratiae quae ministratur a
nobis. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo. Supra c.
III, 6: qui et idoneos nos, et cetera. Ministratur autem gratia
ista ad domini gloriam, ut scilicet dominus noster glorificetur,
scilicet de eleemosynis factis, de conversione plurimorum populorum
praedicationi nostrae, quia, ut dicitur Prov. XIV, 28, in
multitudine populi, et cetera. Item ministratur, ut voluntas nostra
impleatur, quia nos hoc volumus fieri. Et ideo dicit et voluntatem
nostram destinatam, id est praedestinatam a Deo, qui praedestinavit
ab aeterno nos talem voluntatem habere. Consequenter cum dicit
devitantes, etc., assignat causam quare mittat tam solemnes nuntios.
Et primo huius rationem assignat; secundo probat, ibi providemus
ergo, et cetera. Dicit ergo: causa quare tam solemnes nuntios
mittimus, est ista: ut sciatis negotium huiusmodi inesse cordi
nostro. Et ideo dicit devitantes hoc, scilicet ne quis, etc.,
quasi dicat: ut vitemus vituperium quod posset mihi impingi ab
aliquibus, vel negligentiae, si non mitterem strenuos, vel fraudis si
non mitterem securos. Et isti strenui erant et prompti et securi,
quia dati ab Ecclesiis et electi per spiritum sanctum. Supra c.
VI, 3: nemini dantes ullam offensionem, et cetera. Dicit autem
in hac plenitudine, scilicet eleemosynarum vel conversionis gentium.
I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in
alterutrum, et cetera. Et hoc probat dicens providemus enim, etc.,
quasi dicat: bene dico devitantes, quia providemus, id est providere
debemus, bona, id est ut opera nostra bona sint non solum coram Deo,
ut ei placeamus, sed etiam coram hominibus, ut scilicet eis bona
videantur. Et hoc facit, sollicite procurando et bonos imitando.
Rom. XII, 9: adhaerentes bono, et cetera. Consequenter cum
dicit misimus autem cum illis et fratrem nostrum, etc., tractat de
tertio nuntio, scilicet de Apollo. Ubi duo facit. Primo, quia
commendat eum de sollicitudine, cum dicit quem, scilicet Apollo,
probavimus saepe sollicitum esse de salute vestra; nunc autem multo
sollicitiorem. Nam, sicut supra apparet, Apollo fuit primus, qui
post apostolum praedicavit apud Corinthum. I Cor. III, 6: ego
plantavi, Apollo rigavit. Hic autem, turbatus de peccato ipsorum
recessit, et sollicitudinem quam ante pro ipsis habebat, postposuit.
Nunc vero, audita conversione eorum, factus est de salute ipsorum
sollicitior, quam antea esset. Eph. IV, 3: solliciti servare
unitatem spiritus, et cetera. Rom. XII, 8: qui praeest in
sollicitudine, et cetera. Secundo, subdit causam sollicitudinis quam
assumpsit, quia Apollo confidit de vobis ex his quae Titus dixit de
vobis, commendans vos. Unde dicit multa confidentia in vobis, sive
pro Tito qui est socius meus, et quia libenter venit in societatem
Titi et Lucae seu Barnabae, et quia ad hoc inductus fuit ab
apostolis Ecclesiarum, quae sunt in Iudaea. Et ideo dicit sive
fratres nostri, apostoli Ecclesiarum Iudaeae, scilicet induxerunt
eum ad sollicitudinem habendam pro vobis. Quae quidem Ecclesiae sunt
gloriae Christi, id est ad gloriam Christi. Consequenter cum dicit
ostensionem ergo quae est, etc., recommendat istos nuntios
Corinthiis, dicens: quia tales misimus ad vos, ergo ostensionem,
etc., id est, ostendatis opere, quod charitatem habetis ad eos et
quod vere commendavi vos et quod ego vere gloriatus sim de vobis in
faciem Ecclesiarum, ad quas perveni et quibus praedicavi. Vel in
faciem omnium Ecclesiarum, quia quod facitis eis, innotescet omnibus
Ecclesiis.
|
|