|
Supra apostolus induxit Corinthios ad dandum eleemosynas sanctis qui
sunt in Ierusalem, hic vero inducit eos quantum ad modum dandi, ut
scilicet hilariter et abundanter dent. Unde ad hoc quod bene darent,
misit tam solemnes nuntios. Circa hoc autem duo facit. Primo
excludit opinatam causam de missione nuntiorum; secundo vero astruit
veram, ibi misimus autem fratres, et cetera. Circa primum tria
facit. Primo excludit suspicionem; secundo ad hoc causam assignat,
ibi scio enim promptum, etc.; tertio causam probat, ibi pro quo de
vobis, et cetera. Quantum ad primum, quia posset aliquis dicere
apostolo: tu mones nos quod bene recipiamus nuntios quos mittis, sed
quare non potius mones quod bene largiamur eleemosynas? Et ideo hoc
removens dicit: non est necessarium quod hoc moneam, nam, id est
quia, de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est, id est
superfluum est, mihi scribere vobis. Et huius causa est, quia scio
promptum animum vestrum, ad subveniendum eis. Ps. CVII, 2:
paratum cor meum, Deus, et cetera. Quod autem sit promptus animus
vester, probo ex duobus. Primo ex gloriatione nostra de vobis. Nam
nisi scirem vos esse promptos ad hoc, non fuissem gloriatus de vobis
apud alios. Et ideo dicit pro quo, scilicet promptitudine animi
vestri. Supra I, 12: gloria nostra, et cetera. Et supra
VII, 4: multa mihi fiducia, et cetera. Glorior apud
Macedones, de hoc scilicet quoniam et Achaia, in qua Corinthus
metropolis est, parata est ab anno praeterito, ad largiendum.
Secundo ex effectu, quia vos provocastis exemplo vestro multos ad
hoc. Et ideo dicit et vestra aemulatio, id est amor et studium
imitandi vos, provocavit plurimos, quia enim audierunt vos bene
correctos proficere, provocantur plurimi, scilicet ad proficiendum.
Prov. XXVII, 17: ferrum ferro acuitur, et cetera. Gal.
IV, 18: bonum autem aemulamini, et cetera. I Cor. XII,
31: aemulamini charismata, et cetera. Consequenter cum dicit
misimus autem fratres, etc., ponit veram causam quare miserit tam
solemnes nuntios. Et primo ponit in generali; secundo in speciali,
ibi ut quemadmodum dixi, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
assignat veram causam, dicens: causa autem quare istos misi, est non
quod credam vos nolle subvenire pauperibus, sed ut ne quod gloriamur de
vobis, id est ne gloria nostra, quam habemus de vobis, evacuetur, si
scilicet deficeretis. I Cor. IX, 15: bonum est mihi mori, et
cetera. Evacuetur, inquam, in hac parte, quia bene constat mihi
quod in aliis virtutibus et bonis non evacuabitis gloriam meam.
Secundo cum dicit ut quemadmodum, etc., hortatur eos ad debitum
modum dandi. Et primo hortatur, ut dent prompte; secundo ut dent
abundanter, ibi necessarium ergo, etc.; tertio ut dent hilariter ibi
unusquisque prout destinavit, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ponit modum dandi; secundo rationem assignat, ibi ne cum
venero, et cetera. Modus dandi est ut scilicet prompte detur. Et
ideo dicit: ideo misi ministros, ut sitis parati ad dandum,
quemadmodum dixi, scilicet exemplo Macedonum. Matth. XXV,
10: quae paratae erant, et cetera. Prov. III, 28: ne dicas
amico tuo: vade, et revertere, et cras dabo tibi, et cetera. Ratio
autem huius est ne cum venerint mecum, scilicet ad vos, Macedones,
et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, quasi dicat: vobis erit
confusio si promisistis, et non solvistis. Sed esto quod
sustineatis, et non curetis de confusione vestra, ad minus caveatis
erubescentiae nostrae, qui dicimus vos esse paratos. Consequenter cum
dicit necessarium ergo, etc., hortatur eos quod dent abundanter. Et
circa hoc duo facit. Primo ponit admonitionem; secundo admonitionis
rationem assignat, ibi hoc autem dico, et cetera. Dicit ergo: ne
ergo evacuetur gloria nostra, et vos non erubescatis, necessarium
existimavi rogare fratres, scilicet Lucam. Titum et Apollo, ut
perveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc,
scilicet eleemosynam, quae dicitur benedictio, quia est causa aeternae
benedictionis. Nam per actionem dandi, homo benedicitur a Deo,
Ps. XXIII, 5: hic accipiet benedictionem a domino, etc., et
ab hominibus, Eccli. XXXI, 28: splendidum in panibus, et
cetera. Prov. XXII, 9: qui pronus est ad misericordiam, et
cetera. Et dicit hanc benedictionem paratam esse quasi benedictionem,
id est abundanter, et non quasi avaritiam, id est parce. Ratio autem
quare debeant abundanter dare, est quia ego dico, quod qui parce
seminat, id est qui parum dat in mundo isto, parce et metet, id est
parum recipiet in alio saeculo. Et dicit seminat, quia semina nostra
sunt quidquid boni fecerimus. Et iterum, quia si parum seminatur,
non multum colligetur. Gal. VI, 8: quae seminaverit homo, haec
et metet. Sed multiplicata, et qui seminat in benedictionibus, id
est abundanter, metet et de benedictionibus, scilicet Dei largam
retributionem. Sed numquid non metent omnes abundanter? Dicendum est
sic, quantum ad quantitatem praemii, quia omnes affluent, et nullus
ibi parce metet. Sed dicit abundanter, quasi ad proportionem et bene
seminantium. I Cor. c. XV, 41: stella a stella differt.
Abundanter omnes quantum ad praemium substantiale, sed parce in
comparatione ad praemium accidentale, in quo est sanctorum
differentia. Supra VIII, 15: qui multum, non abundavit, et
qui modicum, non minoravit. Quia aliquando aliquis parce dat, et cum
magna charitate, et abundanter metet. Consequenter cum dicit
unusquisque enim, etc. hortatur eos, ut dent hilariter et gaudenter.
Et circa hoc duo facit. Primo enim monet eos ad gaudenter dandum;
secundo rationem assignat, ibi hilarem enim datorem, et cetera.
Dicit ergo: dico quod paretis illud quod vultis dare quasi
benedictionem, id est abundanter, et dignum benedictione, non quasi
avaritiam, id est non parce. Et hoc dicit, quia illud quod sponte
fit, non potest avare fieri. Et ideo subdit unusquisque enim,
etc., quasi non avare, quia unusquisque, scilicet vestrum, det
eleemosynas prout destinavit, id est praedeliberavit, in corde suo,
scilicet secum conferens, non ex tristitia, et cetera. Quasi dicat
unusquisque voluntarie det, non coacte. Ponit autem duo opposita
voluntario, scilicet tristitiam et necessitatem. Voluntarium enim
tollitur per violentum. Est autem duplex violentum, scilicet simplex
et mixtum. Simplex quando absolute quis cogitur ad aliquid contra
voluntatem suam faciendum. Ad removendum ergo illud violentum, dicit
non ex necessitate, quod fieret si darent coacti mandato apostoli.
Quasi dicat: non cogat vos ad dandum mandatum nostrum, sed moveat vos
ad hoc prompta voluntas vestra. Ex. c. XXXV, 5: omnis
voluntarius, et cetera. Violentum mixtum est quando quis non absolute
cogitur ad faciendum aliquid contra voluntatem suam, sed secundum
quid, scilicet quod nisi faciat incurrit maius damnum, sicut si non
proiiciantur merces in mari, navis submergitur. Et ideo aliquo modo
fit sponte et aliquo modo violenter inquantum scilicet coguntur timore
maioris damni. Ut ergo hoc removeat, dicit non ex tristitia, id est
non ita quod sit violentum mixtum. Quasi dicat: non ex timore
confusionis, ne scilicet erubescatis, sed ex gaudio quod concepistis
propter amorem quem habetis ad sanctos. Ps. LIII, 8:
voluntarie sacrificabo tibi, et cetera. Consequenter cum dicit
hilarem enim datorem, etc., rationem assignat, et est talis: omnis
remunerator remunerat ea quae sunt remuneratione digna. Haec autem
sunt solum actus virtutum. In actibus autem virtutum duo sunt,
scilicet species actus et modus agendi qui est ex parte agentis.
Unde, nisi in actu virtutis utrumque istorum concurrat, non dicitur
actus ille simpliciter virtuosus, sicut non dicitur perfecte iustus,
secundum virtutem, qui operatur opera iustitiae, nisi delectabiliter
et cum gaudio operetur. Et licet apud homines, qui non vident nisi ea
quae patent, sufficiat quod quis operetur actum virtutis secundum ipsam
speciem actus, puta actum iustitiae, tamen apud Deum, qui intuetur
cor, non sufficit quod solum operetur actum virtutis secundum speciem,
nisi etiam secundum debitum modum operetur, scilicet delectabiliter et
cum gaudio. Et ideo non datorem tantum, sed hilarem datorem diligit
Deus, id est approbat et remunerat, et non tristem, et
remurmurantem. Ps. IC, 2: servite domino in laetitia. Eccli.
c. XXXV, 11: in omni dato hilarem, et cetera. Rom. c.
XII, 8: qui miseretur in hilaritate, et cetera.
|
|