|
Hic rationem trium modorum assignat. Et circa hoc duo facit. Primo
assignat rationem sumptam ex parte ipsorum; secundo rationem sumptam ex
parte Dei, ibi ut in omnibus locupletati, et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ponit rationem; secundo ipsam confirmat, ibi sicut
scriptum est, et cetera. Ratio est talis: quicumque dat aliquid quod
multiplicatur sibi, debet prompte, abundanter et hilariter dare,
sicut videmus quod homines abundanter et prompte et cum gaudio seminant
semen, quia multiplicatum illud recolligunt. Cum ergo eleemosynae
multiplicentur dantibus, debetis illas prompte, gaudenter et
abundanter facere. Et quod multiplicentur patet, quia Deus potens
est omnem gratiam, etc., quasi dicat: non timeatis dare ne,
indigentia gravati, poeniteat aliquando vos dedisse, quia potens est
Deus facere abundare omnem gratiam spiritus sancti, qua scilicet
semper gaudeatis de bono opere quod fecistis. Et ideo dicit abundetis
in omne opus bonum, id est abundantem affectum habeatis ad dandum
eleemosynam, sicut habetis ad alia opera virtutum. Et tamen habeatis
plenam sufficientiam bonorum exteriorum; et ideo dicit semper omnem
sufficientiam habentes, id est vos reputantes habere. Iac. I, 5:
qui dat omnibus affluenter, et I Tim. VI, 8: habentes
alimenta, et cetera. De ista sufficientia dicitur infra XII, 9:
sufficit tibi gratia mea, et cetera. De multiplicatione vero dicitur
Is. XXX, 23: dabitur pluvia semini tuo; Matth. XIX,
29: omnis qui reliquerit, etc., centuplum accipiet, et cetera.
Consequenter cum dicit sicut scriptum est, etc., probat positam
rationem dupliciter, scilicet auctoritate et experimento, ibi qui
autem administrat, et cetera. Probat autem auctoritate, dicens:
recte debet vos movere praedicta ratio, quia, sicut scriptum est, et
cetera. Sed Glossa in alio sensu adducit hanc auctoritatem, quam sit
intentio apostoli. Nam Glossa sic adducit: dico quod abundetis in
omne opus bonum, scilicet largitione eleemosynarum, quia scriptum est
dispersit, dedit pauperibus. Sed apostolus videtur hoc velle referre
ad illud quod dicit abundare facere omnem gratiam, et hoc quia ille qui
dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum.
Eccli. c. XII, 2: bene fac iusto, et invenies retributionem,
et cetera. In auctoritate autem proposita notatur quibus sit dandum,
quia pauperibus id est indigentibus, et cetera. Lc. XIV, 12:
cum facis prandium, et cetera. Quomodo dandum, quia dispersit, quia
non totum uni, sed divisim multis. I Cor. c. XII, 3: si
distribuero, et cetera. Is. LVIII, 7: frange esurienti
panem, et cetera. Iustitia eius, id est virtus iustitiae, manet in
aeternum, quia ex quo dat, augetur voluntas ad dandum. Vel iustitia
eius, id est merces iustitiae eius, manet in aeternum. Prov. c.
XI, 18: seminanti iustitiam merces fidelis, et cetera.
Experimento autem confirmat rationem praedictam, dicens qui autem
administrat, et cetera. Quasi dicat: experti estis, quia hoc ipsum
quod datis in eleemosynas, habetis a Deo. Et ideo debetis libenter
dare amore Dei. I Par. ultimo: tua sunt omnia quae de manu, et
cetera. Et insinuat tria circa hoc. Primum est quod aliquis posset
dicere: si nos damus modo quod habemus, deficient nobis necessaria ad
quotidianum victum. Et hoc removet, quia non solum semen ministrat
seminanti, sed panem, id est necessaria vitae, praestabit ad
manducandum, Ps. CXXXV, 25: qui dat escam omni carni.
Secundum est, quia posses dicere quod si multum daremus, deficient
nobis quae habemus ad dandum iterum. Et hoc apostolus removet dicens,
quod non deficiet, sed multiplicabit semen vestrum, unde scilicet
plures eleemosynas facitis. Tertium est, quia posset aliquis dicere,
quod si modo damus, deficiet nobis voluntas ad dandum, et poenitebit
nos dedisse, et sic totum amittemus. Et hoc removet, dicens et
augebit incrementa frugum iustitiae vestrae, id est intantum augebit
facultatem et voluntatem dandi eleemosynas, ex quibus procedit iustitia
vestra, quod semper parati et prompti eritis ad dandum eleemosynas, et
quod fruges maximae erunt in comparatione ad parvum semen. Prov.
III, 9: de primitiis frugum tuarum da pauperibus. Lev. XXV,
21: dabo benedictionem, et cetera. I Tim. IV, 8: pietas ad
omnia valet. Deinde cum dicit ut in omnibus locupletati, etc.,
assignat rationem, quare prompte, abundanter et hilariter dare
debeant, ex parte ipsorum dantium; hic assignat rationem ex parte
ipsius Dei pro quo dare debent. Et primo assignat rationem; secundo
manifestat eam, ibi quoniam ministerium huius officii, et cetera. In
ratione autem assignanda tria considerantur, quorum primum est ipsorum
locupletatio, quod respondet praemissis. Dixerat enim supra:
multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae
vestrae et hoc primo resumit, dicens et ut in omnibus locupletati, id
est tam in corporalibus, quam in spiritualibus bonis. I Cor. I,
5: divites facti estis, et cetera. Sed ne aliquis crederet, quod
finis ponendus sit in abundantia divitiarum temporalium, aut quod
divitias spirituales aliquis otiose absque usu possidere deberet,
refert hoc primum ad aliud secundum, dicens abundetis in omnem, id est
perfectam, simplicitatem, id est largitatem simplici animo factam, ut
largitio procedat ex divitiis temporalibus, simplicitas autem ex
spiritualibus. Prov. XI, 3: simplicitas iustorum, et cetera.
Sed et hoc ipsum ad alium finem referendum est, scilicet ad Deum.
Et ideo tertio subdit quae, scilicet largitio simplex, operatur per
nos, id est mediantibus nobis, gratiarum actionem Deo, I Thess.
V, 18: in omnibus gratias agite, et cetera. Deinde cum dicit
quoniam ministerium, etc., manifestat rationem supra positam,
scilicet quomodo eorum largitio operetur gratiarum actionem Deo. Et
primo hoc ostendit; secundo ponit gratiarum actionis materiam, ibi
glorificantes Deum, etc.; tertio ipse prorumpit in gratiarum
actionem, ibi gratias Deo, et cetera. Dicit ergo: dico quod
largitio vestra operatur gratiarum actiones Deo, quia ministerium
huius officii vestri, quo subvenitis sanctis, multa bona habet, quia
non solum supplet ea quae desunt sanctis, quantum ad temporalia.
Supra VIII, 14: vestra abundantia illorum inopiam suppleat, et
cetera. Non solum ergo hoc bonum sequitur inde, sed etiam quod ipsi
orant pro vobis, et agunt gratias Deo, probantes et approbantes
ministrationem vestram. Et hoc est quod dicit sed etiam abundat, id
est excrescit, in actione gratiarum, quae fit per multos, non solum
perfectos, sed per alios fideles pauperes, qui inde agunt gratias Deo
in domino, qui eos ad hoc movet, videntes et probantes ministerium
vestrum. Supra I, 11: ut ex multarum personis facierum, et
cetera. Huius quidem gratiarum actionis materia est propter tria.
Primo propter eorum fidem quam acceperunt, et ideo dicit: dico quod
abundat in gratiarum actione, glorificantes, scilicet fideles, Deum
in obedientia confessionis vestrae, id est de confessione fidei
vestrae, quam confitemini et creditis in Christum. Matth. V, v.
16: sic luceat lux vestra, et cetera. Prov. XXI, v. 28:
vir obediens loquetur victorias. Secundo propter eorum largitionem.
Et ideo dicit glorificantes et in simplicitate communicationis
vestrae, id est pro largitione vestra, in illos, scilicet sanctos
pauperes, et in omnes, scilicet fideles qui indigent, simplici et
puro animo facta. Gal. VI, 6: communicet is qui catechizatur
verbo ei qui se catechizat, etc., et iterum operemur bonum ad omnes,
et cetera. Tertio propter hoc quod ipsi viri sancti habent a Deo, ut
pro eis agant gratias Deo. Et ideo dicit: glorificantes etiam Deum
in ipsorum obsecratione pro vobis; id est glorificant Deum de hoc quod
ipsi viri sancti obsecrant pro nobis. Ipsorum, dico, desiderantium
vos videre in aeterna beatitudine, et hoc propter eminentem gratiam
Dei in vobis. Ex his ergo apostolus prorumpit in gratiarum actionem
Deo, dicens gratias, et cetera. Id est quia tot bona inde
proveniunt de ministerio vestro, ego ago gratias Deo, etc.,
scilicet charitatis, quae maxime videtur vigere in vobis, qui
subvenitis etiam illis qui sic agunt gratias Deo et orant pro vobis.
Et hoc donum est inenarrabile, quia non potest dici, quantum utile
sit, quia oculus non vidit, nec auris audivit, et cetera.
|
|