|
Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis, diebus
novissimis, et cetera. Haec verba competunt huic epistolae. Duo
enim tanguntur quae ei conveniunt, scilicet fructus, et eius materia.
Unde dicitur ut annuntiem, et cetera. Agitur enim in ea de his,
quae ventura sunt in diebus novissimis, quae sunt tria, scilicet
pericula Ecclesiae, tempore Antichristi. II Tim. c. III,
1: in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et cetera.
Item malorum supplicia. Ps. LXXII, 17: donec intrem
sanctuarium Dei, et cetera. Verumtamen propter dolos posuisti eis,
deiecisti eos dum allevarentur. Item praemia bonorum. Prov. ult.:
fortitudo et decor indumentum eius. Et de his agitur in hac epistola.
Utilitas ostenditur, quia congregamini. Sic acquiritur ex hac
epistola congregatio, scilicet concordantium in veritate, quia
discordabant de iudicio futuro, propter hoc quod dicit in prima
epistola: deinde nos qui vivimus, et cetera. Ps. CXLVI, 2:
dispersiones Israelis congregabit. Item voluntatum, quia cum
considerant quod quaecumque temporalia sunt, in novissimo mundi
peribunt, datur intelligi quod eos congregant ad unum quaerendum,
scilicet caeleste praemium. Eccli. XXX, 24: congrega cor tuum
in sanctitate eius. Item cogitationum ad unam stabilem veritatem.
Is. ult.: ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut
congregem, et cetera. Sic ergo patet fructus et materia, quia in
prima munivit eos contra persecutiones praeteritas, hic munit eos
contra futuras.
|
|