|
Dividitur haec epistola in salutationem, et epistolarem narrationem,
ibi gratias agere debemus, et cetera. Item primo ponuntur personae
salutantes; secundo personae salutatae; tertio bona optata. Sunt
autem eaedem personae, quae et in prima. Tres autem personae
salutantes ponuntur, ut auctoritas epistolae robustior appareat.
Eccle. IV, 12: funiculus triplex difficile rumpitur. Ecclesiae
Thessalonicensium et cetera. Ecclesia congregationem dicit: quae
debet esse in Deo, alias est mala. De bona dicitur Ps. XLIX,
5: congregate illi sanctos eius, et cetera. In Christo, id est,
in eius fide. Rom. V, 2: per quem accessum habemus per fidem in
gratiam istam. Deinde optat eis bona, et primo pacem. Ipsa est enim
principium omnium spiritualium donorum. I Cor. XV, 10: gratia
Dei sum id quod sum. Item, pacem quae est finis hominum. Ps.
CXLVII, 14: qui posuit fines tuos pacem, et cetera. Et hoc
a Deo et cetera. Iac. I, 17: omne datum optimum, et omne donum
perfectum, desursum est, descendens a patre luminum, et cetera. Et
domino Iesu, et cetera. II Petr. I, 4: per quem maxima et
pretiosa nobis donavit. Gratias agere debemus, et cetera. Haec est
epistolaris narratio. Et primo instruit eos de futuris in novissimis
diebus; secundo admonet eos familiariter de quibusdam, in tertio
capite, ibi de caetero, fratres, et cetera. Item primo monet,
sicut dictum est, quantum ad praemia bonorum, et poenas malorum;
secundo quantum ad pericula tempore Antichristi, cap. II, ibi
rogamus autem vos, et cetera. Item primo agit gratias de
praeparatione ad futurum iudicium; secundo describit ipsum iudicium,
ibi si tamen iustum. Item primo gratias agit de profectu; secundo
ostendit fructum profectus; tertio signum. Dicit ergo gratias agere
debemus, et cetera. Nam quia in prima epistola commendavit eos de
fide et charitate et aliis bonis in quibus abundabant, ideo dicit
gratias agere debemus semper pro vobis, quia bonum, quod habetis,
reputo meum. III Io. 4: maiorem horum non habeo gratiam, quam
ut audiam filios meos in veritate ambulare. Et hoc Deo, sine quo
nihil boni potest fieri. Et hoc dignum est, quia de magnis bonis
agimus gratias. II Mac. I, 11: de magnis periculis a Deo
liberati magnifice gratias agamus. Quare? Quia supercrescunt bona
spiritualia. Periculose enim custodiuntur, nisi proficiat in eis
homo. In his donis autem Dei, primum est fides, per quam Deus
habitat in nobis, et in hac proficimus secundum intellectum. Eph.
III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Et
sic proficit homo per cognitionem, devotionem et inhaesionem.
Secundum est charitas, per quam Deus est in nobis secundum effectum.
I Io. IV, 16: Deus charitas est, et qui manet in charitate,
in Deo manet, et Deus in eo. Et ideo dicit et abundat. Prov.
XV, 5: in abundanti iustitia, virtus est maxima, et cetera. I
Thess. IV, 9: de charitate autem fraternitatis non necesse
habuimus scribere vobis, ipsi enim a Deo didicistis, ut diligatis
invicem, et cetera. Et tunc ponitur profectus, cum dicit: ita quod
ego glorior inde apud alios, quia vestra reputo mea. Bonum enim
discipulorum est gloria praelatorum. Prov. X, v. 1: filius
sapiens laetificat patrem, et cetera. Prov. XVII, 6: corona
senum, filii filiorum, et cetera. II Cor. IX, 2: pro quo de
vobis glorior. Et tunc ponit signum profectus, scilicet patientiam,
quae ostenditur maxime in tribulationibus. Iac. I, 12: beatus
vir qui suffert tentationem, et cetera. In tribulationibus sunt duo
servanda, scilicet patientia, ne discedat a fide. Iac.: patientia
opus perfectum habet. Et fides in persecutionibus. I Cor. IV,
12: persecutionem patimur et sustinemus. Unde dicit in fide, in
omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus. Quae quidem
tribulationes dicuntur a tribulis, quibus interius per afflictiones
pungimur. Gen. III, 18: spinas et tribulos germinabit tibi.
Ps. XXIV, 17: tribulationes cordis mei multiplicatae sunt.
Et haec sancti sustinent propter duo, scilicet propter terrorem
malorum. Si enim Deus non parcit bonis in hoc mundo, quomodo parcet
malis in futuro? I Petr. II: si autem primum a nobis, quis finis
eorum, qui non credunt Dei Evangelio, et cetera. Hier. XLIX,
12: ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, et cetera.
Secundo ad augendum meritum. Unde dicit ut digni, et cetera. Nam,
ut dicitur Matth. XI, 12, regnum caelorum vim patitur, et
violenti rapiunt illud. Et Lc. ult.: nonne haec oportuit Christum
pati, et ita intrare in gloriam suam? Rom. VIII, 17: si
tamen compatimur, ut et conglorificemur. Unde dicit pro quo et
patimini. Tribulatio enim quae fertur pro Deo, facit dignum regno
Dei. Matth. V, v. 10: beati qui persecutionem patiuntur, et
cetera. I Petr. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida,
aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
|
|