|
Supra egit de eorum idoneitate ad futurum iudicium, hic agit de forma
iudicii. Et primo ponit iudicium quantum ad punitionem malorum et
praemia bonorum; secundo de utraque parte sigillatim, ibi in flamma.
Item primo ponit iudicium quantum ad punitionem malorum; secundo
quantum ad praemia bonorum, ibi cum venerit. Quantum ad primum dicit
supra sustinetis in exemplum, etc., hic subinfert, si tamen iustum
est; si, pro quia. Unde alia littera habet si quidem. Vel si
tamen, referatur in exemplum iusti iudicii; quasi dicat: iustum est,
quod haec patiamini, si tamen ex hoc mereamini. Sed prima littera et
expositio est melior. Iustum est retribuere. Ps. XCIII, 2:
exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem superbis. Is.
XXXIII, 1: vae qui praedaris, nonne et tu praedaberis?
Tribulationem, scilicet aeternae damnationis. Rom. VIII,
35: tribulatio, an angustia, et cetera. Et vobis qui tribulamini
requiem. Lc. XVI, 25: recepisti bona in vita tua, et Lazarus
similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
Apoc. XIV, 13: amodo enim iam dicit spiritus, ut requiescant a
laboribus suis. Nobiscum, id est, aequalem gloriam. Sed numquid
hoc est verum? Respondeo. Duplex est aequalitas, scilicet absoluta
quantitatis, et proportionis. Et prima non est aequalis quantum ad
participationem hominis, sed aequalis quantum ad beatitudinem
participatam, quae est Deus; homo enim participat secundum magis et
minus, scilicet secundum quod ardentius, vel minus ardenter amat
Deum. Sed secundum secundam, omnimoda aequalitas erit, quia ita est
gloria Petri ad gratiam sibi datam et meritum suum, sicut gloria Lini
ad suam. Hoc, inquam, erit in revelatione, et cetera. Io. c.
V, 22: pater omne iudicium dedit filio suo, et hoc inquantum filio
hominis; unde sequitur et potestatem dedit ei iudicium facere, quia in
forma humana omnibus apparebit, sed modo non apparet, quia humanitas
eius latet in gloria Dei, sed tunc apparebit. Is. XL, 5: et
revelabitur gloria domini, et cetera. Et hoc cum Angelis virtutis
eius, ministris suis. Matth. XXV, 31: cum venerit filius
hominis in maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo, et cetera.
Deinde cum dicit in flamma ignis, agit de utraque, scilicet punitione
malorum, et praemiatione bonorum; sed in punitione malorum ostendit
acerbam, iustam et diuturnam. Dicit ergo dantis vindictam, id est,
iudicantis puniendos in flamma ignis, faciem orbis comburentis, et
involventis reprobos, et detrudentis in perpetuum. Ps. XCVI,
3: ignis ante ipsum praecedet, et cetera. Item erit iusta propter
duplicem culpam, scilicet infidelitatis, et malae vitae. Quantum ad
primum dicit qui non noverunt, id est, noluerunt cognoscere, Deum.
Iob XXI, v. 14: scientiam viarum tuarum nolumus. I Cor.
XIV, 38: ignorans ignorabitur, et cetera. Quantum ad secundum
dicit qui non obediunt Evangelio domini nostri Iesu Christi. Rom.
X, 16: non omnes obediunt Evangelio. Inobedientia est tantum
peccatum, quod per eam mors venit in hunc mundum, ut dicitur Rom.
V, 19. Item est diuturna, quia poenas dabunt in interitu
aeternas. Et potest legi dupliciter, secundum quod duplex est poena,
scilicet sensus et damni. De poena sensus potest intelligi sic:
dabunt, id est, sustinebunt poenas aeternas non finiendas, et hoc in
interitu, quia semper morientur. Aliter enim est de poenis huius
vitae et illis. Nam hic quanto plus acerbiores, tanto sunt
breviores, quia extinguuntur, sed illae sunt gravissimae, quia sunt
poenae mortis, et sunt interminabiles. Unde dicitur quod semper erunt
quasi in morte. Ps. XLVIII, 15: mors depascet eos. Is.
ult.: vermis eorum non morietur. Poena autem damni est duplex, quia
separabuntur a visione Dei. Unde dicit a facie domini, scilicet
remoti. Iob XIII, 16: non veniet in conspectu eius omnis
hypocrita. Alia est privatio visionis gloriae sanctorum. Is.
ult.: tollatur impius ne videat gloriam sanctorum, et cetera. Vel
aliter, a facie domini, et cetera. In hoc ostenditur causa
acerbitatis poenae sensus. Sensus enim alicuius evacuatur, vel
propter superiorem iudicem, vel propter superioris potentiam; sed hoc
non erit, quia hoc iudicium procedet a facie domini. Ps. XVI,
2: de vultu tuo iudicium meum prodeat, et cetera. Et ideo dicit
dabunt poenas, id est sustinebunt, a facie domini. Deinde cum dicit
cum venerit, agit de praemiatione sanctorum. Et primo ponit
praemium; secundo meritum, ibi qui crediderunt. Gloriam sanctorum
commendat, et quantum ad essentiam, per participationem gloriae Dei,
cum dicit glorificari, etc., et quantum ad eius excessum, ibi et
admirabilis. Dicit ergo cum venerit: Christus certe gloriosus est.
Phil. II, 11: omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus
Christus in gloria est Dei patris. Glorificari in sanctis eius,
quia bonum sui est communicativum; vel glorificari in sanctis eius,
qui sunt membra sua, in quibus habitat, et in quibus glorificatur,
quando sua gloria, scilicet capitis, derivatur usque ad sua membra.
Is. XLIX, 3: servus meus es tu, Israel, quia in te
gloriabor. Et hoc excedet omnem admirationem. Unde dicit
admirabilis, et cetera. Siquidem admiratio est stupor procedens ex
magna phantasia. Tanta vero sanctorum gloria non potest cadere in
opinionem hominum. Et ideo dicit admirabilis. Sap. V, 2:
mirabuntur in subitatione insperatae salutis, et cetera. Deinde ponit
meritum, ibi qui crediderunt, et cetera. Et ponit primo meritum
fidei, secundo suffragium orationis, ibi in quo. Dicit ergo: haec
erit gloria, quia creditum est nostrum testimonium super vos, quod
credidimus de Christo, in illo die, id est, propter illum diem,
quia bona quae agimus, sunt propter illum diem. Et dicit hoc
testimonium est super vos, id est, super sensum humanum. Eccli.
IX: plurima super sensum hominis, et cetera. Fides enim non habet
meritum, ubi humana ratio praebet experimentum. Nisi enim esset supra
vos, non esset magni meriti credere. Vel dicit super vos, id est,
dominatur vobis subiicientibus intellectum vestrum humiliter ad
credendum. II Cor. X, 5: in captivitatem redigentes omnem
intellectum in obsequium Christi. Sic exponit Glossa. Vel aliter
et magis secundum litteram: dico, quod glorificabitur Christus in
vobis, qui credidistis, in die iudicii, quando apostoli iudicabunt;
et tunc testimonium, quod est super vos, id est, de promptitudine
fidei vestrae, erit certum et creditum, id est credibile. Deinde cum
dicit in quo oramus etc., subiungit suffragium orationis, et primo
proponit quod petit; secundo quo fine, ibi ut clarificetur; tertio
per quod posset assequi petitum, ibi secundum gratiam. Petit autem
unum ex parte Dei, et duo ex parte nostra. Dicit ergo in quo, id
est, propter quem diem, etiam nos oramus semper. Rom. I, 9:
sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. I
Reg. XIII, 23: absit autem hoc peccatum a me in domino, ut
cessem orare pro vobis. Sed ad quid? Ut dignetur vos vocatione sua
Deus, id est, faciat vos in mundo digne conversari suae vocationi.
Eph. IV, 1: digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Item ex
parte nostra duo petit: ex parte voluntatis, ut plene fruantur omni
bonitate; unde dicit ut impleat omnem voluntatem bonitatis, id est,
impleat in vobis voluntatem omnis boni. Phil. I: qui operatur in
nobis velle et perficere pro bona voluntate. Item ex parte
intellectus, ut perfecte credant; ideo dicit et opus fidei. Rom.
X, 10: corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit
ad salutem. Et hoc operemini in virtute, id est, in constantia et
fortitudine, ut nullo timore cessetis a confessione eius. Vel sic in
quo, id est, propter quem diem oramus, ut Deus dignetur vobis dare
illud ad quod vocavit vos. I Petr. III, 9: in hoc vocati
estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Et impleat omne
bonum, quod desideratis, quod est in vita aeterna, quando habebimus
Deum. Ps. CII, 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Item
impleat opus fidei, quod erit quando id quod hic per speculum et in
aenigmate videmus, videbimus tunc facie ad faciem. Sed quo fine? Ut
clarificetur nomen domini nostri Iesu Christi, etc., id est, ad
gloriam Christi sit; et per vos, tam in praesenti quam in futuro,
nomen Christi glorificetur in bonis vestris. Matth. V, 16:
videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis
est. E converso de malis dicitur Is. LII, 5, et Rom. II,
24: nomen Dei per vos blasphematur. Sed per quid poterimus illud
consequi? Secundum gratiam Dei nostri, quae est radix omnium bonorum
nostrorum. I Cor. c. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum, et
cetera.
|
|