|
Superius apostolus praenuntians narravit adventum et culpam
Antichristi, hic ostendit causam dilationis. Et primo ostendit eos
habere huius scientiae causam; secundo causam illam obscure proponit,
ibi nam mysterium. Dicit ergo: dico quod oportet revelari hominem
peccati. Et quid nunc detineat, id est, quae sit causa, quod
tardet, scitis, quia ego dixi vobis, ita quod sic ad praesens
detinet, ut suo tempore, id est, congruo tempore, reveletur.
Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus et opportunitas est. Et
ibidem III, 11: omnia fecit Deus bona in tempore, et cetera.
Deinde cum dicit nam mysterium, etc., causam eius ponit. Et haec
littera multipliciter exponitur, quia hoc mysterium potest esse
nominativi casu, vel accusativi. Si primo modo, est sensus: dico ut
suo tempore, quia etiam iam mysterium, id est, figuraliter
occultatum, operatur in fictis, qui videntur boni, et tamen sunt
mali. Et hi operantur officium Antichristi. II Tim. III,
5: habentes speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Sed
secundo modo est sensus: nam Diabolus, in cuius potestate veniet
Antichristus, iam incipit operari occulte iniquitatem suam, per
tyrannos et seductores, quia persecutiones Ecclesiae huius temporis
sunt figurae illius ultimae persecutionis contra omnes bonos, et sunt
sicut imperfectae comparando ad illam. Tantum ut qui tenet, et
cetera. Hoc exponitur multipliciter. Uno modo, secundum Glossam,
et Augustinum, qui dicunt, quod quidam opinati sunt Neronem, qui
primo persecutus est Christianos, esse Antichristum, et quod non
fuerat occisus, sed subtractus, et quandoque restituendus. Unde
apostolus hoc evacuans, dicit tantum ut qui tenet nunc, Romanum
imperium, teneat, donec de medio fiat, id est, donec moriatur. Sed
hoc modo non est conveniens; quia multi anni sunt, quod Nero mortuus
est, illo scilicet anno quo apostolus. Sed melius est quod referatur
ad Neronem, prout est persona publica Romani imperii, donec de medio
fiat, id est, tollatur Romanum imperium de hoc mundo. Is.
XXIII, v. 9: dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret
superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam, et cetera. Vel aliter
tantum ut qui tenet, id est, detinet modo adventum Antichristi,
teneat, ne veniat; quasi sit necessarium, quod adhuc aliqui veniant
ad fidem, et aliqui recedant. Quasi dicat: ut discessus et accessus
qui nunc tenet donec veniat, teneat donec tollatur ille obscoenus.
Vel sic: tantum qui nunc tenet fidem, teneat, id est, firmus sit in
ea. Ap. II: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam,
donec de medio fiat, id est, congregatio malorum permixta,
separetur, et fiat seorsum, quod erit in persecutione Antichristi.
Vel tantum, etc., id est, ut mysterium iniquitatis, id est,
iniquitas mystica, quae detinet, detineat donec fiat de medio, id
est, donec iniquitas reducatur in publicum: et fiat quasi aliquid
existens in publico de medio. Multi enim modo occulte peccant, sed
tamen quandoque fiet in aperto: quia Deus sustinet peccatores quamdiu
sunt occulti, donec publice peccent, et tunc non sustinebit, ut patet
de Sodomitis Gen. XIX, 24. Sed tamen Augustinus confitetur
se nescire quid apostolus illis loquitur, qui iam sciebant. Unde
dicit quid nunc detineat, scitis. Et praeterea hoc non erat multum
necessarium ad sciendum. Deinde cum dicit et tunc, etc., ponitur
adventus iniqui, et poena eius. Primo manifestatio; secundo eius
poena. Quantum ad primum dicit ille, singulariter, iniquus
revelabitur, quia manifesta erit eius culpa, quem dominus Iesus
interficiet spiritu oris sui. Is. XI: zelus domini exercituum
faciet hoc, id est, zelus iustitiae, qui est amor. Spiritus enim
Christi est amor Christi, et hic zelus est spiritus sancti, quem
habet ad Ecclesiam. Vel spiritu oris sui, id est, mandato suo;
quia Michael interfecturus est eum in monte oliveti, unde Christus
ascendit; sic et Iulianus manu divina extinctus est. Et haec est
poena praesens, licet futura etiam aeternaliter punietur, quia
destruet illustratione, etc., id est, in adventu suo omnia
illustrante. I Cor. IV, 5: illuminabit abscondita tenebrarum,
et cetera. Et destruet, inquam, aeterna, scilicet damnatione.
Ps. XXVII, v. 5: destruet illos, et cetera. Et dicit,
illustratione, quia ipse visus est Ecclesiam obtenebrare, et tenebrae
expelluntur illustratione, quia quicquid Antichristus ostenderit,
ostendetur fuisse mendacium. Deinde cum dicit eum cuius est adventus,
praedicit potestatem Antichristi. Et circa hoc duo facit, quia primo
ponit potestatem eius ad seducendum; secundo huius causam ex domini
iustitia, ibi eo quod charitatem. Iterum prima in tres, quia primo
ponit actorem huius potestatis; secundo modum seducendi; tertio
ostendit seducendos. Actor huius potestatis est Diabolus, et ideo
destruet eum Christus. I Io. III, 8: in hoc apparuit filius
Dei, ut dissolvat opera Diaboli. Et ideo dicit, quod adventus
Antichristi erit secundum operationem Satanae, id est ex instinctu
eius. Ap. XX, 7: solvetur Satanas de carcere suo, et exibit,
et seducet gentes, et cetera. Operatur enim aliquid secundum
operationem Satanae, sicut arreptitius, in quo non solum instigat
voluntatem, sed etiam impedit usum rationis: quod tamen non imputatur
ad culpam eius, quia non habet usum liberi arbitrii. Antichristus
autem non sic; sed habebit usum liberi arbitrii, in quo est Diabolus
suggerens, sicut dicitur de Iuda Io. c. III: introivit in eum
Satanas, scilicet instigando. Decipiet autem hoc modo: primo per
potentiam saecularem; secundo per virtutem miraculorum. Quantum ad
primum dicit in omni virtute, scilicet saeculari. Dan. XI, 43:
dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis
Aegypti. Vel virtute, scilicet simulata. Quantum autem ad secundum
dicit in signis, et cetera. Signa sunt quaedam mira etiam parva.
Prodigia vero magna, quae aliquem prodigiosum ostendunt, quasi procul
a digito. Ap. XIII, 13: fecit signa magna, ita ut et ignem
faceret descendere de caelo, et cetera. Matth. XXIV, 24:
dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri
potest, etiam electi. Et dicit mendacibus. Miraculum mendax
dicitur, vel quia deficit a vera ratione facti, vel a vera ratione
miraculi, vel a debito fine miraculi. Primum fit in praestigiis,
quando per Daemones illuduntur aspectus, ut aliud videatur, quam
est: sicut Simon magus fecit decollari arietem, et postea ostensus
est vivus; et homo decollatus est, et postea homo, qui credebatur
decollatus, ostensus est vivus, et creditus est resuscitatus. Et hoc
faciunt homines commutando phantasmata et decipiendo. Secundo modo
illa dicuntur miracula improprie, quae plena sunt admiratione, quando
effectus videtur, et ignoratur causa. Quae ergo habent causam
occultam alicui, et non simpliciter, dicuntur quidem mira, et non
miracula simpliciter. Sed quae simpliciter causam occultam habent,
sunt proprie miracula, quorum causa est ipse Deus gloriosus, quia
totum ordinem naturae creatae transcendunt. Aliquando vero fiunt
aliqua mira, sed non praeter ordinem naturae, sed occultas causas
habent: et haec multo magis faciunt Daemones, qui virtutes naturae
sciunt, et qui habent determinatas efficacias ad speciales effectus,
et haec faciet Antichristus; sed non quae habent veram rationem
miraculi, quia non possunt in illa quae sunt supra naturam. Tertio
modo dicuntur miracula, secundum quod sunt ordinata ad attestandum
veritati fidei, ad reducendum fideles in Deum. Mc. c. ult.:
domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Sed si
alicui adest gloria miraculorum et non utatur eis ad hoc, miracula
quidem sunt vera quo ad rationem rei factae, et quo ad rationem
miraculi, sed sunt falsa quantum ad finem debitum, et intentionem
Dei. Sed tamen hoc non erit in Antichristo, quia nullus contra
fidem facit vera miracula, quia Deus non est testis falsitatis. Unde
aliquis praedicans falsam doctrinam non potest facere miracula, licet
aliquis habens malam vitam posset. Deinde ostendit seducendos, cum
dicit his qui pereunt, id est, in praescitis ad perditionem. Io.
XVII, 12: nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. Et hoc
ideo, quia Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt.
|
|