|
Postquam ostendit in quibus habet locum deceptio Antichristi,
scilicet in praescitis ad damnationem, hic assignat causam
praedictorum. Et primo ostendit causam huius, et quomodo
decipientur; secundo quomodo fideles ab eo liberentur, ibi nos autem.
Item primo ponit eorum culpam tantum; secundo poenam cum culpa;
tertio poenam tantum. Et est hic processus peccati: primo enim quis
ex demerito primi peccati deseritur a gratia, et cadit in aliud
peccatum, et post in aeternum punitur. Dicit ergo, quod causa quare
decipientur est quia noluerunt recipere charitatis veritatem, id est,
veritatem Evangelii. Io. VIII, v. 46: si veritatem dico,
quare non creditis mihi? Iob XXIV, 13: ipsi fuerunt rebelles
lumini. Et dicit charitatem veritatis, quia nisi sit formata fides
per charitatem, nihil est. I Cor. XIII, 2: si habuero
fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil
sum, et cetera. Gal. ult.: in Christo Iesu neque circumcisio,
neque praeputium aliquid valet, sed nova creatura. Et subdit
utilitatem veritatis, dicens ut salvi fierent. Rom. V, 1:
iustificati ex fide, pacem habeamus ad Deum per dominum, et cetera.
Sed culpa et poena est eorum seductio; unde dicit mittet, id est,
permittet illis venire, operationem erroris. Is. XIX, 14:
miscuit dominus in medio eius spiritum vertiginis. III Reg.
ult.: ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et ideo
dicit ut credant mendacio, id est, falsae doctrinae Antichristi.
Rom. II: propter quod tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut
faciant ea quae non conveniunt. Sed poena tantum est aeterna
damnatio; unde subdit ut iudicentur, scilicet iudicio damnationis.
Io. V, 29: et procedent qui mala fecerunt in resurrectionem
iudicii, et cetera. Omnes qui non crediderunt veritati. Io.
III, 18: qui non credit, iam iudicatus est. Deinde cum dicit
nos autem, ostendit quare fideles Christi liberentur. Et primo agit
gratias pro eis; secundo commemorat divina beneficia, quibus a talibus
liberantur. Dicit ergo sic: illi decipientur, sed nos debemus
gratias agere. Rom. I, 8: primum quidem gratias ago Deo meo
semper pro vobis per dominum, et cetera. Duplex autem ponit Dei
beneficium, scilicet electionem Dei, quae est aeterna, et
vocationem, quae est temporalis, ibi in qua et vocavit vos. Dicit
ergo quod, pro quia, elegit nos, scilicet apostolos, et vos,
scilicet fideles. Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi
constitutionem, ut essemus sancti, et cetera. Io. XV, 16: non
vos me elegistis, sed ego elegi vos. Circa electionem tria tangit,
scilicet ordinem electorum, finem electionis, et medium consequendi
finem. Electi sunt omnes sancti a principio mundi. Deut.
XXXIII, 3: dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt.
Sed apostoli specialiter sunt primitiae. Rom. VIII, 23: nos
ipsi primitias spiritus habentes, et cetera. Et ideo dicit primitias
fidei. Finis item electionis est salus aeterna; et ideo dicit in
salutem. I Tim. II, 4: omnes homines vult salvos fieri, et
cetera. Hoc autem fit, primo, ex parte Dei per gratiam
sanctificantem; unde dicit in sanctificatione spiritus; secundo, ex
parte nostra, est consensus liberi arbitrii per fidem; ideo subdit et
in fide veritatis. Deinde cum dicit in qua et vos vocavit, etc.,
ponit secundum beneficium, quod est vocatio temporalis Christi, quae
sequitur electionem. Rom. VIII, 30: quos vocavit, hos et
iustificavit, et cetera. Et de hac vocatione nota parabolam, Lc.
XIV, 16 de eo, qui fecit coenam magnam, et cetera. Et addit
per Evangelium nostrum, id est, a me praedicatum. Sed ad quam
coenam? In acquisitione gloriae, id est, ut acquiramus Christi
gloriam. Deinde cum dicit itaque, etc., monet tenere veritatem, et
primo ponit monitionem; secundo orationem, ibi ipse autem dominus, et
cetera. Et facit primum, quia opus nostrum dependet a libero
arbitrio; secundum vero, quia indiget auxilio gratiae. Et primo
monet ad standum, cum dicit state in veritate. Gal. V, 1:
state, et nolite iterum iugo servitutis contineri. Secundo docet
modum standi, ibi et tenete traditiones, id est, documenta, quae a
maioribus traduntur. Nam documenta quae traduntur a minoribus,
quandoque non sunt servanda, quando scilicet contrariantur documentis
fidei. Matth. XV, 6: irritum fecistis mandatum Dei, propter
traditionem vestram. Sed servanda sunt quae ordinantur ad mandata
Dei. Quas didicistis. Act. XVI, 4: Paulus docebat, ut
tenerent traditiones et documenta quae erant decreta ab apostolis et
senioribus, qui erant Ierosolymis, et cetera. Et has traditiones
dupliciter ediderunt, quasdam verbis unde dicit per sermonem, quasdam
in Scripturis ideo addit sive per epistolam. Unde patet, quod multa
in Ecclesia non scripta, sunt ab apostolis docta, et ideo servanda.
Nam multa, secundum iudicium apostolorum, melius erat ut
occultarentur, ut dicit Dionysius. Unde apostolus I Cor. X dicit
caetera cum venero disponam. Deinde ponit orationem, ibi ipse autem
dominus noster Iesus Christus, etc.; quasi dicat: sic moneo, sed
nihil valet nisi adsit divinum auxilium. Et ideo ponit primo duplex
Dei beneficium. Primum est amor eius ad nos, quo alia nobis
impendit; ideo dicit dilexit nos. Secundum est spiritualis
consolatio, ibi et dedit consolationem aeternam. II Cor. I, v.
4: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Is. XL, 1:
consolamini, consolamini, popule meus, dicit dominus Deus vester,
et cetera. Et dicit consolationem aeternam, scilicet contra omnia
mala imminentia et futura. Et ideo expectamus spem bonam, id est,
bonorum aeternorum infallibilitatem. I Petr. I, 3: qui secundum
magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam. Et hoc in
gratia, scilicet per quam speramus consequi vitam aeternam. Rom.
VI, 23: gratia Dei vita aeterna. Petit autem pro eis
exhortationem, quae est monitio ducens animum ad volendum. Et hanc
potest facere homo exterius; sed non esset efficax, nisi esset
interius spiritus Dei. Unde dicit exhortetur corda vestra, id est,
instiget. Os. II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad
cor eius. Item petit confirmationem, unde dicit et confirmet. Ps.
LXVII, 29: confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
Quasi dicat: exhortetur per gratiam, ut velimus, et confirmet ut
efficaciter velimus. Et hoc in omni opere bono et sermone. Praecedit
opus sermonem, quia coepit Iesus facere et docere Act. I, 1.
|
|