|
Supra instruxit eos de futuris in novissimis, hic instruit eos de
quibusdam, quae particulariter eis agenda erant, ubi primo ponitur
instructio; secundo epistolae conclusio, ibi ipse autem Deus pacis.
Item primo monet qualiter se habeant ad ipsum; secundo ostendit quid
de eis confidat ipse, ibi fidelis autem Deus; tertio quomodo se
habeant ad alios, qui inordinate ambulant, ibi denuntiamus autem
vobis. Circa primum primo ponit orationem; secundo quid in oratione
est petendum, ibi ut sermo. Dicit ergo de caetero, scilicet quia
estis sufficienter instructi, orate pro nobis. Rom. XV, 30:
obsecro igitur vos, fratres, per dominum nostrum Iesum Christum et
per charitatem spiritus sancti, ut adiuvetis me in orationibus vestris
pro me ad Deum. Et hoc est debitum, quia curati habent curam
utilitatis gregis. Hebr. XIII, 7: mementote praepositorum
vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, et cetera. Secundo
ostendit quid petendum est, ut scilicet tollantur impedimenta
praedicationis; et ideo dicit ut sermo Dei currat, quia non potest
totaliter impediri, sed retardari. Ideo dicit currat. Col. IV,
3: orantes simul etiam pro nobis, ut dominus aperiat nobis ostium
sermonis ad loquendum mysterium Christi. Item ut clarificetur,
scilicet per claram et lucidam expositionem, apud rudes et sapientes,
sicut et apud vos. Rom. I, 14: sapientibus et insipientibus
debitor sum. Prov. XIV, v. 6: doctrina prudentium facilis.
Item per miracula, quae sunt demonstrationes fidei. Est enim omnis
scientia clara per demonstrationes, et hoc est orandum. Act. IV,
29: da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, et cetera.
Item, secundo, orandum est pro praedicatoribus, ut liberentur ab
importunis et malis hominibus, scilicet pseudoapostolis, qui sunt
importuni in disputando, mali in seducendo. Vel a persecutoribus qui
cogitaverunt iniquitatem in corde. Et ratio petitionis est, quia
omnium non est fides, quia licet videantur habere eam, non tamen
habent veram. Is. LIII, v. 1: domine, quis credidit auditui
nostro? Rom. X, 16: non omnes obediunt Evangelio. Deinde cum
dicit fidelis, etc., ponit fiduciam quam habet de eis. Et primo
facit hoc; secundo orat pro eis, ibi dominus autem, et cetera.
Fiducia autem pendet ex eo qui gratiam dat, et ex hominibus qui sunt
liberi arbitrii, ut dirigantur in gratia. Dicit, primo, ex parte
Dei: confido quod orabitis, et exaudiemini, quia fidelis est
dominus, qui confirmabit in bonis quae in vobis est operatus. I
Petr. ult.: perficiet, confirmabit, consolidabitque, et cetera.
Et custodiet a malo, culpae et poenae. Si tamen in mala poenae
incidant, est eis in bonum, quia diligentibus Deum omnia cooperantur
in bonum, ut dicitur Rom. VIII, 28. Secundo, ex parte eorum
dicit confidimus autem de vobis, fratres, scilicet ex gratia quam
accepistis, sed in domino, non in virtute vestra. Hebr. VI, 9:
confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora
salutis, et cetera. Quoniam quaecumque praecipimus, etc., id est,
quoniam perseverabitis. Ex. XXIV, 7: omnia verba, quae
locutus est dominus, faciemus. Deinde cum dicit dominus, etc., pro
eis orat, dicens dominus autem dirigat, scilicet ut perveniatis. Est
autem hominis animam praeparare, et domini linguam gubernare, ut
dicitur Prov. XVI, 1. Et paulo post: cor hominis disponit viam
suam, sed domini est dirigere gressus eius, scilicet ad destinatum
bravium. Et ideo dicit dirigat corda nostra, non solum exteriora
opera; et hoc in charitate Dei. Duo autem sunt, per quae in via
salutis incedimus, scilicet bona quae facimus, et mala quae
sustinemus. Sed opera non sunt bona, nisi directa in finem
charitatis. I Tim. c. I, 5: finis praecepti est charitas, et
cetera. Item nec patientia, nisi per Christum. Lc. XXI,
19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Matth. V,
11: beati eritis, cum maledixerint vobis homines. Et ideo dicit et
patientia Christi, id est, tolerantia malorum propter Christum, vel
ad exemplum eius. I Petr. II, 21: Christus passus est pro
nobis, vobis relinquens exemplum, et cetera. Deinde cum dicit
denuntiamus, etc., ostendit quomodo se habeant ad homines
inordinatos. Et primo proponit edictum; secundo exponit, ibi ipsi
enim, etc.; tertio ostendit necessitatem edicti proponendi, ibi
audivimus. Dicit ergo: sic vos vivitis, et sic confido; sed quia
sunt quidam mali inter vos, denuntiamus, etc., scilicet perfectis,
in nomine, et cetera. Hoc enim ad praelatum pertinet. Is.
LVIII, 1: annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob
peccata eorum, et cetera. Ez. III, 18: sanguinem illius de
manu tua requiram. Et sequitur edictum, dicens ut subtrahatis, et
cetera. Ex hoc introductum est in Ecclesia, quod mali vitentur, et
hoc ne infirmiores ex eorum consortio maculentur. Eccli. XIII,
1: qui tetigerit picem inquinabitur ab ea. I Cor. c. V, 6:
modicum fermentum totam massam corrumpit. Item ad sanationem
peccantis, ut confusio cedat ei in salutem. Eccli. IV, 25: est
confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam. Nec hoc
debet fieri passim, sed cum deliberatione et maturitate. I Cor.
V, 4: congregatis vobis et meo spiritu cum virtute domini Iesu
tradere huiusmodi hominem Satanae in interitum, et cetera. Et sic
hic dicitur ut subtrahatis, et cetera. Nec debet fieri
excommunicatio, nisi pro aliquo peccato, quia hic dicitur inordinate,
et cetera. Et hoc est quando aliquid est secundum se malum, et contra
ordinem iuris naturalis, ut Glossa exponit. I Cor. XIV, 40:
ut omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Rom. XIII,
1: omnia quae sunt, a Deo ordinata sunt. Vel quia est prohibitum,
et contra doctrinam Ecclesiae. Unde dicit et non secundum
traditionem, et cetera. Supra secundo huius: tenete traditiones quas
didicistis sive per sermonem, sive per epistolam nostram. Deinde cum
dicit ipsi enim, etc., exponit quantum ad ultimum quod dixerat,
scilicet secundum traditiones, ostendens quae sit traditio haec, et
quomodo acceperunt ab ipso. Est autem haec traditio ut non essent
otiosi, vel curiosi. Et primo ostendit quomodo acceperunt exemplo;
secundo quomodo verbo. Item primo ostendit quod vitavit
inquietudinem; secundo quomodo; tertio assignat causam. Dicit ergo
traditionem quam acceperunt, scitis, etc., quia praelati sunt
imitandi non in omnibus, sed in his, quae sunt secundum regulam
Christi. I Cor. IV, 16 et c. XI, 1: imitatores mei
estote, sicut et ego Christi. Et in quo? Quoniam non inquieti
fuimus inter vos. Erant enim Thessalonicenses valde liberales. I
Thess. IV, 9: de charitate fraternitatis non necesse habemus
scribere vobis, ipsi enim didicistis, et cetera. Et hac ratione
pauperes otiose vivebant, et ex otio dabant se operibus indebitis, nec
pertinentibus ad eos. Et hoc erat inquietudo. Et ideo dicit quoniam
non inquieti, et cetera. I Thess. IV, v. 11: operam detis,
ut quieti sitis, et cetera. Item neque gratis panem manducavimus,
etc., quia operibus manuum operabatur. Act. XX, 34 dicitur:
ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt,
ministraverunt manus istae. Et Prov. ult.: panem otiosa non
comedit. Num. XVI, 15: tu scis, quia nec asellum quidem
unquam acceperim ab eis, et cetera. Sed in labore et fatigatione.
Non parum, sed nocte et die, id est, continue, quia aliquando
oportebat eum praedicare et docere, et residuum ponebat in labore, ne
quem vestrum gravaremus. II Cor. XII, 13: quid est quod prae
caeteris minus habuistis, nisi quod non gravavi vos? Deinde cum dicit
non quasi, etc., assignat causam sui operis manualis. Ubi excludit
primo causam falsam, secundo ponit veram. Falsa quidem causa esset si
quis diceret quod ei non liceret accipere ab eis sumptus. Et ideo
dicit non quasi non habuerimus, immo habuimus potestatem vivendi de
sumptibus fidelium. I Cor. IX, 13: qui altari deserviunt, cum
altari participant. Matth. X, v. 10: dignus est operarius cibo
suo. I Cor. c. IX, 14: sic et dominus ordinavit his qui
Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Et sic ex Evangelio
sunt duo genera hominum potestatem habentium vivere ex aliorum
sumptibus, qui scilicet altari deserviunt, et praedicatores. Deinde
cum dicit sed ut vos, etc., ponit veram causam. Nam duplicem causam
invenimus, quare apostolus manibus laboravit: una apud Corinthios;
alia hic. Illi enim erant avari, et graviter tulissent, sicut ibi
dicitur. Causa autem quare laboravit hic fuit horum otium. Et ideo
dicit ut nos formam daremus, etc., scilicet laborandi. I Tim.
IV, 12: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in
charitate, in fide, in castitate. I Petr. V, 3: forma facti
gregis. Alia causa ponitur in Glossa, I Cor. IV, scilicet
quando non invenimus qui det nobis, et tunc laborabat. Quarta causa
erat, ut sicut monachi Aegypti non essent otiosi. Eccli.
XXXIII, 29: multam malitiam docuit otiositas. Unde qui non
habent exercitium officii, vel studii, vel lectionis, periculose
vivunt otiosi.
|
|