|
Supra ostendit apostolus quid eis suo exemplo tradidit, ut scilicet
non essent inquieti, sed ut operarentur, hic ostendit quomodo hoc
praesens verbis et factis tradidit. Unde dicit cum essemus, quasi
dicat: ut formam daremus vobis, fecimus quod docuimus, quia hoc
denuntiabamus, quoniam, et cetera. Haec verba, sicut dicit Glossa
et Augustinus in libro de operibus monachorum, quidam pervertebant
quod non sit licitum servis Dei manibus operari, propter hoc quod
dicitur Matth. VI, 34: nolite solliciti esse, et cetera. Nam
dicunt hanc operationem pertinere ad sollicitudinem victus. Et propter
hoc istud referebant ad spiritualia opera; quasi dicat: si quis non
vult facere opera meritoria et spiritualia, non est dignus manducare.
Sed hoc est contra intentionem apostoli, qui dicit denuntiabamus nos
sic fecisse, scilicet in labore et fatigatione. Sed quid est quoniam
si quis non vult, et cetera? Estne hoc consilium vel praeceptum? Et
videtur esse praeceptum, quia infra dicitur: si quis non obedierit
verbo nostro, et cetera. Ergo omnes tenentur manibus operari. Qui
igitur non operatur manibus, sed stat otiosus, peccat mortaliter.
Respondeo. Dicendum est quod est praeceptum, sed aliquid praecipitur
dupliciter: simpliciter, vel sub conditione. Simpliciter praecipitur
quod per se est necessarium ad salutem: et haec sunt opera virtutum.
Sub conditione vero, ut quando talis est casus, quod sine opere
manuali praeceptum servari non potest. Praecipitur autem homini quod
corpus suum sustentet, alias enim est homicida sui ipsius. Gen.
II, 16: de omni ligno Paradisi comede, et cetera. Ex praecepto
ergo tenetur homo corpus suum nutrire, et similiter ad omnia, sine
quibus corpus non potest vivere, tenemur. Unde quicumque non habet
alias, unde corpus sustentet licite, vel possessione, vel licito
negotio, tenetur laborare, ne furetur. Eph. IV, 28: qui
furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus
suis, et cetera. Est ergo praeceptum, quando aliter non potest
licite vivere. Unde dicit si quis non vult operari, nec manducet.
Est ergo alterum duorum necessarium, ut homo possit manducare,
scilicet vel quod habeat possessionem, vel quod licite procuret. Ps.
CXXVII, 2: labores manuum tuarum quia manducabis, et cetera.
I Thess. IV, 11: operamini manibus vestris, sicut praecepimus
vobis, et cetera. Deinde cum dicit audivimus, etc., ponit
necessitatem huius praecepti, quia apostolus dicit hoc non tam ex
officio docentis, quam propter vitium gentis. Ideo primo ponit culpam
quae inducit necessitatem praecepti; secundo adhibet remedium, ibi his
autem qui, et cetera. Dicit ergo audivimus, etc.; quasi dicat:
ideo non occulto hoc praeceptum, quia audivimus quosdam, et cetera.
Anima enim hominis semper oportet quod circa aliquid occupetur, et
ideo necesse est quod otiosi inquietudinem patiantur circa illicita. I
Thess. c. IV, 11: operam detis ut quieti sitis, et cetera.
Et addit sed curiose agentes, scilicet de negotiis aliorum. Prov.
XXI, 25: desideria occidunt pigrum. Deinde adhibet remedium,
cum dicit his autem qui, et cetera. Et primo ex parte peccantium,
secundo ex parte aliorum, ibi vos autem, et cetera. Dicit ergo his
qui sunt eiusmodi denuntiamus severe, ut praelatus, et obsecramus
charitative, ut pater eorum, ut panem suum, non alienum sed debitum
sibi, scilicet licite acquisitum, cum silentio, id est, sine
inquietudine, non discurrendo, manducet. Is. XXX: cultus
iustitiae, silentium. Ez. multam malitiam docuit otiositas. Deinde
cum dicit vos autem, etc. ex parte aliorum non peccantium duplex
adhibet remedium. Primo scilicet quod non cessent benefaciendo,
secundo quod illos corripiant, ibi quod si quis, et cetera. Dicit
ergo vos autem, etc., quasi dicat: nolite deficere benefaciendo,
licet otiosi abutantur. Gal. V: bonum facientes, non deficiamus,
et cetera. Et hoc necessarium est, etiam si operentur manibus, et
non deesset illis aliquid, quia necessaria est aliis subventio.
Deinde cum dicit quod si quis, etc., innuit quod corrigantur, et
primo ostendit quo ordine puniantur; secundo ostendit effectum poenae,
ibi ut confundantur; tertio finem, ibi et nolite, et cetera. In
ordine vero, primo, ponit culpam, secundo eius manifestationem,
tertio eius punitionem. Culpa est inobedientia; et ideo dicit quod si
quis non obedierit. I Reg. XV, 23: quasi peccatum ariolandi
est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere.
Manifestatio et convictio ponitur, cum dicit hunc per epistolam
notate, id est, manifestate, sed per veritatis inquisitionem. Iob
c. XXIX, 16: causam quam nesciebam, diligentissime
investigabam. Poena eorum est sententia excommunicationis; unde dicit
et non commisceamini cum illo, et cetera. I Cor. V, 11: cum
huiusmodi nec cibum sumere. II Io. V, 10: nolite recipere eum
in domum, nec ave ei dixeritis. Hic nota quod excommunicatio
infligitur pro inobedientia; debet tamen esse convictus. Unde dicit
si quis non obedierit, per epistolam vestram, hunc notate, id est,
significate nobis, ut puniatur: et tamen vos interim ne commisceamini
cum illo. Sed effectus poenae est, ut confundatur, et ex hoc
resipiscat. Eccli. IV, 25: est confusio adducens peccatum, et
est confusio adducens gloriam. Finis autem et intentio debet esse eius
correctio, quam intendit charitas; unde dicit et nolite invicem
existimare, quia non debet fieri ex livore odii, sed ex studio
charitatis; quasi dicat: quod ipsum vitatis, non fiat ex odio
inimicitiae. Matth. V, 44: diligite inimicos vestros,
benefacite his qui oderunt vos. Et ideo dicit sed corripite ut
fratrem. In quo ostenditur charitas. Ps. CXXXII, v. 1:
ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum, et
cetera. Deinde cum dicit ipse autem, etc., concludit epistolam.
Et primo ponitur conclusio; secundo salutatio, quae est quasi
epistolae sigillum, ibi salutatio, et cetera. Iterum prima in duas,
quia eis primo optat dona Dei, secundo ipsum Deum, ibi dominus sit,
et cetera. Quantum ad primum dicit ipse, et cetera. Deus dicitur
esse pacis quantum ad duo. Pax enim consistit in duobus, ut scilicet
homo concordet ad seipsum, et ad alios. Et neutrum potest haberi
sufficienter nisi in Deo: quia sibi non concordat sufficienter nisi in
Deo et minus aliis quia tunc affectus hominis concordat in seipso
quando quod appetitur secundum unum, sufficit quantum ad omnes, quod
nihil potest esse praeter Deum. Ps. CII, 5: qui replet in
bonis desiderium tuum. Quaecumque enim alia, praeter Deum, non
sufficiunt ad omnes, sed Deus sufficit. Io. XVI, 33: in me
pacem habebitis, et cetera. Item homines non uniuntur inter se, nisi
in eo quod est commune inter eos, et hoc est maxime Deus. Et ideo
dicit Deus pacis det, non pacem temporalem, sed sempiternam, id
est, spiritualem, quae hic incipit, et ibi perficitur. Ps.
CXLVII, 3: qui posuit fines tuos pacem, et cetera. Et hoc in
omni loco, et in toto mundo apud fideles. Quantum ad secundum dicit
dominus sit cum omnibus vobis, quia nihil aliud bene habetur, nisi
ipse habeatur per fidem et charitatem. Salutatio mea, hoc dicit
propter infideles pervertentes epistolas eius. Gal. ult.: videte
qualibus litteris scripsi vobis manu mea, et cetera. Quod est
signum, et cetera. Gratia, id est, gratuitum donum Dei, quod
gratos vos reddit Deo, et cetera. Io. I, 17: gratia et veritas
per Iesum Christum facta est.
|
|