|
Nocte et die aestu urebar et gelu, et cetera. Gen. XXXI,
40. Verba sunt Iacob ostendentis et commendantis curam pastoralem,
ac pastorale officium, in quibus, circa hoc officium, tria ponuntur,
scilicet assiduitas, patientia, sollicitudo. Primum est, quia sine
intermissione debet curam gregis gerere. Unde dicit nocte et die.
Nocte orando, die erudiendo. Is. XXI, 8: super speculam
domini ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam ego sum stans
totis noctibus. Vel per diem, id est, tempore prosperitatis; et per
noctem, id est, tempore adversitatis, in quibus praelatus debet
respicere curam gregis. II Cor. VI, 7: per arma iustitiae a
dextris et a sinistris. Prov. XVII, 17: omni tempore
diligit, qui amicus est. Secundum est, quia maxime praelato
patientia necessaria est. Debet enim praelatus propter gregis
salutem, omnia sustinere. Io. c. X, 11: bonus pastor animam
suam dat pro ovibus suis. Prov. XIX, 11: doctrina viri per
patientiam noscitur. Unde dicit aestu, id est fervore instantis
persecutionis. Iac. I, 11: exortus est sol cum ardore, et
arefecit foenum. Gelu, id est, timore futurorum. II Cor.
VII, 5: foris pugnae, intus timores. Tertium est, quia praeest
in sollicitudine, ut dicitur Rom. XII, 8. Et hoc expellit
somnum negligentiae. Unde subditur Gen. XXXI, v. 41:
fugiebatque somnus ab oculis meis. Prov. VI, 3: discurre,
festina, suscita amicum tuum, ne des oculis tuis somnum. Recte ergo
haec verba materiae huius epistolae conveniunt. In prima enim instruit
eum de ordinatione ecclesiastica. In hac autem secunda agit de
sollicitudine tanta pastorali, ut etiam martyrium sustineat pro cura
gregis, ut patet in prologo.
|
|