|
Dividitur autem haec epistola in salutationem, et narrationem.
Secunda ibi gratias ago. Item primo ponitur persona salutans;
secundo persona salutata; tertio bona optata. Persona salutans
describitur ex nomine Paulus, quod sonat modicitatem, quod ei
competit propter humilitatem mentis et tribulationem, quae faciunt
hominem parvum. In tantum quod Christus dicitur minoratus propter
passiones. Hebr. II, 9: eum qui in modico ab Angelis minoratus
est, et cetera. Item ex dignitate, quam, primo ponit, secundo
dignitatis originem, tertio fructum. Dignitas est magna, quia est
apostolus Iesu Christi, id est, missus a Christo. Lc. VI, v.
13: elegit duodecim ex ipsis, quos etiam apostolos nominavit. Hanc
dignitatem adeptus est, quia plus omnibus laboravit, I Cor. c.
XV, 10 et Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatum
circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Origo apostolatus
est voluntas Dei, unde dicit per voluntatem Dei, quam quidam
praeveniunt, quia se ingerunt; contra quos dicitur Hebr. V, 4:
nemo assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron.
Item quidam permittuntur propter peccata populi. Iob XXXIV,
30: qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Sed hoc est per voluntatem Dei, quod dicit, quia non per voluntatem
suam. Fructus autem non est aliquid terrenum, sed secundum
promissionem vitae, quae est, etc., id est, ad consequendam vitam
aeternam promissam a Christo. Hic debet esse finis praelatorum. I
Cor. IX, 25: illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant,
nos autem incorruptam. Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt
multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Persona salutata est
Timotheus filius eius ab eo conversus, Act. XVI, 1.
Charissimus, quia sibi unanimis. Phil. II, 20: neminem habeo
tam unanimem, et cetera. Bona optata sunt tria, scilicet gratia,
per quam est remissio peccatorum; misericordia, per quam consequimur
finale bonum; pax, Glossa: id est, tranquillitas mentis, haec
competit praelato, qui ad hoc ponitur ut pacem procuret. Io. dixit
dominus: pax vobis; et praecepit intrantibus domum pacem offerre, ut
habetur Matth. X, v. 12. Et hoc a Deo patre, qui est dator
omnis boni Iac. I, 5. Item a Iesu Christo, qui est mediator
inquantum homo Dei et hominum. II Petr. I, 4: per quem maxima
nobis et pretiosa promissa donavit.
|
|