|
Supra commendavit eum de bonis gratuitis, hic hortatur ad usum
gratuitorum sibi datorum, praecipue in praedicatione Evangelii. Et
primo monet generaliter ad usum datae sibi gratiae; secundo specificat
qualis sit usus gratiae, ibi noli itaque erubescere. Item primo,
ponit monitionem; secundo eius rationem, ibi non enim dedit nobis.
Dicit ergo: fides non ficta, in matre et avia et in te est, propter
quam causam admoneo te. Gratia Dei est sicut ignis qui quando
obtegitur cinere, non lucet: sic gratia obtegitur in homine per
torporem, vel humanum timorem. Unde et Timotheus effectus
pusillanimis, torpuerat circa praedicationem. Et ideo dicit ut
resuscites gratiam sopitam. I Thess. V, 19: spiritum nolite
extinguere. Et addit quae est in te per impositionem manuum mearum, a
quo scilicet ordinatus erat episcopus. In qua manus impositione data
est ei gratia spiritus sancti. Deinde cum dicit non enim, ponitur
ratio monitionis, et sumitur ex conditione divinorum munerum. Qui
enim accipit munus, debet operari secundum congruentiam muneris; ergo
secundum conditionem divinorum munerum debemus Deo servire. Est autem
duplex spiritus, huius mundi, et Dei. Et horum distinctio est:
spiritus enim significat amorem, quia nomen spiritus impulsionem
importat, et amor impellit. Duplex autem est amor, scilicet Dei,
et hic est per spiritum Dei, et amor mundi, et hic est per spiritum
mundi. I Cor. II, 12: non enim accepimus spiritum huius
mundi, et cetera. Spiritus autem mundi facit amare bona mundi, et
timere mala temporalia; et ideo dicit non enim dedit nobis Deus
spiritum timoris, scilicet mundani, quia hunc Deus aufert a nobis.
Matth. X, 28: nolite timere eos, qui occidunt corpus, et
cetera. Est alius spiritus timoris domini et sanctus, et iste facit,
ut timeatur Deus; hic autem est sine poena et sine offensa, et hic
est a Deo. Matth. X, 28: timete eum, qui potest et animam et
corpus perdere in Gehennam. Et addit sed virtutis, quia per spiritum
sanctum dirigimur in malis, et hoc per virtutem, scilicet fortitudinis
contra adversa mundi. Lc. c. ult.: sedete in civitate donec
induamini virtute ex alto. Item dirigimur in bonis, quia quantum ad
affectionem ordinamur per dilectionem charitatis, dum quis omnia quae
diligit, refert in Deum. Unde dicit et dilectionis. I Io.
III, 14: qui non diligit, manet in morte. Item quantum ad bona
exteriora; et ideo dicit et sobrietatis, id est, omnis temperantiae,
servando debitum modum et mensuram ut scilicet temperate utamur bonis
mundi. Tit. II, 12: sobrie et iuste et pie vivamus in hoc
saeculo. I Tim. c. III, 2: oportet episcopum esse
irreprehensibilem, unius uxoris virum, sobrium. Deinde cum dicit
noli, specificat usum gratiae; et primo excludit contraria huic usui;
secundo hortatur ad usum gratiae, ibi sed collabora. A solita autem
praedicatione poterat impediri propter duo. Primo per erubescentiam,
secundo ex poena apostoli, quam patiebatur propter Evangelium. Et
ideo, quantum ad primum, dicit noli itaque, scilicet ex quo habes
spiritum fortitudinis, erubescere, et cetera. Praedicatio enim
Christi, si referatur ad sapientiam mundi, videbatur stulta, unde
erubescentiam habere videbatur. I Cor. I, 23: nos praedicamus
Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem
stultitiam. Rom. I, 16: non enim erubesco Evangelium. Lc.
IX, 26: qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis
erubescet. Quantum ad secundum sciendum est, quod si latro videt
aliquem suspensum, erubescit se confiteri socium eius. Sic quia
apostolus erat vinctus, poterat eum Timotheus erubescere; et ideo
dicit neque me vinctum eius. Eph. VI, v. 20: pro quo legatione
fungor in catena. Eccli. IV, 27: ne reverearis proximum tuum in
casu suo. Deinde cum dicit sed collabora, hortatur ad usum gratiae;
et primo in generali; secundo ostendit ex qua fiducia hunc usum
aggrediatur, ibi secundum virtutem. Hic manifestat quod dicit sed
collabora, ibi non secundum, et cetera. Dicit ergo: ne erubescas,
sed collabora, id est, simul mecum labora. I Cor. c. III,
8: unusquisque propriam mercedem accipiet. Et dicit Evangelio,
quod potest esse ablativi casus, et sic in Evangelio praedicando;
dativi casus, et sic ad laudem Evangelii, ut scilicet crescat.
Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus, et
cetera. Et hoc cum fiducia, non propria, quia non sufficientes sumus
cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, etc.; sed secundum Dei
virtutem, id est, habendo fiduciam de virtute Dei. Is. XL,
29: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et
robur multiplicat. Haec virtus manifestatur per duo, scilicet quantum
ad affectum, quia liberamur a malis; et ideo dicit qui nos liberavit.
I Esdr. VIII, v. 31: liberavit nos de manu inimici et
insidiatoris in via. Io. VIII, 36: si filius vos liberavit.
Et quantum ad hoc quod vocat nos ad bona. Unde sequitur et vocat
vocatione sua sancta, quia vocavit ad sanctificandum. Rom.
VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. I Petr.
II, 9: qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum. Et
manifestat quaedam quae dicit, dicens non secundum opera nostra; ubi
ostendit, quod per virtutem Dei liberati et vocati sumus, non per
humanam. Et primo ostendit causam vocationis nostrae et liberationis
esse a Deo; secundo processum causae, ibi quae data est etiam;
tertio commendat datorem causae, scilicet gratiae, et eius
conservatorem, ibi qui destruxit. Dicit ergo: vocavit non per
nostram virtutem, quia scilicet non per opera nostra, quae sunt
effectus virtutis. Tit. III, v. 5: non ex operibus iustitiae
quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.
Est autem duplex causa humanae salutis, quae est a Deo. Una est
aeterna, scilicet eius praedestinatio; alia est temporalis, scilicet
gratia iustificans. Quantum ad primum dicit secundum propositum, id
est, praedestinationem, quae est propositum miserendi. Eph. I,
11: operatur omnia secundum propositum voluntatis suae. Rom.
VIII, 28: his qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Quantum ad secundum dicit et gratiam. Rom. III, 24:
iustificati gratis per gratiam ipsius. Circa processum gratiae primo
ostendit quomodo est praeparata gratia; secundo quomodo collata;
tertio per quem. Primum ostendit, cum dicit quae data est nobis in
Christo Iesu, id est, praevisa est nobis dari ante tempora
saecularia. Sicut dicit philosophus, saeculum nihil aliud est quam
mensura durationis aliquarum rerum; unde diversa saecula, diversae
sunt aetates hominum. Unde unum saeculum durat mille annis, quia homo
dicitur vivere quamdiu est in memoria hominum, quae non excedit mille
annos. Tempora ergo saecularia sunt quae mensurant res mutabiles, et
haec incoeperunt cum mundo sed praedestinatio est ante mundum. Eph.
I, 4: elegit nos in ipso ante constitutionem mundi. Et dicit in
Christo Iesu, quia non sumus electi sic, ut salvemur propriis
meritis, sed per gratiam Christi; quia sicut praedestinavit salutem
nostram, ita modum salutis nostrae. Io. I, 17: gratia et
veritas per Iesum Christum facta est. Sed haec praedestinatio prius
erat occulta, sed nunc est manifesta. Et quomodo? Sicut conceptus
cordis per opera; unde nunc in effectu operis, suis electis
manifestavit per illuminationem. Proprie loquitur; manifestare enim
est in lucem ducere. Iob XXVIII, 11: abscondita produxit in
lucem. Sic ergo manifestata est nunc, etc., per hoc quod misit
Christum nos illuminantem. Is. LX, 1: surge, illuminare,
Ierusalem, quia venit lumen tuum. Lc. I, 79: illuminare his,
qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Deinde cum dicit qui
destruxit, commendat Christum illuminatorem; et primo eius virtutem
quantum ad mala quae abstulit; secundo quantum ad bona quae contulit.
Dicit ergo Christus, propter hoc, quod pro nobis passus est,
destruxit mortem, id est, satisfecit Deo pro peccatis nostris. I
Petr. III, v. 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus
est, et cetera. Et peccatum erat causa nostrae mortis corporalis.
Rom. VI, 23: stipendia enim peccati mors; et ideo destruendo
peccatum, destruxit mortem. Os. XIII, 14: ero mors tua, o
mors, et cetera. Contulit etiam perfecta bona, primo animae in
praesenti, per gratiam fidei. Abac. II, v. 4: iustus meus ex
fide vivit. Et est imperfecta in hac vita, sed perficietur in
gloria. Io. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant
te. Secundo immortalitatem carnis resultantem ex gloria animae. I
Cor. XV, 53: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem,
et cetera. Io. X, 10: ego veni ut vitam habeant, scilicet iam
per gratiam, et abundantius habeant, scilicet per gloriam in futuro;
item ibidem XI, 26: omnis qui vivit et credit in me, non morietur
in aeternum.
|
|