|
Supra monuit ad sollicitam Christi praedicationem, hic inducit ad hoc
per exemplum, et primo ponit hoc; secundo inducit ad sui sequelam,
ibi formam habens; tertio ostendit sequendi necessitatem, ibi scis
hoc. Item, primo ponit suum officium; secundo ostendit quae patitur
pro sui officii executione, ibi ob quam causam; tertio spei
certitudinem, ibi scio enim. Describit autem officium suum
tripliciter; quia dicit se praedicatorem, ad excitandum ad bonos
mores. Infra IV, 2: praedica verbum, insta opportune. Mc.
ult.: praedicate Evangelium omni creaturae. Apostolum, ad regendum
Ecclesiam, quia apostoli sunt praelati Ecclesiae. Gal. II, 8:
qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et
mihi inter gentes. Et magistrum, institutum ad docendum fidei
sanctitatem, et cognitionem Dei. I Tim. II, 7: doctor gentium
in fide et veritate. Ioel. II, c. 23: filii Sion, exultate
et laetamini in domino Deo nostro, qui dedit vobis doctorem
iustitiae. Sed dicit in quo positus sum ego. Ubi nota tria. Primo
quod ipse non assumpsit sibi, sed ab illo positus est. Hebr. V,
4: nemo assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron.
Secundo in positione designatur ordo. Tertio firmitas, quia secundum
ordinem rationis institutus, firmiter mansit. Io. XV, 16:
posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
Iudicum V, v. 20: stellae manentes in ordine et cursu suo.
Deinde cum dicit ob quam causam, ostendit quae patitur pro sui officii
executione, dicens haec, adversa, patior, scilicet vincula et
taedia, et hoc pro fide Christi. Infra II, 9: laboro usque ad
vincula. Et dicit, ob hanc causam, quia pati simpliciter non est
laudabile, sed propter iustam causam. Matth. V, 10: beati qui
persecutionem patiuntur propter iustitiam. Et ideo sed non confundor,
quia non est ad confusionem ei qui patitur propter iustitiam. I
Petr. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur,
aut maledicus, aut alienorum appetitor; si autem ut Christianus, non
erubescat, et cetera. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, et
cetera. Deinde cum dicit scio, ponitur certitudo spei, quae facit
eum non confundi, etiam hoc provenit ex magnitudine Dei promittentis.
Et ideo dicit cui credidi. Et nota quod uno modo credere est actus
fidei; et est sensus scio, etc., id est, scio quod ille qui
promisit, est verax, et potens ad reddendam vitam aeternam, quam
repromisit homini fideli existenti. Sed contra ex hoc sequitur, quod
eadem est scientia et fides, et idem est scitum et creditum, quod est
impossibile, quia de ratione sciti est quod videatur, de ratione
crediti quod non. Respondeo. In fide duo sunt, scilicet id quod
creditur, et ille cui creditur. De eo quod creditur, non potest esse
scientia, quia sic perderet crediti rationem; sed de eo cui creditur,
est scientia, quia per evidentissimam rationem est scitum, quod Deus
est verax. Et sic dicit: cui credidi. I Io. IV, 1: nolite
omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt. Prov.
XIV, 15: innocens credit omni verbo, et cetera. Alio modo
dicitur credere fidei eius, cui committit rem suam, et hic sensus est
verior; quasi dicat: quia meipsum, labores et passiones credidi, id
est, commisi, Deo, scio quod potens est depositum meum servare, et
cetera. Et nota, quod depositum dicitur dupliciter. Uno modo, quod
ego deposui. Et sic homo deponit apud Deum salutem suam, quando se
Deo totum committit. I Petr. V, v. 7: omnem sollicitudinem
vestram in eum proiicientes, quoniam ipsi cura est de vobis. Ps.
LIV, 23: iacta super dominum curam tuam, et ipse te enutriet.
Item deponit opera sua, quando scilicet non statim recipit
remunerationem suam, sed in posterum. Et sic, qui benefacit,
deponit illud apud Deum. Et hoc usque in illum diem, quando
iudicabit occulta hominum, quibus tunc reddet Deus mercedem laborum
suorum. Sap. X, 17 et Is. III, v. 10: dicite iusto,
quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Vel
depositum, id est, quod penes me positum est officium, scilicet
officium Evangelii. Act. IX, 15: vas electionis est mihi
iste, ut portet nomen meum, et cetera. Etiam Deus est potens
conservare suum apostolum usque ad mortem suam. Deinde cum dicit
formam habens, inducit ad sequelam sui, et est duplex littera. Una
dicit habe, altera habens. Si dicit habens, sic primo ponit
idoneitatem, quam proponit Timotheo ad imitandum exemplum apostoli;
secundo hortatur ad imitandum, ibi bonum depositum. Apostolus autem
bonam idoneitatem habuit secundum duo, scilicet secundum eruditionem
quantum ad cognitionem; et ideo dicit sanorum verborum. Item secundum
virtutem; unde dicit in fide et dilectione. Dicit ergo: non potes te
excusare, si patienter te non habeas usque ad vincula sicut ego, quia
tu es habens formam sanorum verborum, scilicet quae non continent
falsitatis corruptionem. Tit. II, 1: loquere quae decent sanam
doctrinam. Et dicitur doctrina sana, non corrupta effective, quia
nos sanos facit. Et addit quae a me audisti, quasi dicat: non es
deceptus, quia hoc tibi tradidi quod a Christo audivi. I Cor.
XI, 23: ego enim accepi a domino, quod et tradidi vobis. Lc.
X, v. 16: qui vos audit, me audit. Et hoc in fide et
dilectione, quia si aliquis omnia verba sana sciret et non crederet,
non esset idoneus, nec etiam diligeret, quia de facili recederet a
doctrina, vel per adversa, vel per prospera. Hebr. XI, 6: sine
fide impossibile est placere Deo. I Io. III, 14: qui non
diligit, manet in morte. Et hoc in Christo Iesu, quia vera fides
est eorum, quae Christus docuit, et vera dilectio est in Christo,
quia dedit spiritum sanctum, per quem Deum diligimus. Haec igitur
habens, custodi bonum depositum, quod scilicet dedi tibi, id est,
officium praedicationis, ut numquam a veritate recedas, nec propter
timorem officium praedicationis ullo tempore dimittas. Prov. IV,
23: omni custodia serva cor tuum, et cetera. I Tim. VI, v.
20: o Timothee, depositum custodi. Et hoc custodi bono
adiutorio, scilicet per spiritum sanctum, qui habitat in nobis. I
Cor. c. III, 16: nescitis quia templum Dei estis, et
spiritus Dei habitat in vobis? Secundum aliam litteram monet ad duo.
Primo ad sanam doctrinam; secundo ad perseverantiam in ea. Deinde
cum dicit scis hoc, ostendit necessitatem monitionis ex defectu et
profectu aliorum. Quando enim aliquis videt aliquos sociorum suorum
proficere et aliquos deficere, nititur sequi bonos. Et ideo primo
commemorat deficientes; secundo proficientes, ibi det misericordiam.
Ostendit ergo quid caveat, alias est periculum. I Cor. X, 12:
qui se existimat stare, videat ne cadat. Et ideo dicit: aversi, et
cetera. Glossa: isti fallacia erant pleni, simulate enim fuerant cum
apostolo, ut scilicet addiscerent, unde facerent calumniam apostolo.
Isti ergo, qui sunt aversi a me, sunt modo in Asia, inter quos
praecipue sunt isti duo, qui conversi sunt per Iacobum. Deinde cum
dicit det misericordiam, ostendit aliorum profectum, et praecipue
cuiusdam Onesiphori, commemorans primo bona, quae sibi contulit
Romae, secundo quae in Asia. Item primo optat ei Dei
misericordiam; secundo ostendit meritum misericordiae; tertio tempus
misericordiae. Primum cum dicit det misericordiam. Recte optat ei
misericordiam, quia praesens vita miseria est. Iob XIV, 1: homo
natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
Dicit det Onesiphori domui, non solum personae, sed familiae, quia
propter bonitatem unius derivatur gratia ad totam familiam. Matth.
X, 13: siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super
eam. Meritum autem misericordiae est misericordia, quam habebant in
apostolum. Unde dicit quia saepe me refrigeravit, scilicet quietem
praestando. Matth. V, 7: beati misericordes, quoniam ipsi
misericordiam consequentur. Eccli. XVIII, 16: nonne ardorem
refrigerabit ros? Philem. v. 7: viscera sanctorum requieverunt per
te, frater. Et catenam meam. Infra II, 9: laboro usque ad
vincula quasi male operans. Non erubuit, sed cum Romam venisset
sollicite ut amicus quaesivit. Eccli. VI, 7: si possides
amicum, in tentatione posside illum. Prov. XVII, 17: omni
tempore diligit, qui amicus est. Optat autem misericordiam futuri
saeculi, cum dicit in illa die, in qua scilicet dominus iudicabit
omnes, quando misericordia est necessaria, non solum autem Romae,
sed et Ephesi. Et ideo dignus est divina misericordia.
|
|