|
Supra induxit Timotheum ad diligentem Evangelii praedicationem,
inducit eum hic ad constantem tolerantiam martyrii. Et primo inducit
eum ad sustinendam passionem pro salute fidelium; secundo docet eum
qualiter resistat infidelibus, ibi noli verbis. Item primo inducitur
praeparatio ad martyrium sustinendum; secundo exhortatio martyrii, ibi
memor esto. Praeparatio martyrii praemittitur quantum ad tria.
Primum est animi fortitudo; secundum est bonorum dispensatio, ibi et
quae audisti; tertium est fructuosus militiae labor, ibi labora.
Requiritur autem ad martyrium fortitudo, quae est circa pericula
mortis. Et ideo dicit tu ergo, fili mi, scilicet quem per
Evangelium genui, confortare in gratia. Ps. XXX, v. 24:
viriliter agite, et confortetur cor vestrum. Quae est non in te,
scilicet cuius fortitudo est vana, sed in Christo Iesu. Eph. c.
VI, 10: confortamini in domino, et in potentia virtutis eius.
Vel in gratia, etc., id est gratuito Dei dono per Christum. Io.
I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Secundum
est dispensatio bonorum. Circa quod notandum est, quod quando aliquis
adducitur ad mortem, disponit de suis. Non ergo minus debent esse
solliciti sancti de bonis spiritualibus sibi creditis, quod non
dispereant post eorum mortem, sed aliis credant; et ideo monet eum,
ut si ad martyrium venerit, quod dispenset doctrinam fidei. Et primo
ponit quomodo accepit, quia per auditum; unde dicit quae audisti a
me, et ego a Christo. Et dico a me non singulariter, sed confirmata
per multos testes, id est, per legem et prophetas. Rom. III,
21: testificata a lege et prophetis. Vel per apostolos. I Cor.
XV, 11: sive enim ego, sive illi, sic praedicavimus, et sic
credidistis. Haec commenda, inquantum sunt accepta. Sap. VII,
13: quam sine fictione didici, et sine invidia communico.
Fidelibus hominibus, ut scilicet non quaerant lucrum temporale, sed
gloriam Dei. I Cor. IV, 2: hic iam quaeritur inter
dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Matthaeus XXIV,
45: fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super
familiam, et cetera. Item qui sunt idonei ad dispensandum; ideo
dicit qui idonei, et cetera. Debent autem esse idonei tripliciter.
Primo intellectu, ut sint sapientes ad intelligendum. Lc. XXI,
15: ego dabo vobis os et sapientiam, et cetera. Item lingua, ut
sint facundi ad docendum. Is. l, 4: dominus dedit mihi linguam
eruditam, ut sciam suscitare eum, qui lapsus est, verbo. Item
opere, quia coepit Iesus facere et docere Act. I, 1. Deinde cum
dicit labora, ponitur tertium, quod est legitimus militiae labor, ad
quem primo hortatur; secundo ponit laboris praemium, ibi nam et qui;
tertio militiae stipendia laborantem. Item, primo hortatur ad
legitimum laborem; secundo exponit quis labor sit legitimus, ibi
nemo. Dicit ergo labora sicut bonus miles Christi. Est autem
tripliciter aliquis miles Christi. Primo inquantum pugnat contra
peccata. Iob VII, 1: militia est vita hominis super terram; et
XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto, et
cetera. Et haec pugna est contra carnem, mundum et Diabolum. Eph.
ult.: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, et
cetera. Secundo est aliquis miles Christi pugnando contra errores.
II Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed
potentia Deo, ad destructionem munitionum consilia destruentes, et
cetera. Tertio est militia martyrum contra tyrannos. Et haec est
laboriosior. Iob XXV, 3: numquid est numerus militum eius? Et
non debet quiescere miles, quia dicitur a militia sustinenda. Deinde
cum dicit nemo, exponit quid sit legitimus labor. Et primo inducit
eum ad laborem; secundo ostendit qualis debet esse bonus miles, ibi ut
ei placeat. Primo, circa primum duo facit, quia exemplum ponit;
secundo manifestat. Dicit ergo nemo militans Deo, et cetera. Circa
primum sciendum est, quod alius est finis militiae spiritualis, et
alius est finis militiae corporalis; quia finis militiae corporalis
est, ut obtineat victoriam contra hostes patriae, et ideo milites
debent abstinere ab his, quae abstrahunt a pugna, puta a negotiis et
delitiis. I Cor. IX, 25: qui in agone contendit, ab omnibus
se abstinet. Sed militiae spiritualis finis est, ut victoriam habeant
ab hominibus, qui sunt contra Deum; et ideo oportet, quod abstineant
ab omnibus, quae distrahunt a Deo. Haec autem sunt negotia
saecularia, quia sollicitudo huius saeculi suffocat verbum. Et ideo
dicit implicat se. Sed contra: negotia saecularia sunt temporalia,
hoc autem apostolus fecit, quando vixit labore manuum suarum.
Respondeo. Dicendum est quod apostolus dicit, implicat, et non
dicit, exercet. Ille autem eis implicatur, cuius cura et sollicitudo
iungitur circa ipsa. Et tunc proprie ipsa haec interdicuntur militibus
Christi, in quibus ostenditur non esse necesse implicari animum.
Item non dicit simpliciter implicatur, sed dicit implicat se, quia
quandoque implicatur, et non se implicat. Implicat enim se quando
sine pietate et necessitate assumit negotia; sed quando necessitas
officii pietatis et auctoritatis exercetur, tunc non implicat se, sed
implicatur huiusmodi necessitate. Rom. XVI, 2: assistatis ei in
quocumque negotio vestri indiguerit. Causa autem quare non debent se
implicare est ut ei placeat cui se probavit. I Io. II, 15: si
quis diligit mundum, non est charitas patris in eo. Qui enim est
miles Christi, devovit se ad militandum Deo; et ideo debet conari,
ut ei placeat cui se devovit. Deinde cum dicit nam et qui, ponit
laboris praemium. Et quia diceret aliquis: o Paule, magna imponis,
sed quis est eorum fructus? Respondet: assumatis exemplum in pugnis
saecularibus, ubi non omnes, sed legitime pugnantes accipiunt
coronam. Sic ergo erit et in spiritualibus, quod nullus coronabitur,
nisi servet debitas leges pugnae. I Cor. c. IX, 25: illi
quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.
Sap. c. IV, 2: in perpetuum coronata triumphat. Deinde cum
dicit laborantem, ostendit stipendia, interdicitque ei negotia
saecularia. Et primo proponit stipendia sub metaphora; secundo
exponit, ibi intellige. Officium enim praedicatorum et doctorum est
officium militum, inquantum insurgunt contra hostes et vitia; item
agricolae, inquantum fructum faciunt promovendo ad bona. Huius ager
est Ecclesia, et principalis agricola est Deus, interius et exterius
operans. Io. XV, 1: ego sum vitis vera, et pater meus agricola
est. Homines autem exterius adhibent ministerium. I Cor. III,
6: ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit.
Isti sunt exteriores agricolae. Iob c. XXXI, 39: si animam
agricolarum eius afflixi. Istum ergo agricolam oportet fructum
accipere; huius fructus sunt opera virtutum. Eccli. XXIV,
23: flores mei fructus honoris et honestatis. Gal. V, 22:
fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia. Inter
hos fructus sunt et fructus eleemosynarum. Act. IX, 36: haec
erat plena fructibus bonis et eleemosynis quas faciebat. Isti ergo
debent principaliter fructum percipere, ut ipsi gaudeant. Primo de
subditorum fructibus. Phil. IV, 1: itaque, fratres mei
charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea. Secundo de
subsidiis temporalibus, non pro praemio principali, sed stipendio.
Gal. VI, 6: communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui
se catechizat in omnibus bonis. Matth. c. X, 10: dignus est
operarius cibo suo. Deinde cum dicit intellige, exponit quae dixerat
sequens modum Christi post parabolas. Matth. XIII, 9: qui
habet aures audiendi audiat. Quasi dicat: reduc haec ad intellectum
spiritualem. Dan. X, 1: intelligentia opus est in visione.
Quasi diceret aliquis: tu dicis: accipe stipendium, o Timothee;
sed tu non facis, quia de labore manuum vis vivere. Unde intellige
quae dico, quia est necessaria discretio, quia ibi non sunt accipienda
ubi est occasio avaritiae contra Evangelium, vel propter cupiditatem,
vel propter otium. Et hoc poteris intelligere, quia dabit, et
cetera. I Io. II, 27: unctio docebit vos de omnibus.
|
|