|
Supra ponitur praeparatio ad martyrium, hic ponitur exhortatio ad
ipsum, et primo praemittit exemplum praemii; secundo exemplum
martyrii, ibi in quo laboro; tertio manifestat consequentiam praemii
ad martyrium, ibi fidelis sermo. Nam praemium mortis pretiosae
martyrii est resurrectio gloriosa, cuius exemplum praecessit in capite
nostro Christo. Et ideo dicit memor esto, etc., quasi dicat:
dominum nostrum Iesum Christum, supple: habe in mente contra
tribulationes. Prov. III, v. 6: in omnibus viis tuis cogita
illum, et ipse diriget gressus tuos. Multa enim sunt in eo
cogitanda, sed specialiter resurrectio. Ad hanc omnia ordinantur, et
praecipue totus Christianae religionis status. Rom. X, 9: si
confitearis in ore tuo dominum Iesum, et corde tuo credideris, quod
Deus excitavit illum a mortuis, salvus eris. Et nota quod dicit
resuscitatum, quia etsi pater eum resuscitaverit, tamen propria etiam
virtute resurrexit, et est primus resurgentium I Cor. XV, 20.
Sed quia secundum naturam humanam resurrexit, et mortuus est, ex
semine David. Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David
secundum carnem, et cetera. Secundum Evangelium meum, id est, a me
praedicatum. I Cor. XV, 1: notum autem facio vobis
Evangelium, quod praedicavi vobis. Qui praedicat Evangelium est
minister Evangelii, sicut qui baptizat est minister Baptismi. Tamen
non potest dici Baptisma meum, sed Evangelium sic. Et hoc ideo,
quia multum facit exhortatio et sollicitudo. Deinde cum dicit in quo
laboro, ostendit se in exemplum martyrii, et primo eius poenam;
secundo eius causam, ibi ideo omnia. Tria autem ostendit esse in
poena, scilicet acerbitatem, opprobrium, et constantiam.
Acerbitatem cum dicit in quo, scilicet Evangelio praedicando, vel
pro quo laboro, id est, affligor, et hoc usque ad vincula, quia
quando hanc epistolam scripsit, erat Romae in vinculis. Eph.
ult.: ministerium Evangelii pro quo legatione fungor in catena.
Opprobrium quantum ad infideles, cum dicit quasi male operans.
Christiani enim tunc reputabantur pessimi. Lc. IX: beati eritis
cum vos oderint homines, et separaverint, et exprobraverint, et
cetera. Christus etiam fuit damnatus, quasi male operans. Is.
LIII, v. 12: et cum sceleratis reputatus est. Constantiam
autem ostendit, cum dicit sed verbum Dei, et cetera. Licet enim
corpus sit alligatum, tamen verbum Dei non est alligatum, quia
praedicatio fuit ex voluntate apostoli, quae libera est, praecipue
propter efficaciam charitatis, quae nihil timet. Rom. VIII,
38: certus sum enim quia neque mors, neque vita, et cetera.
Quia, sicut I Io. III, 20 dicitur, maior est Deus corde
nostro. Et dicitur, quod in vinculis existens, multos convertit.
Deinde cum dicit ideo omnia sustineo, ostendit causam, quia martyrem
non poena facit, sed causa. Duplex autem est causa martyrii,
scilicet propter divinum honorem, et salutem proximi. Propter Deum
quidem, quia Rom. VIII, v. 36: propter te mortificamur tota
die. Propter salutem proximorum, quia dicit hic propter electos.
Io. XV, 13: maiorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat
quis pro amicis suis. I Io. III, 16: quoniam ille pro nobis
animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Et
dicit propter electos, quia quaecumque bona fiunt, specialiter cedunt
in bonum electorum, non reproborum. Et quomodo? Ut et ipsi salutem
consequantur. Sed numquid sufficit passio Christi? Dicendum est,
quod sic effective, sed passio apostoli dupliciter expediebat. Primo
quia dabat exemplum persistendi in fide; secundo quia confirmabatur
fides, et ex hoc inducebantur ad salutem. Et hoc in Christo, id
est, quae venit nobis per eum. Matth. I, 21: ipse enim salvum
faciet populum a peccatis eorum. Et hoc non solum salutem, gratiae
praesentem, sed etiam cum gloria caelesti. Matth. c. V, 12:
merces vestra copiosa est in caelis. Deinde cum dicit fidelis sermo,
ponit consequentiam praemii ad meritum martyrii. Et primo ponit
attestationem; secundo consequentiam, ibi nam si commortui sumus;
tertio confirmat per testimonium, ibi haec commone. Dicit ergo
fidelis sermo, id est, verbum quod dicam est fidele. Apoc. ult.:
haec verba fidelissima sunt, et cetera. Deinde cum dicit nam si,
etc., ponit consequentiam. Et primo de remuneratione bonorum;
secundo de punitione malorum, ibi si negaverimus. In praemio bonorum
sunt duo, scilicet reparatio per resurrectionem, et superadditio
gloriae ad quam resurgent. Et ideo primo ostendit, quod per Christum
venitur ad reparationem vitae; secundo quod per ipsum venitur ad
resurrectionem, ibi si sustinemus. Dicit ergo si commortui sumus,
scilicet cum Christo, et hoc per sacramenti susceptionem in
Baptismo. Rom. VI, 4: consepulti enim sumus cum illo per
Baptismum in mortem. Item per poenitentiam nos macerando. Gal.
VI, 24: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis
et concupiscentiis. Item pro confessione veritatis moriendo, sicut et
Christus. Ps. CXV, 15: pretiosa in conspectu domini mors
sanctorum eius. Si ergo commortui sumus, et convivemus, id est,
sicut ipse resurrexit, sic et nos. Rom. VI, 5: si complantati
facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus.
Deinde agit de gloria, quam sancti merentur per mortis ignominiam.
Lc. ult.: nonne haec oportuit Christum pati? Et ideo dicit si
sustinuerimus, scilicet patienter afflictiones et opprobria,
conregnabimus, id est, simul cum ipso perveniemus ad regnum. Matth.
V, 10: beati qui persecutionem, et cetera. Deinde cum dicit si
negaverimus, ostendit consequentiam quantum ad poenas. Dupliciter
autem potest aliquis peccare contra fidem: primo exterius negando,
secundo interius eam deponendo. Quantum ad primum dicit si
negaverimus, scilicet coram aliis, ipse negabit nos in iudicio.
Matth. XXV, 12: amen dico vobis, nescio vos. Negare est non
cognoscere eos esse de ovibus suis. Quantum ad secundum dicit si non
credimus, id est, si fidem a corde abiiciamus, ille fidelis
permanet, id est, ipse fidem suam tenet. Unde fidelis manet in sua
fide, quia fides nihil aliud est, quam participatio sive adhaesio
veritati. Ipse autem est ipsa veritas, quae negare se non potest.
Ergo non est omnipotens. Respondeo. Ex hoc est omnipotens, quod
seipsum negare non potest. Posse enim deficere magis est pertinens ad
impotentiam, quia quod aliquid deficiat a suo esse, est per
debilitatem virtutis propriae. Christum autem negare seipsum est
deficere a seipso; hoc ergo ipsum, quod non potest negare se, est
ratio perfectae virtutis. Unde nec peccatum cadit in eum, ut est
dictum, nec potest negare suam virtutem et suam iustitiam quin puniat.
Matth. ult.: qui vero non crediderit, condemnabitur. Sed numquid
non potest Deus alicui remittere poenam? Potest quidem secundum
ordinem sapientiae suae, sed contra ordinem sapientiae et iustitiae,
non. Deinde cum dicit haec commone, etc., confirmat per
testimonium; quasi dicat: simul cum aliis admoneo, ut semper habeas
in corde, testificans coram Deo, id est, testem adducens coram quo
loquor. Deinde cum dicit noli verbis, ostendit quomodo resistat
infidelibus, quia primo praemittit modum resistendi; secundo ostendit
quae sunt quibus resistat, ibi profana. Item, primo excludit
indebitum modum resistendi; secundo ponit debitum, ibi sollicite.
Circa primum primo excludit indebitum modum; secundo rationem
assignat, ibi ad nihil. Dicit ergo nolite contendere verbis.
Contentio importat concertationem in verbis. Potest ergo secundum duo
intelligi, quia acrimoniam loquens depravatur dupliciter. Uno modo si
per hoc acceditur ad favorem falsitatis, ut quando quis cum confidentia
clamoris impugnat veritatem. Alio modo propter inordinationem, ut
quando utitur acrimonia, vel ultra modum debitum, vel contra
qualitatem personae. Sed si moderate, et cum circumstantiis debitis,
et pro veritate fiat, non est peccatum. Et sic in rhetorica est unum
instrumentum exhortationis. Tamen in sacra Scriptura accipitur
secundum quod importat inordinationem. I Cor. XI, 16: si quis
videtur inter vos contentiosus esse, nos non habemus talem
consuetudinem, neque Ecclesiae Dei. Et dicit verbis, quia aliqui
disceptant solum verbis improperii. Et hoc proprie est contendere.
Si hoc fit non verbis tantum sed veris rationibus, hoc est disputare,
non contendere. Deinde cum dicit ad nihil utile est, ostendit
rationem documenti. Nam moderata disputatio quando cum ratione fit,
est utilis ad instructionem; sed quando cum verbis tantum, tunc est
litigiosa. Ideo dicit nisi ad subversionem, et hoc dupliciter: uno
modo dum quod est certum venit in dubium; alio modo, quia audientes
scandalizantur. Prov. XIV, 23: ubi verba sunt plurima, ibi
frequenter egestas; unde Iac. III, 16: ubi zelus et
contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Sed numquid non sine
contentione debet quis disputare coram populo de fide? Respondeo.
Distinguendum est, ex parte audientium, quia, aut sunt sollicitati
ab infidelibus, et tunc est utilis publica disputatio: quia per hanc
simplices efficiuntur magis instructi quando vident errantes confutari.
Si vero non sunt sollicitati ab infidelibus, tunc non est utilis
disputatio, sed periculosa. Item est distinguendum ex parte
disputantis, quia si disputans est prudens, sic quod manifeste
confutet adversarium, tunc debet publice disputare: si vero non,
nullo modo. Deinde cum dicit sollicite cura teipsum, ponit debitum
modum resistendi. Et primo quantum ad rectam intentionem; secundo
quantum ad rectam operationem; tertio quantum ad rectam doctrinam.
Qui enim vult disputare, primo debet scrutari suam intentionem, utrum
moveatur bono zelo. Ideo dicit probabilem Deo exhibere, qui scilicet
probat cor. II Cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat,
ille probatus est, sed quem Deus commendat. Ps. XVI, 3:
probasti cor meum et visitasti nocte. Item quod doctrinam quam
praedicat ore, stabiliat per opera, quod nisi faciat, est confusione
dignus. Unde dicit operarium inconfusibilem, quasi dicat: haec
facito, sic non confunderis. Item quod recte tractet verbum
veritatis, vera docendo et utilia audientibus. Unde subiungit recte
tractantem verbum veritatis, non quaerens lucrum et gloriam. II
Cor. II, 17: non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei,
sed ex sinceritate, sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.
|
|