|
Supra instruxit Timotheum, ostendens modum generalem quo infidelibus
est resistendum, hic ostendit in speciali quibus sit resistendum. Et
primo ostendit quibus est resistendum; secundo quare, ibi multum
enim; tertio quomodo, ibi iuvenilia. Dicit ergo profana et
vaniloquia devita. Ubi ostendit duo esse vitanda, scilicet profana et
vaniloquia, et referuntur ad idem, vel ad diversa. Nam profana
dicuntur quasi procul a fano, scilicet cultu divino, et haec sunt
documenta haeresum; et haec vitanda, ideo dicit devita profana.
Potest etiam dici, quod haec profana sunt, quae fidei repugnant, sed
vaniloquia fabulosa. Ps. XI, 3: vana locuti sunt unusquisque ad
proximum suum. Deinde cum dicit multum enim, ostendit quare haec sunt
vitanda, et hoc dupliciter. Primo ex nocumento quod inferunt;
secundo ex fructu vitationis, ibi si quis. Circa primum duo facit,
quia primo ostendit quomodo noceant ad fidei subversionem; secundo
quomodo non possunt totaliter fidem subvertere, ibi sed firmum.
Item, primo ponit documentum; secundo subdit similitudinem, ibi et
sermo; tertio exemplum, ibi ex quibus est. Dicit ergo. Haec sunt
vitanda, quae impediunt pietatem, quae cultus Dei dicitur. Unde
doctrina fidei est doctrina pietatis. Impietas vero est doctrina
contra fidem; unde dicit multum enim proficiunt ad impietatem, id
est, perducunt ad errorem sive ad erroneam doctrinam. Sed hic
profectus est in malis abusive. Infra III, 13: mali homines et
seductores proficiunt in peius, errantes et in errorem mittentes
alios. Deinde ponit eorum similitudinem, dicens sermo. Haeretici
enim dicunt a principio quaedam vera et utilia, sed cum audiuntur,
immiscent quaedam, quae evomunt, mortifera. Et ideo dicit sermo
eorum, et cetera. Eccli. XI, 34: a scintilla una augetur
ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Deinde cum dicit ex quibus,
ponit ad hoc exemplum. Hi enim duo, fidem suo tempore corrumpebant.
A quibus quidam errantes conversi sunt in vaniloquium, et cetera. De
Phileto dicitur supra I, 15: aversi sunt a me omnes, qui sunt in
Asia, ex quibus est Philetus et Hermogenes. De Hymenaeo autem
habetur I Tim. I, 20: ex quibus est Hymenaeus. Et dicit
exciderunt. I Io. II, 19: a nobis exierunt. Et hoc
aggravat, quia II Petr. II, 21: melius enim erat eis non
cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti.
Errabant autem dicentes resurrectionem iam factam esse. De qua
Matth. XXVII, 52: multa corpora sanctorum, qui dormierant,
resurrexerunt. Et dicebant, quod non est alia resurrectio
expectanda, sed tunc surrexerunt. Alio modo et melius, quod sicut
est duplex mors, ita duplex est resurrectio, scilicet animae et
corporis. De resurrectione animae habetur Apoc. XX, 6: beatus
et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima. Dicebant ergo,
quod omnia, quae dicuntur in Scripturis, erant referenda ad
resurrectionem animarum quae iam facta est. Col. III, 1: si
consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Et hic error
est etiam hodie apud haereticos, et per istum subvertunt quosdam. Et
congrue dicit et subverterunt quorumdam fidem, quia destruunt
fundamentum fidei. Act. XIII, 10: o plene omni dolo et omni
fallacia, fili Diaboli, et inimice omnis iustitiae, non desinis
subvertere vias domini rectas. Deinde cum dicit sed firmum, ostendit
quomodo per haereses fides non est totaliter subvertenda. Et primo
quod per doctrinas haereticas non potest tota Ecclesiae fides
corrumpi; secundo ostendit quare Deus permittit aliquos errare, ibi
in magna autem. Item, primo ostendit immobilitatem fidei electorum;
secundo addit demonstrationem, ibi habens. Dicit ergo: subvertunt,
sed firmum fundamentum Dei stat. Haec enim fundamenta sunt illa,
quibus datur gratia immobiliter standi. Matth. VII, 25:
fundata enim erat supra firmam petram. Firmum, quia immobile. Unde
praemittitur ibi Matth. VII, v. 25, quod venerunt flumina et
flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit. Huius
firmitas dependet primo ex divina praedestinatione; secundo ex libero
arbitrio nostro. Et ideo quantum ad primum dicit: hoc firmum
fundamentum, habens hoc signaculum, id est, hoc est signum huius
firmitatis. Io. III, 33: qui autem acceperit testimonium
eius, signavit, quia Deus verax est. Haec est prima pars
signaculi, scilicet ex divina praedestinatione, quia novit dominus,
qui sunt eius. Et haec est notitia divinae praedestinationis. Io.
X, 14: ego cognosco oves meas, et alias oves habeo, quae non sunt
ex hoc ovili. Matth. VII, 23: non novi vos. Sed quantum ad
secundum dicit discedat ab iniquitate omnis, qui invocat. Quasi
dicat: si praedestinati sunt a Deo, quod per liberum arbitrium
salvabuntur, quia ex hoc, quod aliquis finaliter non adhaeret
peccato, ostendit se esse praedestinatum. Et ponit duo, quae
pertinent ad ordinationem in statu salutis. Primum, quod confiteatur
fidem, ideo dicit omnis qui, et cetera. Rom. X, v. 10: ore
autem confessio fit ad salutem. Secundum, quod recedat a peccato.
Matth. c. VII, 21: non omnis qui dicit mihi: domine,
domine, intrabit in regnum caelorum, et cetera. Et ideo dicit
discedat, et cetera. Is. LV, 7: derelinquat impius viam suam,
et cetera. Quod vero dicit invocat nomen, non intelligit, quod solum
nominet ore, sed interius per fidem, et extra per opus. Deinde cum
dicit in magna, ponit rationem quare Deus permittit aliquos errare,
licet omnes diligat. Dupliciter autem potest hoc intelligi, quia vel
in generali, vel in speciali ad hunc, vel illum. Si enim quaeras in
singulari, quare dat huic donum perseverantiae, et non illi, non
habet rationem nisi solam Dei voluntatem. Augustinus: quare hunc
trahat, et illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare,
et cetera. Sed si quaeras in generali quare quibusdam dat, et
quibusdam non, habet rationem, quam assignat apostolus Rom. IX,
16. Et est eadem ratio cum ista, licet per alia exempla. Ideo
enim dicit: sustinuit in multa patientia, et cetera. Secundum enim
quod omnia opera, quae Deus facit in natura et gratia, sunt facta ad
manifestandum gloriam Dei Eccli. XLII, 16: gloria domini
plenum est opus eius, sic etiam fecit diversas creaturas, ut perfectio
divinae bonitatis, quae non potest manifestari per unam, sufficienter
manifestetur per aliam. Ita etiam considerandum est de uno artifice:
in domo una est una fenestra, quae est altera pulchrior. Si quis ergo
quaerat quare non tota domus est fenestra, ratio est quia tota domus
esset imperfecta. Similiter dicit apostolus I Cor. XII, v.
17: si totum corpus esset oculus, ubi auditus? Sic ergo dicit
apostolus in effectu gratiae, quia oportuit quod Deus manifestaret
iustitiam et misericordiam. Si enim omnes salvaret, esset solum eius
misericordia; si omnes damnaret, solum esset iustitia. Et ideo Deus
volens manifestare iram, id est, iustitiam, et cetera. Et similis
est ratio de perfectione Ecclesiae, quam oportebat esse perfectam,
quod non esset in ea diversitas. In qua est triplex diversitas,
scilicet bonorum et malorum, bonorum et meliorum, malorum et peiorum.
Et hanc assignans dicit in magna autem domo, id est, Ecclesia Bar.
III, 24: o Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus
possessionis eius non solum sunt vasa aurea, etc., ubi aurea et
argentea distinguuntur a fictilibus; item argentea ab aureis; item
fictilia a ligneis. In primo comparatio bonorum et malorum innuitur;
in secundo comparatio bonorum et meliorum; in tertio malorum et
peiorum. Nam aurea et argentea sunt boni; sed aurea meliores,
argentea minus boni. Similiter lignea et fictilia sunt mali; sed
fictilia sunt peiores, lignea vero minus mali. Consequenter designat
diversitatem quantum ad usum, ut boni sint vasa in honorem, sicut
deputati ad honorabilem usum; mali vero sint vasa fictilia et lignea,
quasi deputati in contumeliam, id est, ad vilem usum. Sicut enim in
hominibus quidam, scilicet sancti, quasi vasa pretiosa. Eccli. l,
10: vas auri solidum, et cetera. Act. IX, 15: vas
electionis est mihi iste, et cetera. Quidam vero sicut vasa
inutilia, scilicet mali. Is. XXXII, 7: fraudulenti vasa
pessima sunt. Eccli. XXI, 17: cor fatui quasi vas confractum.
Prima vasa sunt in honorem, quibus debetur vita aeterna. Rom.
II, 7: his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et
honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Secunda vasa
sunt in contumeliam. I Reg. c. II, 30: qui autem contemnunt
me erunt ignobiles. Et praedicta diversitas potest aliter applicari ad
diversitatem Ecclesiae, ut vasa aurea sint praelati, argentea vero,
et lignea, et fictilia tenentes inferiorem gradum, inter quos est
quidam gradus. Et quod subdit quaedam in honorem, etc., non est
tunc intelligendum quod vasa aurea et argentea omnia sint in honorem,
et fictilia in contumeliam, quia de quocumque statu quidam salvantur,
et quidam damnantur.
|
|