|
Supra ostendit quod profana sint vitanda per rationem sumptam ex
nocumento, hic ostendit idem per rationem sumptam ex fructu. Et primo
proponit vitationem; secundo eius fructum, ibi erit vas. Nam
vitationem vocat emundationem. Dicit ergo: quaedam sunt vasa in
contumeliam, ergo si quis emundaverit se ab istis, quia eorum
consortia inquinant. Eccli. c. XIII, 1: qui tetigerit picem,
inquinabitur ab ea. Et ideo fugiendi sunt. II Cor. IX: exite
de medio et separamini, dicit dominus, et immundum ne tetigeritis, et
cetera. Fructus autem sequens est quadruplex. Primus est ex ordine
ad gloriam, quia erit vas in honorem, quia si sordidetur ab illis,
erit in contumeliam; si emundat se, in honorem. Ps.
CXXXVIII, 17: nimis honorati sunt amici, et cetera.
Prov. XXV, 4: aufer rubiginem de argento, et egredietur vas
purissimum. Alii effectus sunt gratiae, quorum primus est hominis
sanctificatio; secundus est hominis ordinatio per rectam intentionem;
tertius per operis executionem. Quantum ergo ad primum dicit
sanctificatum. I Cor. VI, 11: abluti estis, sanctificati
estis. Sed quantum ad secundum dicit utile domino. Sed numquid
indiget servitio nostro? Non. Ps. XV, v. 2: bonorum meorum
non indiges. Sed dicit utile domino, id est, utilitas sua cedet ad
honorem domini. Act. IX, 15: ut portet nomen meum coram
gentibus, et regibus, et filiis Israel. Quantum ad tertium dicit ad
omne opus bonum paratum. Ps. CXVIII, 60: paratus sum, et
non sum turbatus. Et dicit ad omne bonum, quia praecepta affirmativa
non obligant ad semper. Et ideo debet esse paratus, ut quando necesse
est operetur. Deinde cum dicit iuvenilia, ostendit qualiter profana
sunt vitanda. Et ponit duo vitanda: primum est conversatio prava;
secundum est doctrina mala, ibi stultas autem. Circa primum duo
facit, quia primo ostendit quid sit vitandum; secundo quid sit
sequendum, ibi sectare. Dicit ergo: dico quod debes vitare haec, ut
sis vas emundatum; ideo iuvenilia, et cetera. Considerandum est quod
dicit hoc, quia iste iuvenis erat. Et haec sunt desideria vanitatum
exteriorum, et carnalium voluptatum. Naturale est iuvenibus quod haec
desiderent. Eccle. XI, 10: adolescentia et voluptas vana sunt.
Cuius est duplex ratio. Una, quia non sunt alia experti; secunda,
quia huiusmodi delectationes naturales sunt ordinatae ut medicina contra
labores. Natura vero in iuvenibus laborat, et ideo inclinantur ad
eas. Deinde cum dicit sectare vero iustitiam, fidem, spem,
charitatem et pacem, ostendit quae sunt sectanda. Et sunt quatuor,
quorum primum ordinat ad subditos, et haec est iustitia, quia princeps
est custos iustitiae. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio
iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Secundum ordinat ad eum,
et haec est fides, sine qua impossibile est placere Deo, Hebr.
XI, 6. Tertium est spes. Quartum ordinat ad proximum
unumquemque, scilicet charitas et pax, quae se extendit ad inimicos.
I Cor. XIII, 2: si habuero fidem, ita ut montes transferam,
charitatem autem non habuero, nihil sum. Ex charitate sequitur
gaudium. Pax autem importat ordinatam concordiam. Quod autem subdit
cum his qui invocant, etc., uno modo exponi potest referendo ad
immediate dictum; quasi dicat: sequimini pacem cum his, et cetera.
Quod autem dicit de corde puro, ponitur, quia non est speciosa laus,
et cetera. Sed Hebr. XII, 14, dicitur: pacem sequimini cum
omnibus. Quare ergo dicitur hic cum his qui invocant dominum de corde
puro? Respondeo. Dicendum est, quod quantum in nobis est, debemus
habere pacem cum omnibus, si fieri potest; sed non potest esse pax
inter bonos et malos, quia pax dicit concordiam, quae non potest
haberi cum malis. Alio modo legitur cum his, etc., ut referatur ad
totum praecedens; quasi dicat: ita sectare iustitiam, pacem, et
omnia, sicut et illi qui invocant, et cetera. Deinde cum dicit
stultas autem, hortatur ad vitandum doctrinam malam. Et primo docet,
quid sit vitandum; secundo quid sit sectandum, ibi sed mansuetum.
Circa primum duo facit; quia primo proponit documentum; secundo
rationem assignat, ibi sciens quia. Vitandae sunt quaestiones
stultae, quantum ad materiam, quia sunt de stultis, id est, de his,
quae contrariantur sapientiae, id est, de his, quae sunt contra
divinam sapientiam. Has non debet homo movere, sed eis resistere.
Ier. X, 14: stultus factus est omnis homo a scientia sua. Dicit
autem sine disciplina, quantum ad modum, quia clamosae sunt. Vel
sine disciplina ex parte eorum de quibus dubitatur, ut puta si vertat
in dubium id quod tota Ecclesia tenet. Iob XXXIV, 35: Iob
autem stulte locutus est, et verba eius non sonant disciplinam.
Quaestiones autem intantum sunt amandae, inquantum ducunt ad
veritatem: per hoc quod oportet quod omnes unum dicant. Quaestiones
autem stultae non ducunt ad veritatem, sed ad litem, quae est
vitanda. Is. LVIII, v. 4: ecce ad lites et contentiones
ieiunatis, et cetera. Et ideo dicit servum autem domini, id est eum
qui se dat servitio domini, non oportet litigare. I Tim. III,
33: non litigiosum. Deinde cum dicit sed mansuetum, ostendit quid
sit sectandum. Et primo ponit documentum; secundo rationem, ibi ne
quando det. Item prima in duas, quia primo proponit quoddam generale
ad omnes; secundo quaedam necessaria ad singulos, ibi docibilem.
Generale quod debet habere qui vult disputare, est quod sit
mansuetus. Ps. XXIV, 9: docebit mites vias suas. Est enim
mansuetudo virtus compescens ab ira, quae perturbat iudicium rationis,
quae necessaria est in quaestione et iudicio veritatis. Matth. c.
XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. In
speciali autem debet habere respectu superiorum docilitatem; respectu
persecutorum, patientiam; respectu falsorum doctorum, correctionem.
Quantum ad primum dicit docibilem, id est, paratum corrigi a
quocumque. Et haec est sapientia caelestis. Iac. III, 17:
quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est: deinde
autem pacifica, modesta, suadibilis, et cetera. Quantum ad secundum
dicit patientem. Ps. XCI, 15: bene patientes erunt ut
annuntient. Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam
noscitur. Quantum ad tertium dicit cum modestia corripientem, quia
correctio debet esse modesta. Gal. VI, v. 1: vos qui
spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, et
cetera. Deinde cum dicit nequando, assignat rationem vitationis, et
respondet cuidam tacitae quaestioni. Posset enim aliquis dicere: isti
resistunt veritati, et ideo imminet necessitas corrigendi. Respondeo
quod Deus pater eos potest reducere ad poenitentiam, et ad hoc debet
iustus niti. Et primo praemittit poenitentiam, quam debet intendere
contra adversarios; secundo poenitentiae fructus; tertio poenitentiae
necessitatem. Dicit ergo nequando, id est, ut Deus aliquando det
eis poenitentiam, quia ex superbia resistunt, quibus difficile videtur
dari poenitentia. Hic excluditur error Pelagii qui dicit dona gratiae
esse ex operibus nostris, quod per hoc patet esse falsum, quia etiam
principium bonorum, scilicet poenitentia, datur a Deo. Thren. V,
21: converte nos, domine, ad te, et convertemur. Prov. XIX:
a timore tuo concepimus. Fructus vero poenitentiae duplex est,
scilicet cognitio veritatis, et liberatio a potestate Diaboli.
Quantum ad primum dicit ad cognoscendam veritatem, quia quando ex
malitia resistitur veritati, ipsa malitia sua excaecat eos; quando
ergo malitia aufertur, cognoscunt veritatem. Io. VIII, 32:
et cognoscetis veritatem. Quantum ad secundum dicit et resipiscant a
Diaboli laqueis, id est, ab occasionibus errorum ex parte
intellectus, sicut falsae phantasiae, et ex parte affectus, sicut
sunt invidia, superbia, et huiusmodi. Necessitas autem poenitentiae
est magna, quam nisi habeant, Diabolus dominatur eis. Unde dicit a
quo captivi tenentur, quia qui facit peccatum servus est peccati,
Io. VIII, 34. Et dicit ad ipsius voluntatem, scilicet
sectandam. Vel ut de homine faciat voluntatem suam. Sed contra, non
statim praecipitat sicut vellet. Dicendum est, quod solum adipiscitur
quantum permittitur sibi; sed difficile est quod ei auferatur id quod
tenet. Is. XLIX, 24: numquid tolletur a forti praeda, aut
quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit?
|
|