|
Supra instruxit eum quomodo resistat tribulationibus et periculis
praesentibus, hic ostendit quomodo stet contra futura. Et primo
praenuntiat futura pericula; secundo ostendit idoneitatem suam ad
resistendum, ibi tu autem assecutus; tertio ostendit qualiter
resistat, ibi testificor. Circa primum duo facit, quia primo
praenuntiat pericula novissimorum temporum; secundo ostendit quomodo
eorum vitia sunt etiam modo vitanda, ibi et hos devita. Item prima in
duas, quia primo praenuntiat esse futura pericula in novissimis
temporibus; secundo causam periculorum, ibi et erunt homines. Dicit
ergo: dixi, devita profana, etc., non solum autem sunt haec modo
vitanda, sed in futuro restant etiam quaedam alia vitanda. Et
dicuntur novissimi dies, quia sunt propinqui novissimo diei. Io.
V, 55: ego resuscitabo eum in novissimo die. Gen. c. XLIX,
1: congregamini ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus
novissimis. Et addit instabunt tempora periculosa, et cetera.
Matth. c. XXIV, 9: eritis odio omnibus gentibus propter nomen
meum. Causa horum est iniquitatis abundantia, Matth. XXIV,
12: quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum,
quia fides et charitas vel annullabitur vel totaliter peribit; quia
quanto magis aliquid elongatur a suo principio, tanto plus deficit.
Et ideo in tempore illo magis deficient fides et charitas, quia plus
elongantur a Christo. Lc. XVIII, 8: filius hominis veniens,
putas, inveniet fidem in terra? Et circa hoc primo ponit iniquitatis
radicem; secundo diversas eius species. Radix autem totius
iniquitatis est amor sui ipsius. Duplex autem amor duplicem civitatem
facit. Sed contra: quilibet naturaliter diligit se. Respondeo.
Dicendum est quod in homine duo sunt, scilicet natura rationalis et
corporalis. Quantum ad intellectualem seu rationalem, quae interior
homo appellatur, ut dicitur II Cor. IV, 16, homo debet plus
se diligere quam omnes alios, quia stultus esset qui vellet peccare ut
alios a peccatis retrahat; sed quantum ad exteriorem hominem,
laudabile est ut alios plus diligat quam se. Unde illi qui se sic
tantum amant, sunt vituperabiles. Phil. II, 21: omnes quae sua
sunt quaerunt, non quae Iesu Christi. Ex hac radice diversae sunt
species iniquitatis. Unde dicit cupidi, elati, et cetera. Et circa
hoc tria facit, quia primo ponit peccata, quae sunt in abusu rerum
exteriorum; secundo, quae pertinent ad inordinationem hominis ad
alios, ibi blasphemi; tertio, quae ad seipsum, ibi incontinentes.
Duo autem sunt in rebus exterioribus, scilicet abundantia divitiarum,
et excellentia bonorum. Quantum ad primum dicit cupidi. Et cupiditas
primo ponitur, quia est radix omnium malorum. Vel est propinqua amori
sui ipsius, quae est ad bona exteriora. Quantum ad secundum dicit
elati. Elatio est species superbiae, quae sunt quatuor: una quando
aliquis attribuit sibi quo caret. Secunda quando quod ab alio habet
attribuit sibi, ac si haberet a se. I Cor. IV, 7: quid habes
quod non accepisti, et cetera. Tertia quando attribuit sibi quod
habet ab alio, sed meritis propriis. Lc. XVIII, 12: ieiuno
bis in sabbato, et cetera. Quarta quando singulariter vult videri
supra omnes, et haec est elatio. Ps. CXXX, 1: domine, non
est exaltatum cor meum, et cetera. Quod dicit superbi, reducitur ad
alias species superbiae. Iac. IV, 6: Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam. Consequenter ponit vitia quantum ad
alios. Et primo quantum ad superiores; secundo quantum ad aequales,
ibi scelesti. Superior est triplex, scilicet Deus; et contra hunc
dicit blasphemi. Is. I, 4: dereliquerunt dominum,
blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Item
parentes; et quantum ad hoc dicit parentibus non obedientes. I Reg.
XV, 23: quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus
idololatriae nolle acquiescere. Prov. c. XXX, 17: oculum qui
subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum
corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae. Item benefactor
inquantum huiusmodi; et quantum ad hoc dicit ingrati. Ps.
XXXVII, 21: qui retribuunt mala pro bonis, et cetera. Col.
III, 15: grati estote. Sap. XVI, 29: ingrati enim spes
tamquam hybernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua
supervacua. Tunc ponit mala quae sunt ad aequalem et proximum, et
sunt tria. Primum pertinet ad opus; unde dicit scelesti, id est,
qui scelera gravia perpetrant in proximos. Is. I, 4: vae genti
peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis
sceleratis, et cetera. Secundum ad affectum; unde dicit sine
affectione, id est, sine affectu charitatis, et sine pace. Tertio
quantum ad verbum; unde dicit criminatores. Lev. XIX, v. 16:
non eris criminator, nec susurro in populis. Item quantum ad seipsum
ostendit quaedam alia tripliciter. Primo quantum ad corruptionem
concupiscibilis, secundo irascibilis, tertio rationalis. Quantum ad
primum dicit incontinentes. Unde dicitur incontinens qui se non tenet
in bono proposito propter pravas concupiscentias. Eccli. XXVI,
20: omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
Quantum ad irascibilem dicit proprie immites, id est, non mansueti;
haec enim mansuetudo moderatur passiones irae. Matth. c. XI,
29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Ps. XXIV,
9: docebit mites vias suas. Item ponit aliud quod pertinet ad
effectum irascibilis, scilicet benignitatis exclusio; unde dicit sine
benignitate. Hoc enim est naturale quod quando dominatur unum
contrariorum, excludit aliud. Eph. IV, 32: estote invicem
benigni. Deinde ponit vitia, quae sunt ad corruptionem rationalis.
Haec autem potentia perficitur per prudentiam; prudentiae autem
opponitur aliquod vitium per abusum prudentiae et aliquod per eius
privationem, et utrumque ponit. Quantum ad primum dicit proditores.
Ad prudentiam autem pertinet sagacitas, qua quidam abutuntur in
malum, et hi sunt proditores. Prov. XI, 13: qui ambulat
fraudulenter, revelat arcana. Item constantia qua quidam abutuntur
dum in malo proterviunt; unde dicit protervi. Prov. III, 5: ne
innitaris prudentiae tuae. Deinde ponit vitia, quae sunt ad
privationem prudentiae. Et primo ponit privationis causam; unde dicit
tumidi. Superbi enim inflantur in agendis, quia non metiuntur vires
suas, et ideo deficiunt. Prov. XI, 2: ubi superbia, ibi erit
et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Secundo ponit
privationis effectum, quia temporalia praeponunt aeternis; unde dicit
voluptatum amatores magis quam Dei. Is. XIII, 22: Syrenae
in delubris voluptatis. Sed numquid est idem esse incontinentem, et
voluptatum amatorem? Respondeo. Dicendum est quod non, quia proprie
incontinens dicitur qui habet spem fugiendi, sed vincitur ab eis; sed
proprie amator earum est intemperatus qui habet corruptam
aestimationem. Consequenter ponit simulationem, dicens habentes
quidem speciem pietatis II Cor. c. XI, 13: operarii subdoli,
virtutem autem eius abnegantes, virtutem scilicet pietatis, quae
dicitur hic dupliciter. Uno modo ipsa vis pietatis, id est, eius
virtus; unde dicit abnegantes, id est, veritatem non habentes.
Tit. I, 16: confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
Alio modo, quia virtus rei dicitur illud, ex quo dependet tota res.
Tota autem virtus pietatis dependet ex charitate, ideo dicit virtutem
eius, scilicet charitatem abnegantes.
|
|