|
Supra apostolus descripsit pericula novissimorum temporum, et causam
assignavit, hic docet huiusmodi etiam in praesenti esse vitanda. Et
primo praemittit monitionem de horum vitatione; secundo ostendit in
quibus hominibus in praesenti appareant praedicta, ibi ex his enim.
Dicit ergo: dixi quod in novissimis temporibus erunt homines pessimi.
Sed non credas te in praesenti esse tutum; sed etiam nunc hos, et
tales homines devita, scilicet ne in similem errorem labaris. Tit.
ult.: haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita.
Et licet quantum ad aliqua vitandi sint, sed non quantum ad sermonem
exhortationis. Et tunc ostendit quod etiam modo sunt aliqui tales.
Et primo ostendit nocumentum quod inferunt; secundo defectum quem
patiuntur, ibi homines reprobi; tertio impedimentum quo arctantur,
ibi sed ultra. Circa primum duo facit, quia primo ostendit
impedimentum quod inferunt subditis; secundo impedimentum quod inferunt
praelatis, ibi quemadmodum autem. Iterum prima in duas; quia primo
ostendit eorum imprudentiam; secundo eorum astutiam, ibi et captivas.
Quantum ad primum dicit: devita hos, quia iam sunt aliqui tales, nam
ex his enim, id est, eorum numero, sunt. I Io. c. II, 18:
nunc Antichristi multi sunt, et cetera. Nec debetis intelligere quod
ex his fuerunt, sed sunt, scilicet scelesti et ingrati, etc., quia
peccatores iam conversi non debent dici peccatores. Ps. XV, 4:
nec memor ero nominum eorum per labia mea. Deinde cum dicit qui
penetrant domos, ostendit eorum malitiam. Et ad litteram potest
exponi, quasi inordinate ingerentes se, et circumeuntes propter
lucrum. Contra quod Eccli. XXI, 25: pes fatui facilis in
domum proximi. Sed propter hoc non prohibentur aliqui visitare
afflictos in domibus. Iac. I, 27: religio munda et immaculata
apud Deum et patrem, haec est, visitare pupillos et viduas in
tribulatione eorum, et cetera. Vel metaphorice potest exponi domus,
id est, conscientia. Sap. VIII, 16: intrans in domum meam,
conquiescam, et cetera. Illi ergo penetrant domos, qui cum astutia
volunt scire secreta conscientiae, ut decipiant alios. Eccli. c.
XIII, 14: ex multa loquela tentabit te, et subridens
interrogabit te. Nihilominus tamen illis qui curam habent, licet
inquirere statum conscientiae. Prov. XXVII, 23: diligenter
agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Deinde cum
dicit et captivas ducunt, ostendit eorum astutiam. Et primo tangitur
eorum malitia, quia abducunt a libertate et statu gratiae. Iac. I,
25: qui autem prospexerit in lege perfectae libertatis, et cetera.
Et ducunt in statum servitutis, qui est status peccati. Ps.
CXXV, 1: in convertendo dominus captivitatem Sion, et cetera.
Hoc enim nomen captivitatis importat. Is. V, 13: propterea
captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Secundo
ostendit in quas personas exercent malitiam, quas describit primo a
fragilitate sexus; secundo ex malitia conversationis; tertio ex
vanitate affectionis; quarto ex defectu discretionis. Quantum ad
primum dicit mulierculas, quae sunt minoris discretionis et sexus
fragilioris. Et dicit mulierculas, quia magnae dominae habent aliquos
consiliarios, unde non possunt seduci. Sed hae sunt tali auxilio
destitutae. Matth. XXIII, 14: comeditis domos viduarum. I
Mach. I, 34: captivas duxerunt mulieres, et cetera. Quantum ad
secundum dicit oneratas peccatis. Peccatum est onus, quia non
permittit libere incedere, nec erectum esse et stare, sed incurvat.
Ps. XXXVII, 5: sicut onus grave, gravatae sunt super me.
Et ideo istas specialiter decipiunt, quia peccatum parat viam
seductioni. Item, quia malae sunt, timent resistere, ne perdantur.
Quantum ad tertium dicit quae ducuntur variis desideriis, id est,
aptae sunt, ut seducantur propter varia desideria, quae habent.
Iac. I, 8: vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
Et ideo prima mulier fuit seducta quia non stetit constanter in verbis
domini, sed dixit: ne forte moriamur. Eccli. IX, 3: ne
respicias mulierem multivolam. Quantum ad quartum dicit semper
discentes, et numquam, et cetera. Curiositas semper nova nititur
quaerere, et non vult insistere. Unde dicit semper discentes.
Prov. IX, 13: mulier clamosa, et cetera. Tamen hoc quod dicit
semper discentes, potest reduci ad penetrantes domos. Deinde cum
dicit quemadmodum, ostendit nocumentum quod afferunt praelatis, et
nocumentum resistendi eorum doctrinae. Et inducit exemplum de Exodo,
ubi magi Pharaonis restiterunt Moysi, quia a principio mundi semper
fuit pugna inter veritatem et falsitatem. II Petr. II, 1:
fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis, et
cetera. Sed in Exodo isti magi non nominantur, sed hic sic, quod
forte habuit ex aliquibus verbis Iudaeorum. Ita et resistunt
veritati, scilicet quam nos praedicamus. Iob XXIV, 13: ipsi
fuerunt rebelles lumini. Act. XVII: semper spiritui sancto
restitistis. Consequenter cum dicit homines, etc., ostendit eorum
defectum in fide et in opere. In opere, homines reprobi. Glossa:
in operibus, id est, qui per opera sua, se reprobos ostendunt.
Ier. VI, 3: argentum reprobum vocate eos. Item in fide corrupti
mente, id est, potentia rationali. Unumquodque enim tunc dicitur
corruptum, quando deficit a propria virtute. Propria autem mentis
perfectio est cognitio veritatis. Unde dicitur corruptus mente, qui
deficit a cognitione fidei. Consequenter cum dicit sed ultra,
ostendit quomodo arctantur; et primo ostendit eos esse impediendos;
secundo docet modum impediendi, ibi insipientia. Sciendum est autem
circa primum quod voluntas nocendi est homini a seipso, sed potestas
nocendi est a Deo permittente. Et Deus non permittit ut noceat
quantum vult malus, sed imponit terminum. Iob c. XXXVIII,
11: et hic confringes tumentes fluctus tuos. Sic et Diabolus non
laesit Iob, nisi secundum quod permissus fuit a Deo. Sic Arrius
non nocuit in Ecclesia, nisi quantum dominus permisit. Apoc.
VII, 3 dicit Angelus: nolite nocere terrae et mari, neque
arboribus, quoadusque signemus servos Dei in frontibus eorum, et
cetera. Et dicit ultra, scilicet quam Deus permittit, non
proficient. Modus impediendi est, ut tollatur eorum pallium et
occultatio, quae sunt tollenda, quia nocent. Iob XLI, 4: quis
revelabit faciem indumenti eius, et cetera. Et ideo dicit insipientia
eorum manifesta erit, Deo detegente, quando illuminabit abscondita
tenebrarum, etc., ut dicitur I Cor. IV, 5. Sicut et
illorum, scilicet magorum Pharaonis, quae fuit manifesta, quia non
potuerunt facere signa. Deinde cum dicit tu autem, etc., ostendit
idoneitatem Timothei ad resistendum huiusmodi periculis. Et primo
ostendit quod erat idoneus ex institutione apostoli; secundo ex
experientia Scripturarum, ibi ab infantia. Item, primo ostendit
quomodo erat instructus sufficienter ab apostolo; secundo quomodo
universaliter instrui ab aliis poterat, ibi omnis qui, et cetera.
Circa primum, primo ostendit quomodo instructus erat verbo; secundo
quomodo exemplo, ibi propositum. Sed sciendum est quod verbo aliquis
instruitur dupliciter: uno modo de veritate agnoscenda; alio modo de
iustitia operanda. Quantum ad primum dicit tu autem assecutus es meam
doctrinam, id est, instructus es in fide Catholica; ideo bene potest
vitare eos. Quantum ad secundum dicit meam institutionem. Institutio
est eruditio, quae est de aliquibus agendis, quae subduntur operationi
humanae. Phil. IV, 12: ubique et in omnibus institutus sum.
Item quomodo institutus erat exemplo. Et primo quantum ad bona
agenda; secundo quantum ad mala toleranda, ibi patientiam. In bonis
faciendis ponit duo. Primum est intentio recti finis; et quantum ad
hoc dicit propositum, quod est de fide. Sap. VIII, 9:
proposui ergo hanc adducere mihi ad convivandum. Et ad hoc pervenitur
per bona opera, quae derivantur a tribus virtutibus, scilicet fide,
spe, et charitate. Et primo ponit fidem, cum dicit fidem. Hebr.
XI, 6: sine fide impossibile est placere Deo. Secundo spem, cum
dicit longanimitatem, quae in longum expectat. II Cor. VI, 6:
in longanimitate. Tertio charitatem, cum dicit dilectionem. I Io.
III, 14: qui non diligit, manet in morte. Deinde de malis
tolerandis instruit eum quantum ad tria, ea reducendo ad memoriam.
Primo patientiam quam habuit; item mala quae sustinuit; item divinum
auxilium quod sibi affuit. Primo ergo ponit patientiam, quae opus
perfectum habet, Iac. I, 4. Et primo ponit patientiae materiam,
scilicet persecutiones in generali. Matth. X, 23: si vos
persequuntur in una civitate, fugite in aliam. Item in speciali, cum
dicit passiones, quas scilicet passus est in proprio corpore. II
Cor. XI, 25: ter virgis caesus sum, et cetera. Tertio in
particulari, cum dicit qualia facta sunt mihi Antiochiae, etc.,
Act. XVI et XVII. Iudaei persecuti sunt eum, praesente
Timotheo. Sed affuit divinum auxilium. Et ideo dicit et ex omnibus
eripuit me dominus. II Cor. c. I, 4: qui consolatur nos in
omni tribulatione nostra.
|
|