|
Supra, proposuit Timotheo in exemplum persecutiones quas ipse passus
fuit. Et ne videatur ipse solus per huiusmodi passiones transisse,
ostendit eas esse communes sanctis. Et primo docet quomodo sancti
patiuntur hic defectus poenales; secundo quomodo mali proficiunt per
defectum culpae, ibi mali autem homines. Dicit ergo: persecutiones
sustinui, et non solum ego, sed et omnes. Pie sumitur dupliciter,
quandoque pro virtute pietatis ad cultum divinum, supra eodem habentes
speciem pietatis, quandoque pro misericordia ad proximum, I Tim.
IV, 8: pietas ad omnia valet. Omnes ergo qui pie volunt vivere in
Christo, etc., id est, volunt observare cultum religionis
Christianae. Tit. II, 12: sobrie, et iuste, et pie vivamus
in hoc saeculo, et cetera. Et tales persecutionem patientur, et
maxime in primitiva Ecclesia, quando Christus undique impugnabatur a
Iudaeis et gentibus. Et ideo Io. XVI, 2: venit hora ut omnis
qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Matth.
XXIV, 9: eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Item
omnes qui pie volunt, etc., id est, volunt per fidem Christi
servare misericordiam ad proximum, necesse est eos persecutionem pati,
et si non ab extra, tamen ab intus, quando scilicet compatiuntur
defectibus proximorum, quorum culpas et poenalitates vident. II
Cor. XI, 29: quis scandalizatur, et ego non uror? et cetera.
II Petr. II, 8: habitans apud eos, qui de die in diem animam
iustam iniquis operibus cruciabant. Ps. CXVIII, v. 158:
vidi praevaricantes, et tabescebam, et cetera. Item sunt aliae
persecutiones, quae sanctis omnibus deesse non possunt, scilicet
carnis, mundi, et Daemonis: quia, ut habetur Gal. c. V, 17,
caro concupiscit adversus spiritum. Rom. VII, 24: infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Ps. XXXIII,
v. 2: multae tribulationes iustorum. Deinde cum dicit mali autem
homines, ostendit quod mali incidunt in peiora mala, scilicet culpae.
Dicit mali in se, scilicet inquantum peccatis inhaerent. Matth.
XXI, v. 41: malos male perdet, et cetera. Et seductores,
scilicet in proximorum nocumentum, inquantum seorsum ducunt eos a via
veritatis, quae communis est. Rom. ult.: per dulces sermones et
benedictiones seducunt corda innocentium. Sed isti non contenti malis
quae fecerunt, proficient in peius. Apoc. c. ult.: qui sordidus
est, sordescat adhuc. Sed contra supra eodem: ultra non proficient.
Dicendum est, quod qui proficiunt in peius, sunt permissi a Deo,
vel sic quod proficiunt in peius ex intentione malitiae eorum, quae
semper est ad malum; sed secundum providentiam divinam prohibentur, ne
possint implere quod coeperunt. Proficiunt autem in peius mali in
seipsis, inquantum errant circa veritatem. Matth. XXII, 29:
erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Item opere
errant, et hoc modo omnes mali errant. Prov. XIV, 22: errant
omnes qui operantur malum. Item in proximis, quia seductores, unde
dicit in errorem mittentes, suadendo scilicet quod possint per
prosperitates venire ad regnum caelorum, contra illud, supra III,
12: qui pie volunt, et cetera. Et Is. III, 12: popule
meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Deinde cum dicit tu
vero, monet eum, ut maneat in sua institutione. Et hortatur eum
tripliciter, scilicet ex parte doctoris, ex parte ipsius Timothei,
et ex parte eorum quae accepit. Dicit ergo: assecutus es meam
doctrinam, etc., ut supra III, 10: ergo permane in his;
Eccli. X, 4: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te,
locum tuum ne dimiseris. I Cor. XV, 58: stabiles estote, et
immobiles. Dicit ergo quae didicisti, et credita sunt tibi, quia
quilibet Christianus discit quae fidei sunt; et haec est doctrina
salutaris. Io. VI, v. 45: omnis qui audivit a patre meo, et
didicit, venit ad me, et cetera. Sed specialiter documenta fidei
sunt credita praelatis, inquantum debent aliis ea dispensare. Gal.
II, 7: cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii.
Et quare oportet permanere? Quia ego a magistro scientiae habui, qui
errare non potuit. II Cor. XIII, 3: in me loquitur
Christus. Et ideo in his firmiter permane, sciens a quo didiceris,
quia a Paulo, qui non ab homine, neque per hominem didicit, etc.,
Gal. II. Secundo ex propria conditione. Turpe enim est homini
nutrito in bono a pueritia, in senectute deficere. Eccli. XXVI,
27: qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus paravit eum ad
rompheam. Timotheus autem sic fuit nutritus. Prov. XXII, 6:
adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
Unde dicit et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae sunt
litterae veteris testamenti, quas didicit ab infantia, quia filius
mulieris Iudaeae, Act. XVI, 1. Unde mater sua fecit eum
erudiri in eis. Quod est contra Manichaeum, quia apostolus vetus
testamentum hic nominat sacras litteras, quae non possunt intelligi de
novo testamento, quia ab infantia sua non erat edoctus litteras novi
testamenti. Tertio ex parte eorum quae accepit, et est tertia ratio.
Nam si aliquis habet aliquam scientiam in qua non est utilitas,
deserit eam, et transit ad aliam. Sed si scientia est valde utilis,
stultum est eam dimittere. Et primo facit rationem; secundo
manifestat eam, ibi omnis Scriptura. Dicit ergo: dico quod
accepisti litteras sacras, quae non sunt contemnendae, quia sunt
utiles. Is. XLVIII, 17: ego dominus Deus tuus, docens te
utilia. Unde subdit dicens quae te possunt instruere. Io. VI,
v. 69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Io.
V, 39: scrutamini Scripturas, in quibus putatis vitam aeternam
habere, illae sunt quae testimonium perhibent de me. Et hae litterae
te possunt instruere ad salutem; sed non nisi per fidem quae in
Christo Iesu. Rom. X, 4: finis enim legis est Christus ad
iustitiam omni credenti. Hebr. XI, v. 6: sine fide enim
impossibile est placere Deo. Rationem autem manifestat, dicens
omnis. Ubi ostendit quod sacrae litterae sunt via ad salutem. Et
tria ponit. Nam commendat Scripturas ratione principii, ratione
effectus utilis, et ratione ultimi fructus et profectus. Si enim
consideres eius principium, habet privilegium super omnes, quia aliae
sunt traditae per rationem humanam, sacra autem Scriptura est divina;
ideo dicit Scriptura divinitus inspirata. II Petr. I, 21: non
enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu
sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Iob XXXII,
7: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Sed dices: quomodo
non alia omnis Scriptura divinitus inspiratur, cum secundum
Ambrosium, omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto est?
Dicendum est quod Deus dupliciter aliquid operatur, scilicet
immediate, ut proprium opus, sicut miracula; aliquid mediantibus
causis inferioribus, ut opera naturalia, Iob X, 8: manus tuae,
domine, fecerunt me, etc. quae tamen fiunt operatione naturae. Et
sic in homine instruit intellectum et immediate per sacras litteras, et
mediate per alias Scripturas. Effectus huius Scripturae est duplex,
scilicet quia docet cognoscere veritatem, et suadet operari iustitiam.
Io. XIV, 26: Paracletus autem spiritus sanctus docebit,
scilicet cognoscenda, et suggeret operanda. Et ideo utilis est ad
cognoscendam veritatem, et utilis est ad dirigendum in operatione.
Est enim ratio speculativa, et est etiam ratio practica. Et in
utroque sunt duo necessaria, scilicet quod veritatem cognoscat, et
errorem refellat. Hoc enim opus est opus sapientis, scilicet non
mentiri, et mentientem refellere. Quantum ad primum dicit utilis est
ad docendum, scilicet veritatem. Ps. CXVIII, v. 66:
bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Quantum ad secundum
subdit ad arguendum. Tit. I, 9: ut sis potens exhortari in
doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Item quantum ad
practicam sunt duo necessaria, scilicet ut reducat a malo, et ad bonum
inducat. Ps. XXXIII, 15: declina a malo, et fac bonum.
Quantum ad primum dicit ad corripiendum, quod est corripere a malo.
Matth. XVIII, 15: si peccaverit in te frater tuus, vade, et
corripe eum inter te et ipsum solum. Iob V, 17: beatus homo qui
corripitur a domino. Quantum ad secundum dicit ad erudiendum in
iustitia. Et haec omnia sacra Scriptura facit. Is. VIII,
11: in manu forti erudivit me, et cetera. Sic ergo quadruplex est
effectus sacrae Scripturae, scilicet docere veritatem, arguere
falsitatem: quantum ad speculativam; eripere a malo, et inducere ad
bonum: quantum ad practicam. Ultimus eius effectus est, ut perducat
homines ad perfectum. Non enim qualitercumque bonum facit, sed
perficit. Hebr. c. VI, 1: ad perfectionem feramur. Et ideo
dicit ut perfectus sit homo Dei, quia non potest homo esse perfectus,
nisi sit homo Dei. Perfectum enim est, cui nihil deest. Tunc ergo
homo est perfectus, quando est instructus, id est, paratus, ad omne
opus bonum, non solum ad ea quae sunt de necessitate salutis, sed
etiam ad ea quae sunt supererogationis. Gal. cap. ult.: bonum
autem facientes, non deficiamus.
|
|