|
Praemissis periculis temporum novissimorum, et idoneitate Timothei ad
resistendum, hic ostendit quomodo resistat. Et primo ponitur
monitio; secundo eius necessitas, ibi erit enim. Item, primo
ponitur eius contestatio; secundo admonitio, ibi praedica verbum. In
contestatione sunt duo consideranda, scilicet coram quibus
contestetur, et per quem. Contestatur autem coram duobus, scilicet
coram eo qui est nostra beatitudo, et coram eo qui nos in beatitudinem
introducit. Beatitudo autem nostra Deus est. Ps. XXXII,
12: beata gens cuius est dominus Deus eius. Et ideo dicit
testificor coram Deo, id est, testem invoco Deum quod hanc
monitionem faciam. Hic enim testis non decipitur. II Cor. c.
I, 23: ego autem Deum testem invoco in animam meam. Et
Christo, cuius est introducere in beatitudinem. Rom. V, 2: per
quem et accessum habemus per fidem in gratiam istam. Vel aliter
introducit quidem, quia ipse iudicaturus est vivos et mortuos. Et
tunc vivos dicit illos, qui vivi reperientur in adventu eius, qui
morientur quidem, sed quia in modico tempore resurgent, dicuntur
vivi. I Thess. IV, 14: nos qui vivimus, qui residui sumus in
adventu domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Vel vivos dicit
bonos, scilicet qui vivunt vita gratiae, et mortuos, malos. I Io.
c. III, 14: qui non diligit, manet in morte. Et hos etiam
iudicat. Act. X, 10: ipse est qui constitutus est a Deo iudex
vivorum et mortuorum. Sed cum Christus sit Deus, quomodo utitur hic
hac copula coram Deo et Christo? Respondeo. Potest dici quod
dicitur coram Deo, scilicet patre, et Christo, id est filio.
Pater enim est fons divinitatis. Deinde cum dicit et per adventum,
etc., contestatur per duo desiderabilia sanctis: primum est adventus
Christi. Lc. XII, v. 36: similes hominibus expectantibus
dominum suum quando revertatur a nuptiis. Apoc. ult.: veni, domine
Iesu. Secundum est regnum eius. Matth. VI, 10: adveniat
regnum tuum. Regnat quidem secundum potestatem generalem super omnem
creaturam. Matth. ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in
terra. Sed specialiter et spiritualiter in sanctis regnat in praesenti
per gratiam, et in futuro per gloriam. Qui sancti non sunt de hoc
mundo. Io. XVIII, 36: regnum meum non est de hoc mundo.
Sed hoc regnum hic inchoatur, et in futuro consummabitur, quando
omnia regna ei subiicientur et volentia, et nolentia. Ps. CIX,
1: donec ponam inimicos tuos, et cetera. Consequenter cum dicit
praedica verbum, ponitur monitio, et hoc ut instet doctrinae, quae
est duplex. Una ad omnes, quam ponit primo; alia ad aliquos, et
hanc ponit secundo, ibi argue. Item, primo monet eum ad generalem
doctrinam exequendam; secundo docet modum exequendi. Dicit ergo
praedica verbum, scilicet Evangelii. Mc. ult.: euntes in mundum
universum, praedicate Evangelium omni creaturae. In praedicatione
duo sunt, scilicet denunciatio veritatis, et instructio ad mores. Et
haec duo debet praedicator facere. Lc. ult.: incipiens a Moyse,
et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, et
cetera. Modus est instantia et continuatio, unde dicit insta
opportune, importune. II Cor. XI, 28: instantia mea
quotidiana, et cetera. Sed dicit importune. Contra, Eccli.
XX, 22: ex ore fatui reprobabitur parabola; non enim dicit illam
in tempore suo. Item, Prov. XV, v. 23: sermo opportunus
optimus est. Dicendum est quod praedicator secundum veritatem, semper
debet praedicare opportune, sed secundum existimationem falsam
audientium, debet praedicare importune, quia praedicator veritatis
semper est bonis opportunus, et malis importunus semper. Io.
VIII, v. 47: qui ex Deo est, verba Dei audit, propterea vos
non auditis, quia ex Deo non estis. Eccli. VI, 21: quam
aspera est nimium sapientia indoctis hominibus. Si homo enim vellet
hanc servare opportunitatem, ut solum diceret his qui volunt audire,
prodesset tantum iustis; sed oportet quod aliquando etiam praedicet
malis ut convertantur. Et ad hoc additur importune. Is.
LVIII, 1: clama, ne cesses, et cetera. Consequenter cum
dicit argue, ponitur doctrina in speciali, quam primo ponit; secundo
modum, ibi in omni patientia. Instituens autem aliquem, specialiter
potest eum instituere, vel de pertinentibus ad fidem; puta ut doceat
veritatem, et removeat errorem; et quantum ad hoc primum dicit argue,
scilicet errores. Tit. II, 15: argue cum omni imperio. Vel de
pertinentibus ad bonos mores, et ad hoc debet inducere aliquando
bonum, et superiorem, et tunc debet placide et benigne monere; unde
dicit obsecra. I Tim. V, 1: seniorem ne increpaveris, sed
obsecra ut patrem. Gal. VI, v. 1: vos qui spirituales estis,
huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, et specialiter si non peccat
ex malitia. Si autem instruat vel instituat malum, debet eum
increpare; ideo dicit increpa. Tit. I, 13: ob quam causam
increpa illos dure, ut sani sint in fide. Iob V, v. 17:
increpationem domini ne reprobes. Sed quis modus? In omni
patientia, ne iratus appareas, et ex ira instruas, sed tranquille.
Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Ps.
XCI, 14: bene patientes erunt ut annuntient. Et doctrina,
scilicet de his quae ad fidem, et in his quae ad mores. Ier.
III, 15: pascent vos scientia et doctrina. Deinde cum dicit
erit enim, ostendit necessitatem monitionis praemissae. Est autem
triplex necessitas praedictorum. Et prima ex parte audientium;
secunda ex parte Timothei, ibi tu vero; tertia ex parte apostoli,
ibi ego enim iam. Circa primum duo facit, quia primo proponit
necessitatem; secundo exponit dictum suum, ibi et a veritate.
Necessitas prima est auditorum perversitas in audiendo, ut utilia
nolint audire, sed curiosa. Dicit ergo quantum ad primum: insta,
dum nolunt audire sanam doctrinam, erit enim tempus cum sanam
doctrinam, etc., quando erunt mali doctores. Act. XX, 29:
ego scio quoniam lupi rapaces intrabunt in vos post discessionem meam.
Unde dicit non sustinebunt, id est, erit eis odiosa vestra doctrina,
scilicet Christi. Prov. VIII, v. 8: iusti sunt omnes
sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum. Alia
perversitas, quia volunt inordinate audire curiosa et noxia. Prov.
I, 22: usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae
sunt sibi noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? Ideo dicit
sed ad sua desideria coacervabunt, id est, multiplicabunt, et
cetera. Contra quos dicitur Iac. III, 1: nolite plures
magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis.
Et est coacervatio quando indigni et insufficientes multiplicantur, et
magis coacervatio est, si fiant quatuor indigni, quam si centum boni;
quia, ut habetur Sap. VI, 26, multitudo sapientium, sanitas
est orbis terrarum. Is. XXX, 10: loquimini nobis placentia.
Et hoc est secundum sua desideria, quia unus vult audire unum, alius
alium, et sic quaerunt diversos magistros. Et dicit magistros
prurientes auribus, scilicet auditores. Pruritum dicitur habere in
pedibus, qui non vult quiescere. In auribus vero, qui semper audire
vult nova, inaudita, et curiosa, et quandoque noxia. Act.
XVII, 21, Athenienses ad nihil aliud vacabant, nisi aut
discere, aut audire aliquid novi. Et ideo multiplicatur doctrina
haeretica. Prov. IX, 17: aquae furtivae dulciores sunt, et
panis absconditus suavior, et cetera. Consequenter cum dicit et a
veritate exponit dictum: et primo ponit quod dixerat, quod sanam
doctrinam non sustinent, cum dicit a veritate auditum avertent. Sana
doctrina est quando non habet admixtam falsitatem, ergo sanam doctrinam
non sustinent, dum veritatem nolunt audire. Os. c. IV, 1: non
est veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in
terra. Io. c. VIII, 45: si veritatem dico vobis, quare non
creditis mihi? Secundo quod dixerat: coacervabunt, etc., exponit
cum dicit ad fabulas autem convertentur. Fabula est composita ex miris
in quibus deficit veritas. Et talia homines habentes in auribus
pruritum, volunt audire. I Tim. c. IV, 7: ineptas et inanes
fabulas devita. Deinde cum dicit tu vero, ponitur necessitas ex parte
Timothei, cui erat officium commissum; et ideo necessarium erat quod
praedicaret. Et primo monet eum ad sollicitudinem; secundo inducit
eum ad laborem; tertio moderatur laborem. Dicit ergo tu vero vigila.
Quasi dicat: isti sic faciunt, tu vero, et cetera. Matth. c.
XXIV, 42: vigilate, quia nescitis qua hora dominus vester
venturus sit. Lc. II, 8: et pastores erant in regione eadem
vigilantes, et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Rom.
XII, 8: qui praeest in sollicitudine. Sed quia sollicitudo sine
labore, inanis est, ideo primo inducit ad universaliter laborandum;
secundo determinat in quo est laborandum; tertio laborandi
necessitatem. Dicit ergo: vigila, sed sic, quod aliquid facias; et
ideo labora. Sap. III, 20: bonorum laborum gloriosus est
fructus. Et hoc in omnibus, id est, in omni genere hominum. Is.
XXXII, 15: beati qui seminatis super omnes aquas. Mc.
ult.: praedicate Evangelium omni creaturae. Unde mox determinat in
quo est laborandum, dicens opus fac Evangelistae, id est,
evangeliza. Hoc enim est nobile opus; quia ad hoc Christus est
missus. Lc. IV, 43: aliis civitatibus oportet me evangelizare,
quia ideo missus sum. Is. XLI, 27: primus ad Sion dicet:
ecce adsum, et Ierusalem Evangelistam dabo. Evangelista autem
dicitur aliquando qui scripsit Evangelium, et sic sunt quatuor;
quandoque qui praedicat ipsum, et sic dicitur hic et Eph. IV,
11. Necessitas autem huius laboris, quia est ministerium tuum,
tibi commissum. Et ideo imple, scilicet praedicando. Col. IV,
17: dicite Archippo: vide ministerium quod accepisti in domino, ut
illud impleas. Ille autem implet officium Evangelistae, qui verbo
praedicat, et opere implet. Act. I, 1: coepit Iesus facere et
docere. Consequenter inducit ad moderantiam, dicens sobrius esto,
vel sobrietati corporali, quae decet praedicatorem. Ebrietas enim est
inimica sapientiae. Eccle. II, 3: cogitavi abstrahere a vino
carnem meam. Vel potius sobrietas ponitur hic pro discretione. Act.
XXVI, 25: verba sobrietatis, et veritatis eloquor. I Petr.
V, 8: sobrii estote, et cetera.
|
|