|
Supra monuit eum, ut instaret doctrinae, et hoc propter audientes,
et propter ipsum Timotheum, hic inducit tertiam necessitatem,
scilicet ex parte apostoli, et est, quia in brevi erat subtrahendus de
mundo. Et primo praenuntiat suam mortem imminere; secundo mandat quod
visitet eum, ibi festina. Circa primum duo facit: primo designatur
instantia mortis eius; secundo securitas morientis, ibi bonum
certamen. Circa primum duo facit, quia primo nuntiat passiones quas
patiebatur; secundo praedicit mortem quae expectabatur, ibi et tempus
meae. Quantum ad primum dicit: ego enim iam delibor, quasi dicat:
statim ego delibor. Sanctorum autem passio dicitur immolatio. Phil.
II, 17: sed et si immolor super sacrificium, et obsequium fidei
vestrae gaudeo. Ps. CXV, 17: tibi sacrificabo hostiam laudis,
scilicet pro te patiendo. Antiquitus in sacrificiis, quae ex humidis
offerebantur, quaedam fiebant praegustationes; et hae vocabantur
delibationes. Rom. XI, 16: quod si delibatio sancta est, et
massa, et cetera. Et ideo vocat passiones imminentes delibationes.
Et quamvis iamdiu eas sim expertus, tempus tamen meae resolutionis
instat. Est autem duplex resolutio, scilicet animae a corpore.
Eccle. ult.: et revertatur pulvis in terram suam, unde erat: et
spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Item est resolutio corporis
in pulverem. Gen. III, 19: pulvis es, et in pulverem
reverteris. Deinde cum dicit bonum, ostendit securitatem suae
mortis. Sed sciendum est, quod est differentia inter mortem iusti et
peccatoris quia, ut dicitur Prov. XI, 7, mortuo homine impio,
nulla erit ultra spes. Quia enim spem habet in istis rebus
transitoriis, ideo spem non habet in aeternis. Sed iustus habet spem
in aeternis, et non in terrenis. Primo ergo ponit meritum suae
securitatis; secundo securitatem de praemio, ibi in reliquo. Meritum
huius vitae est in tribus, scilicet in resistendo malis, in
proficiendo in bonis, et in bene utendo Dei donis. Primum dicitur
quoddam certamen; unde hic dicit bonum certamen certavi. Sed certamen
dicitur bonum, primo, si sit pro bonis; puta si sit pro fide et
iustitia, sicut apostoli. Iud. I, 3: de communi vestra salute
necesse habui scribere vobis, deprecans supercertari semel traditae
sanctae fidei. Eccli. c. IV, 33: pro iustitia agonizare pro
anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia. Secundo, propter
modum certaminis, si scilicet sollicite et legitime certetur. Supra
II, v. 5: non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. I
Cor. IX, 29: sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo
corpus meum, et cetera. Tertio, propter difficultatem certaminis.
Sap. X, 12: et certamen forte dedit illi, ut vinceret.
Secundum quod est profectus in bonis dicitur cursus, unde sequitur
cursum consummavi. I Cor. IX, 24: sic currite, ut
comprehendatis. Et dicitur cursus profectus sanctorum, quia cum
festinatione currunt, ut meliorantes consumment, agitati stimulis
charitatis. Hebr. IV, 11: festinemus ergo ingredi in illam
requiem. Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum tuorum cucurri.
Sed adhuc certamen et cursus mortis restabat: ergo non consummaverat
cursum, nec certaverat. Dicendum est quod sicut homo qui bene incipit
et intendit finire, habet opus perfecte, sic et apostolus: iam enim
incoeperat, et finire intendebat. Bonus usus donorum Dei est
duplex, scilicet conservatio fidei et ideo dicit fidem servavi, quod
facit qui utitur donis Dei ad gloriam Dei et salutem proximorum.
Matth. XXIV, v. 45: quis, putas, est fidelis servus et
prudens, quem constituit dominus super familiam suam? I Tim. I,
12: fidelem me existimavit ponens in ministerio. Vel servavi in me
virtutem fidei. Rom. XIV, 23: omne quod non est ex fide,
peccatum est. Propter quod Matth. X, 16: estote prudentes sicut
serpentes, id est, custodite fidem, tamquam caput et fundamentum
virtutum. Deinde cum dicit in reliquo, ponitur spes de praemio, quod
primo ponit; secundo ostendit datorem eius, ibi quam reddet; tertio
ponit participes praemii, ibi qui diligunt. Dicit ergo: ex quo
pugnavi et cursum consummavi, nihil restat nisi quod coroner. Corona
iustitiae dicitur quam Deus ex sua iustitia reddet. Sed contra: quia
vita aeterna ex gratia datur. Rom. VI, 23: gratia Dei vita
aeterna, et cap. VIII, 18: non sunt condignae passiones huius
temporis ad futuram gloriam; non ergo ex iustitia. Respondeo.
Dicendum est, quod est tibi gratia quantum ad radicem merendi;
iustitia quantum ad actum, qui procedit ex voluntate. Vel corona
iustitiae est, quae datur ex iustitia, quia datur iustis secundum
opera iusta. Is. III, 10: dicite iusto, quoniam bene fructum
adinventionum suarum comedet, et cetera. Haec corona duplex est:
quaedam principalis, quaedam secundaria. Prima est praemium
essentiale, quae nihil est aliud quam gaudium de veritate. Is.
XXVIII, 5: in illo die erit dominus exercituum corona gloriae,
et sertum exultationis residuo populi sui. Deus est ergo corona
nostra. Secunda est corona, quae debetur specialibus operibus, et
haec est aureola, et una debetur martyribus. Supra II, 5: non
coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et ad hoc est quod dicit
bonum certamen certavi. Alia debetur virginibus. Sap. IV, 2:
in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium
vincens. Et ad hoc est cursum consummavi. Apoc. XIV, 4: hi
sequuntur agnum, et cetera. Tertia est doctorum. Prov. IV, 9:
dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
Et ad hoc dicit fidem servavi. Et dicit reposita, id est, secundum
aeternam praedestinationem reservata. Supra I, v. 12: scio cui
credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum
diem. Dator huius est Deus, ideo dicit quam reddet mihi dominus,
scilicet per suam iustitiam, in illa die. Nam haec est corona
gloriae, et haec duplex, scilicet animae; et haec redditur sanctis in
illa die, scilicet in morte. Unde hic dicit tempus meae resolutionis
instat. II Cor. V, 1: si terrestris domus nostra huius
habitationis dissolvatur, aedificationem habemus ex Deo. Alia est
corporis, et haec reddetur in illa die, scilicet iudicii. I Cor.
XV, 43: seminatur in ignobilitate, et cetera. Participes huius
sunt omnes sancti, unde dicit non solum autem mihi, scilicet
reponitur. Apoc. ult., 20: veni, domine Iesu. Cant. V,
1: veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum
suorum. Qui non diligunt Deum, nihil habent ut diligant adventum
eius. Amos V, 18: vae desiderantibus diem domini. Quia corona
solum charitati debetur. Io. XIV, 21: qui diligit me,
diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
|
|