|
Rogat visitari, et primo vocat eum ad se; secundo significat suum
statum, ibi Alexander; tertio concludit epistolarem salutationem,
ibi salutant te. Item primo mandat ut veniat: secundo assignat ei
socium, ibi Marcum assume; tertio ostendit quid deferat, ibi
penulam. Circa primum duo facit, quia primo vocat eum; secundo
causam vocationis assignat, ibi demas. Dicit ergo: quia in brevi sum
recessurus de mundo, festina ad me venire cito. Et hoc ut invicem
consolarentur, et ut iuvarent eum in praedicatione Evangelii, pro quo
erat sollicitus in vinculis existens. Prov. c. XVIII, 19:
frater qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma. Causa vocationis
est, quia societate debita erat destitutus. Et primo a quodam qui
propter suam culpam recesserat; secundo, quia quosdam miserat ad
praedicandum. Dicit ergo demas enim, etc., id est, praeposuit
amorem huius saeculi, amori meo. I Io. II, 15: si quis
diligit mundum, non est charitas patris in eo. Crescens, quidam
discipulus, abiit in Galatiam, missus ab apostolo. Titus etiam
missus ab eo, abiit in Dalmatiam, ubi finaliter dicitur fuisse
episcopus. Iob XXXVIII, 35: numquid mittes fulgura, et
ibunt? Lucas est mecum solus, hunc retinuit in praedicatione
Evangelii, in qua fuit gratiosus. II Cor. VIII, 18: cuius
laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Deinde cum dicit Marcum
assume, et adduc, assignat ei socium; et circa hoc duo facit. Primo
assignat ei socium; secundo huius rationem. Hic Marcus alio nomine
dicitur Ioannes, et consobrinus Barnabae. Act. XV, 37 s.
dicitur quod Barnabas volebat assumere Marcum, sed Paulus nolebat.
Et propter hoc dissensio facta est inter eos, ita ut discederet ab
eis. Col. ult.: Marcus consobrinus Barnabae. Ratio est, quia
est mihi utilis, et cetera. Deinde cum dicit penulam, etc., dicit
quid portet. Carpus est sanctus quidam. Penula secundum Hieronymum
erat volumen legis, quod habebant in charta per modum rotuli, et hoc
vocat penulam. Vel penula dicitur vestis aliqua; sed, secundum
Chrysostomum, erat vestis communis. Et quia apostolus Romae erat
pauper, non accipiens ab aliis, ideo voluit ut sibi vestis
portaretur. Haymo dicit, quod erat specialis vestis in signum
nobilitatis. Unde Act. XXII, 25, Paulus dixit se civem
Romanum. Pater enim Pauli serviebat Romanis in Tarso Ciliciae;
et ex hoc factus fuit civis Romanus: et penula erat vestis in signum
consulis. Et forte pater suus erat ibi consul. Vel penula dicitur
mantica ubi erant libri, quod videtur, quia sequitur et libros. Sed
quid apostolo de libris pleno spiritu sancto? Item instabat sua
resolutio. Respondeo. Dicendum est, quod propter duo. Primo ut in
legendo haberet solatium. I Mac. XII, 9: habentes solatio
sanctos libros. In libris enim est remedium contra tribulationes.
Vel dicit hoc ne perderentur, sed remanerent fidelibus. Item quanto
magis appropinquabat morti, tanto magis instabat servitio
Scripturarum; sicut de Ambrosio dicitur quod usque ad ultimam
aegritudinem non cessavit scribere; unde scribens illum Ps.
XLVII, 2: magnus dominus, et laudabilis nimis, etc., mortuus
est. Maxime autem membranas. Membranae sunt chartae non scriptae,
vel schedulae, ubi scripserat epistolas, vel praedicationes suas.
Deinde cum dicit Alexander, etc., ostendit quae apud ipsum
fuerunt, et quae apud ipsum sunt. Et primo ex parte hominum; secundo
ex parte Dei, ibi dominus autem mihi astitit. Iterum prima in duas;
quia primo significat ei de quodam, qui ei adversabatur; secundo de
negligentia eorum qui eum non iuvabant, ibi in prima mea defensione,
et cetera. Item, primo; praemittit culpam inique impugnantis;
secundo ostendit poenam eius futuram, ibi reddet ei, etc.; tertio
ostendit quomodo sit etiam secundum Ecclesiam puniendus, ibi quem et
tu devita. Videtur quod hic Alexander fuit artifex aeris, vel custos
aerarii; et erat de his qui dixerunt legalia esse de necessitate
salutis servanda. I Tim. I, 19: circa fidem naufragaverunt, ex
quibus est Hymenaeus et Alexander. Et dicunt quidam, quod iste est
de quo dicitur Act. XIX, 24, quia concitavit seditionem in
apostolum; sed nomen dissonat, quia ille Demetrius, hic Alexander,
et Lucas; quia ille Ephesi, iste Romae fuit. Et subiungit multa
mala mihi ostendit. Et nota quod non dicit fecit, sed quod ostendit,
quia impii adversus iustos animum ostendere possunt, sed non semper
explent, Ier. c. I, 19. Ier. XV, 20: bellabunt adversum
te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum. Iob V, 12: qui
dissipat cogitationes malignorum, ne possint adimplere manus eorum quod
coeperunt. Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium
pravorum dissipat. Deinde cum dicit reddet illi dominus, etc.,
ponit poenam eius futuram. Sed nota quod non ponit verbum optativum,
reddat, sed dicit, reddet; quia significatur poenam esse paratam a
Deo, quod praevidebat apostolus ex eius pertinacia. Ps. LXI,
13: quia tu reddes unicuique iuxta opera sua. Tamen cum hoc quod
reservatur ei poena in futurum, Ecclesia debet etiam eum punire
excommunicando. Unde subiungit quem et tu devita, scilicet tamquam
haereticum. Tit. III, 10: haereticum hominem post unam et
secundam correctionem devita. Cuius etiam dicti reddit rationem,
dicens valde enim restitit verbis nostris. Act. VII, 51: vos
semper spiritui sancto restitistis. Consequenter ponit negligentiam
non iuvantium eum; et primo reprehendit eorum culpam; secundo petit
eis veniam, ibi non illis imputetur. Dicit ergo in prima mea, et
cetera. Glossa dicit, quod apostolus saepe contra Alexandrum prave
docentem pugnavit, et in persona nullus ei affuit. Sed hic non
videtur esse sensus eius, quia iste Alexander non erat tantus, quod
apostolus indigeret aliis ad disputandum cum eo. Sed dicendum est,
quod, sicut dicitur Act. XXV, 21: Paulus appellans missus est
Romam, et ideo oportuit quod praesentaretur Caesari, ut discuteretur
missionis suae causa, et Iudaei venerunt contra eum. Et hoc
apostolus appellat suam primam defensionem. In qua discipuli defuerunt
ei, timentes ne a crudeli Nerone punirentur. Eccli. LI, 10:
respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat. Is. LXIII,
v. 3: torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum.
Sed posset dici, quod hoc fuit, quia a principio nullus scivit. Sed
hoc est falsum, immo ex quadam pusillanimitate recesserunt. Ps.
LXXXVII, 19: elongasti a me amicum, et proximum, et notos
meos a miseria. Iob VI, v. 15: fratres mei praeterierunt me,
et cetera. Sed quia fecerunt ex infirmitate, orat pro eis, et non
excommunicat, dicens non illis imputetur. Lc. VI, 28: orate
pro calumniantibus vos. Deinde cum dicit dominus autem, ostendit quid
agitur circa eum ex parte Dei, cuius auxilium primo ponit; secundo
huius effectum, ibi et audiant. Dicit ergo: omnes me dereliquerunt,
sed ubi deest homo, offert se Deus. Ps. XXIV: quoniam pater
meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem suscepit me. Unde
dicit dominus mihi astitit, scilicet ad adiuvandum me. Ier. XX,
11: dominus mecum est tamquam bellator fortis. Ps. XV, 8:
providebam dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi
ne commovear. Et quomodo? Et confortavit me, fortitudinem animi
dando, ut non stupescerem coram Caesare. Ez. III, 14: manus
domini erat mecum, me confortans. Et hoc ut per me, etc. quod
impletur quando ad plures diffunditur, et quando quod ore dicitur,
opere impletur. Act. IX, 15: vas electionis, et cetera.
Deinde cum dicit et audiant, ponitur effectus auxilii divini. Et
primo quantum ad praeterita; secundo quantum ad futura; tertio agit
gratias. Sed duplex est beneficium circa praeterita, scilicet
liberationis a culpa et a poena. Dicit ergo: dominus mihi astitit,
et ideo in illa vocatione liberatus fui, quia non fui condemnatus a
Caesare; sed permissum est mihi, quod irem quo vellem. Et ideo
dicit et audiant omnes gentes, ut scilicet alii secum confortentur ad
veniendum. Ps. XCV, 5: annuntiate inter gentes gloriam eius.
Et ut Iudaeorum insultatio deprimeretur. Et subdit liberatus sum de
ore leonis, id est, de crudelitate Neronis. Prov. XIX, 12:
sicut fremitus leonum, ita ira regis. Prov. XXVIII, 15:
leo rugiens, et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem.
Secundo liberatus fuit a culpa; unde dicit liberavit me dominus ab
omni opere malo. Aliqui vero liberantur a poena, incidentes in culpam
negationis a fide. Ps. XVII, 18: eripuit me de inimicis meis
fortissimis, et ab his qui oderunt me, et cetera. Et hoc per Deum.
Sap. VIII, 21: non possum esse continens nisi Deus det. In
futuro salvum faciet. Is. XLV, 17: Israel salvatus est in
domino salute aeterna. Et dicit in regnum caeleste. Lc. XXII,
29: ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum.
Matth. V, 12: merces vestra copiosa est in caelis. Et ideo agit
gratias, cui gloria. I Tim. I, v. 17: regi saeculorum.
Deinde cum dicit saluta, etc., iniungit ei aliorum salutationem;
secundo eum salutat ex parte aliorum; tertio ex parte sua. Item circa
primum primo iniungit aliorum salutationem; secundo determinat tempus
veniendi. Dicit ergo saluta Priscam, scilicet quae est mulier, et
aquilam, virum Priscae, quos praemittit, quia forte devotiores, et
Onesiphori domum. Sed quare non eum, sed domum? Quia forte mortuus
erat, et ideo salutat familiam; vel forte quia erat cum eo Romae.
Determinans tempus veniendi, primo ostendit necessitatem; secundo
prosequitur propositum. Necessitas est propter alios remanentes in
aliis locis. Item propter turbationem maris. Deinde ponit personas
salutantes, ut patet. Et modo consueto, ne corrumpatur epistola
scribit manu sua: gratia vobiscum. Amen.
|
|