|
Ego sapientia effudi flumina: ego quasi trames aquae immensae defluo:
ego quasi fluvius Dorix, et sicut aquaeductus exivi de Paradiso.
Dixi: rigabo hortum plantationum, et inebriabo partus mei fructum.
Eccli. 24, 40. Inter multas sententias quae a diversis de
sapientia prodierunt, quid scilicet esset vera sapientia, unam
singulariter firmam et veram apostolus protulit dicens Christum Dei
virtutem et Dei sapientiam, qui etiam nobis a Deo factus est
sapientia, 1 ad Corinth. 1, 24 et 30. Non autem hoc ita
dictum est, quod solus filius sit sapientia, cum pater et filius et
spiritus sanctus sint una sapientia, sicut una essentia; sed quia
sapientia quodam speciali modo filio appropriatur, eo quod sapientiae
opera cum proprietatibus filii plurimum convenire videntur. Per
sapientiam enim Dei manifestantur divinorum abscondita, producuntur
creaturarum opera, nec tantum producuntur, sed etiam restaurantur et
perficiuntur: illa, dico, perfectione qua unumquodque perfectum
dicitur, prout proprium finem attingit. Quod autem manifestatio
divinorum pertineat ad Dei sapientiam, patet ex eo quod ipse Deus per
suam sapientiam seipsum plene et perfecte cognoscit. Unde si quid de
ipso cognoscimus oportet quod ex eo derivetur, quia omne imperfectum a
perfecto trahit originem: unde dicitur Sapient. 9, 17: sensum
tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam? Haec autem manifestatio
specialiter per filium facta invenitur: ipse enim est verbum patris,
secundum quod dicitur Joan. 1, unde sibi manifestatio dicentis
patris convenit et totius Trinitatis. Unde dicitur Matth. 11,
27: nemo novit patrem nisi filius et cui filius voluerit revelare:
et Joan. 1, 18: Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus qui est
in sinu patris. Recte ergo dicitur ex persona filii: ego sapientia
effudi flumina. Flumina ista intelligo fluxus aeternae processionis,
qua filius a patre, et spiritus sanctus ab utroque, ineffabili modo
procedit. Ista flumina olim occulta et quodammodo confusa erant, tum
in similitudinibus creaturarum, tum etiam in aenigmatibus
Scripturarum, ita ut vix aliqui sapientes Trinitatis mysterium fide
tenerent. Venit filius Dei et inclusa flumina quodammodo effudit,
nomen Trinitatis publicando, Matth. ult. 19: docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Unde Job 28, 2: profunda fluviorum scrutatus est et abscondita
produxit in lucem. Et in hoc tangitur materia primi libri. Secundum
quod pertinet ad Dei sapientiam est creaturarum productio: ipse enim
de rebus creatis non tantum speculativam, sed etiam operativam
sapientiam habet, sicut artifex de artificiatis; unde in Psalm.
103: omnia in sapientia fecisti. Et ipsa sapientia loquitur,
Proverb. 8, 30: cum eo eram cuncta componens. Hoc etiam
specialiter filio attributum invenitur, inquantum est imago Dei
invisibilis, ad cujus formam omnia formata sunt: unde Coloss. 1,
15: qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae,
quoniam in ipso condita sunt universa; et Joan. 1, 3: omnia per
ipsum facta sunt. Recte ergo dicitur ex persona filii: ego quasi
trames aquae immensae defluo; in quo notatur et ordo creationis et
modus. Ordo, quia sicut trames a fluvio derivatur, ita processus
temporalis creaturarum ab aeterno processu personarum: unde in Psalmo
148, 5, dicitur: dixit, et facta sunt. Verbum genuit, in quo
erat ut fierent, secundum Augustinum. Semper enim id quod est primum
est causa eorum quae sunt post, secundum philosophum; unde primus
processus est causa et ratio omnis sequentis processionis. Modus autem
signatur quantum ad duo: scilicet ex parte creantis, qui cum omnia
impleat, nulli tamen se commetitur; quod notatur in hoc quod dicitur,
immensae. Item ex parte creaturae: quia sicut trames procedit extra
alveum fluminis, ita creatura procedit a Deo extra unitatem
essentiae, in qua sicut in alveo fluxus personarum continetur. Et in
hoc notatur materia secundi libri. Tertium, quod pertinet ad Dei
sapientiam, est operum restauratio. Per idem enim debet res reparari
per quod facta est; unde quae per sapientiam condita sunt, decet ut
per sapientiam reparentur: unde dicitur Sapient. 9, 19: per
sapientiam sanati sunt qui tibi placuerunt ab initio. Haec autem
reparatio specialiter per filium facta est, inquantum ipse homo factus
est, qui, reparato hominis statu, quodammodo omnia reparavit quae
propter hominem facta sunt; unde Coloss. 1, 20: per eum
reconcilians omnia, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt.
Recte ergo ex ipsius filii persona dicitur: ego quasi fluvius Dorix,
et sicut aquaeductus exivi de Paradiso. Paradisus iste, gloria Dei
patris est, de qua exivit in vallem nostrae miseriae; non quod eam
amitteret, sed quia occultavit: unde Joan. 16, 28: exivi a
patre et veni in mundum. Et circa hunc exitum duo notantur, scilicet
modus et fructus. Dorix enim fluvius rapidissimus est; unde designat
modum quo, quasi impetu quodam amoris nostrae reparationis Christus
complevit mysterium; unde Isaiae 59, 19: cum venerit quasi
fluvius violentus, quem spiritus domini cogit. Fructus autem
designatur ex hoc quod dicitur, sicut aquaeductus: sicut enim
aquaeductus ex uno fonte producuntur divisim ad fecundandam terram, ita
de Christo profluxerunt diversarum gratiarum genera ad plantandam
Ecclesiam, secundum quod dicitur Ephes. 4, 11: ipse dedit
quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero
Evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem
sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Et
in hoc tangitur materia tertii libri: in cujus prima parte agitur de
mysteriis nostrae reparationis, in secunda de gratiis nobis collatis
per Christum. Quartum, quod ad Dei sapientiam pertinet, est
perfectio, qua res conservantur in suo fine. Subtracto enim fine,
relinquitur vanitas, quam sapientia non patitur secum; unde dicitur
Sap. 8, 1, quod sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter
et disponit omnia suaviter. Suaviter autem unumquodque tunc dispositum
est quando in suo fine, quem naturaliter desiderat, collocatum est.
Hoc etiam ad filium specialiter pertinet, qui, cum sit verus et
naturalis Dei filius, nos in gloriam paternae hereditatis induxit;
unde Hebr. 2, 10: decebat eum propter quem et per quem facta sunt
omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat. Unde recte dicitur:
dixi: rigabo hortum plantationum. Ad consecutionem enim finis
exigitur praeparatio, per quam omne quod non competit fini, tollatur;
ita Christus etiam, ut nos in finem aeternae gloriae induceret,
sacramentorum medicamenta praeparavit, quibus a nobis peccati vulnus
abstergitur. Unde duo notantur in verbis praedictis, scilicet
praeparatio, quae est per sacramenta, et inductio in gloriam. Primum
per hoc quod dicitur: rigabo hortum plantationum. Hortus enim iste
Ecclesia est, de qua Cant. 4, 12: hortus conclusus soror mea
sponsa: in quo sunt plantationes diversae, secundum diversos sanctorum
ordines, quos omnes manus omnipotentis plantavit. Iste hortus
irrigatur a Christo sacramentorum rivis, qui ex ejus latere
profluxerunt: unde in commendationem pulchritudinis Ecclesiae dicitur
in Num. 24, 5: quam pulchra tabernacula tua, Jacob. Et post
sequitur, 6: ut horti juxta fluvios irrigui. Et ideo etiam ministri
Ecclesiae, qui sacramenta dispensant, rigatores dicuntur, 1
Corinth. 3, 6: ego plantavi, Apollo rigavit. Inductio autem in
gloriam notatur in hoc quod sequitur: et inebriabo partus mei fructum.
Partus ipsius Christi sunt fideles Ecclesiae, quos suo labore quasi
mater parturivit: de quo partu Isa. ult., 9: numquid ego, qui
alios parere facio, ipse non pariam? Dicit dominus. Fructus autem
istius partus sunt sancti qui sunt in gloria: de quo fructu Cant.
5, 1: veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum
suorum. Istos inebriat abundantissima sui fruitione; de qua fruitione
et ebrietate Psalm. 35, 9: inebriabuntur ab ubertate domus tuae.
Et dicitur ebrietas, quia omnem mensuram rationis et desiderii
excedit: unde Isa. 64, 4: oculus non vidit, Deus, absque te
quae praeparasti expectantibus te. Et in hoc tangitur materia quarti
libri: in cujus prima parte agitur de sacramentis; in secunda de
gloria resurrectionis. Et sic patet ex praedictis verbis intentio
libri sententiarum.
|
|