|
Huic operi Magister prooemium praemittit, in quo tria facit. Primo
reddit auditorem benevolum; secundo docilem, ibi, horum igitur Deo
odibilem Ecclesiam evertere, atque ora oppilare (...) volentes,
in labore multo ac sudore volumen, Deo praestante, compegimus;
tertio attentum, ibi, non ergo debet hic labor cuiquam pigro vel
multum docto videri superfluus. Benevolum reddit assignando causas
moventes ipsum ad compilationem hujus operis, ex quibus ostenditur
affectus ipsius in Deum et proximum. Sunt autem tres causae
moventes. Prima sumitur ex parte sui, scilicet desiderium proficiendi
in Ecclesia; secunda ex parte Dei, scilicet promissio mercedis et
auxilii; tertia ex parte proximi, scilicet instantia precum sociorum.
E contra sunt tres causae retrahentes. Prima ex parte sui, defectus
ingenii et scientiae; secunda ex parte operis, altitudo materiae et
magnitudo laboris; tertia ex parte proximi, invidorum contradictio.
Harum autem causarum moventium duae primae insinuant caritatem in
Deum, tertia in proximum: unde dividitur in duas. In primo ponit
causas moventes quae ostendunt caritatem in Deum; in secundo causam
quae ostendit caritatem in proximum, ibi, non valentes studiosorum
fratrum votis jure resistere. Causis autem moventibus adjungit etiam
retrahentes: unde primo ponit quasi quamdam controversiam causarum
moventium et retrahentium; secundo victoriam, ibi, quam vincit zelus
domus Dei. Cupientes. In hoc notatur primo causa movens, scilicet
desiderium proficiendi. Aliquid sonat immodicitatem. De penuria ac
tenuitate nostra. Hic tangitur prima causa retrahens, scilicet
defectus scientiae. Et dicitur penuria proprie defectus exterioris
substantiae, unde transfertur ad defectum scientiae acquisitae.
Tenuitate, quae proprie est defectus substantiae interioris, unde
transfertur ad defectum ingenii. Cum paupercula, de qua Marc. 12
et Lucae 21. Gazophylacium. Gazophylacium repositorium dicitur
divitiarum. Gazae enim Persice, divitiae Latine dicuntur, et
phylasso Graece, Latine servare: et quandoque sumitur pro arca in
qua thesaurus reponitur, sicut 4 Reg. 12, 9: tulit Joiada
pontifex gazophylacium unum etc., quandoque pro loco in quo arca
reponitur, sicut Joan. 8, 20: haec locutus est Jesus in
gazophylacio. Hic autem significat studium sacrae Scripturae, in quo
sancti sua opera reposuerunt. Ardua scandere. Hic ponitur secunda
causa retrahens ex parte operis, et dicuntur ardua divina quantum est
in se. Scanduntur autem quasi triplici gradu. Primus est in
derelinquendo sensum; secundus in derelinquendo phantasias corporum;
tertius in derelinquendo rationem naturalem. Opus ultra vires. Hic
ostenditur altitudo materiae per comparationem ad nos. Contra,
Eccli. 3, 22: altiora te ne quaesieris. Respondeo. Verum est
ex confidentia propriarum virium; sed ex confidentia divini auxilii
possumus elevata supra nostrum posse speculari. Praesumpsimus.
Contra, Eccli. 37, 3: o praesumptio nequissima. Ergo videtur
quod peccaverit. Respondeo. Expone praesumpsimus, idest prae aliis
sumpsimus. Vel dic, quod esset praesumptio per comparationem ad vires
humanas; sed per comparationem ad Dei auxilium, quo omnia possumus,
sicut dicitur Philipp. ult. 13: omnia possum in eo qui me
confortat, non est praesumptio. Consummationis fiduciam. Hic ponit
secundam causam moventem ex parte Dei. In Samaritano. Sumitur de
parabola quae est Lucae 10, per quam significatur Deus. In
Psal. 120, 4: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit
Israel. Samaritanus enim interpretatur custos. Semivivi, hominis
per peccatum spoliati gratia et vulnerati in naturalibus. Duobus
denariis, duobus testamentis, quasi regis imagine insignitis, dum
veritatem continent a prima veritate exemplatam. Supereroganti, idest
superaddenti, sicut sancti patres suis studiis fecerunt. Contra,
Apocalyps. ult. 18: si quis apposuerit ad haec, apponet Deus
super illum plagas. Respondeo. Est apponere duplex: vel aliquid
quod est contrarium, vel diversum; et hoc est erroneum vel
praesumptuosum: vel quod continetur implicite, exponendo; et hoc est
laudabile. Delectat. Hic colligit quatuor causas enumeratas. Quam
vincit. Hic ponit victoriam. Zelus. Zelus, secundum Dionysium,
est amor intensus, unde non patitur aliquid contrarium amato. Domus
Dei, idest Ecclesiae. Quo inardescentes, scilicet dum non patimur
Ecclesiam ab infidelibus impugnari. Carnalium, quantum ad illos qui
inveniunt sibi errores, ut carnis curam faciant in desideriis, Rom.
13, sicut qui negant providentiam divinam de rebus humanis, et
animae perpetuitatem, ut impune possint peccare. Animalium, quantum
ad errantes, ex eo quod non elevantur supra sensibilia, sed secundum
rationes corporales volunt de divinis judicare. Davidicae turris.
Hoc sumitur Cant. 4, 4: sicut turris David collum tuum, quae
aedificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis
armatura fortium. Per David significatur Christus: turris ejus est
fides vel Ecclesia: clypei sunt rationes et auctoritates sanctorum.
Vel potius munitam ostendere; quia ipse non invenit rationes, sed
potius ab aliis inventas compilavit: et in hoc tangit unam utilitatem,
scilicet exclusionem erroris. Ac theologicarum inquisitionum abdita
aperire. Hic tangit aliam quantum ad manifestationem veritatis; et
hoc in primis tribus libris. Nec non et sacramentorum ecclesiasticorum
pro modulo intelligentiae nostrae notitiam tradere studuimus: et hoc
quantum ad quartum. Non valentes studiosorum fratrum votis jure
resistere. Hic ponit causam moventem, quae dicit caritatem in
proximum: et primo ponit causam moventem; secundo retrahentem, ibi,
quamvis non ambigamus omnem humani eloquii sermonem calumniae atque
contradictioni aemulorum semper fuisse obnoxium. Lingua, ad
praesentes, vel quantum ad communicationem doctrinae; stylo, propter
absentes, vel ad perpetuandam memoriam. Bigas, idest linguam et
stylum, quibus quasi duabus rotis vehitur a magistro in discipulum,
agitat Christi caritas. Hoc sumitur 2 Corinth. 5, 14: caritas
Christi urget nos. Contra, Eccle. 9, 1: nemo scit, utrum
amore an odio dignus sit. Ergo et cetera. Respondeo. Caritas
dicitur uno modo habitus infusus; et hunc nullus potest scire se habere
certitudinaliter, nisi per revelationem; sed potest conjicere per
aliqua signa probabilia. Alio modo dicitur caritas amor multum
appretians amatum; et sic aliquis potest scire se habere caritatem.
Quamvis non ambigamus omnem humani eloquii sermonem calumniae atque
contradictioni aemulorum semper fuisse obnoxium. Hic ponit tertiam
causam retrahentem, scilicet contradictionem invidorum: et circa hoc
tria facit. Primo ponit contradictionis evidentiam per simile in
aliis; secundo contradictionis causam ex inordinatione voluntatis, ex
qua error, ex qua invidia, ex qua contradictio oritur, ibi, quia
dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque fit animorum
sensus; tertio contradicentium nequitiam, ibi, qui non rationi
voluntatem subjiciunt. Calumniae, quae est occulta et particularis
impugnatio; contradictioni, quae est aperta, et in toto, et
universalis; obnoxium, quasi poenae vel noxae addictum. Veri ratione
perfectum; idest, perficiebat secundum rationem veritatis, videlicet
quantum ad illos qui male intelligunt, et tamen malum intellectum
pertinaci voluntate defendunt. Complacet, quantum ad illos quorum
voluntas inordinate post se trahit judicium rationis, ut verum
judicetur illud quod placet. Offendenti, idest quod displicet.
Contra, 3 Esdrae, 4, 39: omnes benignantur in operibus ejus.
Ergo et cetera. Respondeo. Veritas secundum se semper amatur; sed
per accidens potest haberi odio, et hoc accidens est infinitum: quia
causae per accidens, secundum philosophum infinitae sunt. Deus hujus
saeculi. Sumitur 2 Corinth., 4, et exponitur de Deo vero, qui
operatur invidiam, permittendo; vel de Diabolo, cui saeculum
obedit, qui operatur suggerendo. Diffidentiae, vel quia diffidunt de
Deo, vel quia de eis diffidendum est ex ratione morbi, quamvis non ex
potestate medici. Qui non rationi voluntatem subjiciunt. Hic
ostendit contradicentium nequitiam: et primo ex inordinata
professione; secundo ex simulata religione, ibi, habent rationem
sapientiae in superstitione; tertio ex pertinaci contentione, ibi,
qui contentioni studentes, contra veritatem sine foedere bellant.
Ostendit autem primo ex duobus eos esse inordinatos, scilicet quia
voluntas non sequitur rationem, sed e converso; quod tangit ubi
dicit: qui non rationi voluntatem subjiciunt: et quia rationem suam
non subjiciunt sacrae doctrinae; quod notatur ibi, nec doctrinae
studium impendunt. Somniarunt, quasi phantasiando, sicut homo in
somniis. Sed ad fabulas convertentes auditum. Sumitur de 2
Timoth. 4. Fabula enim composita est ex miris, secundum
philosophum, et isti semper volunt nova audire. Professio, idest
studium. Docenda, idest digna doceri. Rationem, idest argumentum
ad ostendendum sapientiam. In superstitione, superflua religione
exterius simulata. Quia fidei defectionem sequitur hypocrisis mendax.
Sumitur 1 Timoth. 4, 1: discedent quidam a fide, attendentes
spiritibus erroris, et doctrinis Daemoniorum in hypocrisi loquentium
mendacium. Omnium verborum. Contra, Beda: nulla falsa est
doctrina, quae non aliqua vera intermisceat. Respondeo, illa vera
quae dicunt, quamvis in se vera sint, tamen quantum ad usum eorum
falsa sunt, quia falso utuntur eis. Pruriginem, idest inordinatum
desiderium nova audiendi, sicut pruritus concitatur ex calore
inordinato. Sumitur ex 2 Tim. 4, 3: erit tempus, cum
(...) ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes
auribus. Dogmate, propter hoc quod ratio voluntatem sequitur.
Contentioni, quae, secundum Ambrosium ad Rom. est impugnatio
veritatis cum confidentia clamoris. Veritas. 3 Esdr. 4, 38:
veritas manet, et invalescit in aeternum. Horum igitur Deo odibilem
Ecclesiam evertere atque ora oppilare (...) volentes, in labore
multo ac sudore hoc volumen, Deo praestante, compegimus. Hic reddit
auditorem docilem, praelibando causas operis: et primo ponit causam
finalem quantum ad duas utilitates, scilicet destructionem erroris;
unde dicit: odibilem Ecclesiam: Psalm. 25, 5: odivi Ecclesiam
malignantium: ne virus, idest ne venenum, in alios effundere queant:
et manifestationem veritatis: unde dicit: lucernam veritatis in
candelabro exaltare volentes. Sumitur de Luc. 8, 16: nemo
accendit lucernam, et ponit eam sub modio. In candelabro, idest in
aperto. Secundo tangit causam efficientem, scilicet principalem,
Deo praestante: instrumentalem, compegimus: quia hoc opus est quasi
compaginatum ex diversis auctoritatibus. Sudore, quocumque defectu
corporali, qui sequitur laborem spiritualem. Tertio ostendit causam
materialem ibi: ex testimoniis veritatis, Psalm. 118, 152:
initio cognovi de testimoniis tuis. Quarto causam formalem quantum ad
distinctionem librorum: in quatuor libros: et quantum ad modum
operis: in quo majorum exempla, quantum ad similitudines; doctrinam,
quantum ad rationes, reperies. Vipereae, haereticae: haeretici enim
pariendo alios in sua haeresi, pereunt sicut vipera. Prodidimus,
reseravimus. Adjicit viam. Complexi, amplexantes. Impiae,
infidelis. Inter utrumque, scilicet, nec nimis alte, nec nimis
humiliter: vel inter duos contrarios errores, sicut Sabellii, et
Arii. Non a paternis discessit limitibus, secundum illud Proverb.
22, 28: non transferes terminos antiquos, quos posuerunt patres
tui. Non igitur debet hic labor cuiquam pigro, vel multum docto,
videri superfluus. Hic reddit auditorem attentum: et primo ex
utilitate operis, ibi: brevi volumine complicans patrum sententias.
Sententia, secundum Avicennam, est definitiva et certissima
conceptio. Secundo ex profunditate materiae, ibi: in hoc autem
tractatu pium lectorem, qui secundum fidem intelligat, liberum
correctorem, qui solum propter correctionem corrigat, desidero.
Liber enim, secundum philosophum dicitur qui causa sui est, et non
propter odium vel invidiam. Tertio ex ordinatione modi procedendi,
ibi: ut autem quod quaeritur facilius occurrat, titulos quibus
singulorum librorum capitula distinguuntur, praemisimus. Ad
evidentiam hujus sacrae doctrinae, quae in hoc libro traditur,
quaeruntur quinque: 1 de necessitate ipsius; 2 supposito quod sit
necessaria, an sit una, vel plures; 3 si sit una, an practica, vel
speculativa: et si speculativa, utrum sapientia, vel scientia, vel
intellectus; 4 de subjecto ipsius; 5 de modo.
|
|