|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod praeter physicas
disciplinas nulla sit homini doctrina necessaria. Sicut enim dicit
Dionysius in epistola ad Polycarpum, philosophia est cognitio
existentium; et constat, inducendo in singulis, quod de quolibet
genere existentium in philosophia determinatur; quia de creatore et
creaturis, tam de his quae sunt ab opere naturae, quam de his quae
sunt ab opere nostro. Sed nulla doctrina potest esse nisi de
existentibus, quia non entis non est scientia. Ergo praeter physicas
disciplinas nulla doctrina debet esse.
2. Item, omnis doctrina est ad perfectionem: vel quantum ad
intellectum, sicut speculativae, vel quantum ad affectum procedentem
in opus, sicut practicae. Sed utrumque completur per philosophiam;
quia per demonstrativas scientias perficitur intellectus, per morales
affectus. Ergo non est necessaria alia doctrina.
3. Praeterea, quaecumque naturali intellectu possunt cognosci ex
principiis rationis, vel sunt in philosophia tradita, vel per
principia philosophiae inveniri possunt. Sed ad perfectionem hominis
sufficit illa cognitio quae ex naturali intellectu potest haberi. Ergo
praeter philosophiam non est necessaria alia doctrina. Probatio
mediae. Illud quod per se suam perfectionem consequi potest, nobilius
est eo quod per se consequi non potest. Sed alia animalia et creaturae
insensibiles ex puris naturalibus consequuntur finem suum; quamvis non
sine Deo, qui omnia in omnibus operatur. Ergo et homo, cum sit
nobilior eis, per naturalem intellectum cognitionem sufficientem suae
perfectioni habere potest.
1. Contra, Hebr. 11, 6: sine fide impossibile est placere
Deo. Placere autem Deo est summe necessarium. Cum igitur ad ea
quae sunt fidei, philosophia non possit ascendere, oportet esse
aliquam doctrinam quae ex fidei principiis procedat.
2. Item, effectus non proportionatus causae, imperfecte ducit in
cognitionem suae causae. Talis autem effectus est omnis creatura
respectu creatoris, a quo in infinitum distat. Ergo imperfecte ducit
in ipsius cognitionem. Cum igitur philosophia non procedat nisi per
rationes sumptas ex creaturis, insufficiens est ad Dei cognitionem
faciendam. Ergo oportet aliquam aliam doctrinam esse altiorem, quae
per revelationem procedat, et philosophiae defectum suppleat.
Ad hujus evidentiam sciendum est, quod omnes qui recte senserunt
posuerunt finem humanae vitae Dei contemplationem. Contemplatio autem
Dei est dupliciter. Una per creaturas, quae imperfecta est, ratione
jam dicta, in qua contemplatione philosophus, felicitatem
contemplativam posuit, quae tamen est felicitas viae; et ad hanc
ordinatur tota cognitio philosophica, quae ex rationibus creaturarum
procedit. Est alia Dei contemplatio, qua videtur immediate per suam
essentiam; et haec perfecta est, quae erit in patria et est homini
possibilis secundum fidei suppositionem. Unde oportet ut ea quae sunt
ad finem proportionentur fini, quatenus homo manuducatur ad illam
contemplationem in statu viae per cognitionem non a creaturis sumptam,
sed immediate ex divino lumine inspiratam; et haec est doctrina
theologiae. Ex hoc possumus habere duas conclusiones. Una est, quod
ista scientia imperat omnibus aliis scientiis tamquam principalis: alia
est, quod ipsa utitur in obsequium sui omnibus aliis scientiis quasi
vassallis, sicut patet in omnibus artibus ordinatis, quarum finis
unius est sub fine alterius, sicut finis pigmentariae artis, qui est
confectio medicinarum, ordinatur ad finem medicinae, qui est sanitas:
unde medicus imperat pigmentario et utitur pigmentis ab ipso factis, ad
suum finem. Ita, cum finis totius philosophiae sit infra finem
theologiae, et ordinatus ad ipsum, theologia debet omnibus aliis
scientiis imperare et uti his quae in eis traduntur.
Ad primum ergo dicendum, quod, quamvis philosophia determinet de
existentibus et secundum rationes a creaturis sumptas, oportet tamen
esse aliam quae existentia consideret secundum rationes ex inspiratione
divini luminis acceptas.
Et per hoc patet solutio ad secundum: quia philosophia sufficit ad
perfectionem intellectus secundum cognitionem naturalem, et affectus
secundum virtutem acquisitam: et ideo oportet esse aliam scientiam per
quam intellectus perficiatur quantum ad cognitionem infusam, et
affectus quantum ad dilectionem gratuitam.
Ad tertium dicendum, quod in his quae acquirunt aequalem bonitatem pro
fine, tenet propositio inducta, scilicet, nobilius est eo quod per se
consequi non potest. Sed illud quod acquirit bonitatem perfectam
pluribus auxiliis et motibus, est nobilius eo quod imperfectam
bonitatem acquirit paucioribus, vel per seipsum, sicut dicit
philosophus; et hoc modo se habet homo respectu aliarum creaturarum,
qui factus est ad ipsius divinae gloriae participationem.
|
|