|
1. Circa secundum sic proceditur. Videtur quod non una tantum
doctrina debeat esse praeter physicas doctrinas, sed plures. De
omnibus enim de quibus instruitur homo per rationes creaturarum, potest
instrui per rationes divinas. Sed scientiae procedentes per rationes
creaturarum sunt plures, differentes genere et specie, sicut moralis,
naturalis et cetera. Ergo scientiae procedentes per rationes divinas,
debent plures esse.
2. Item, una scientia est unius generis subjecti, sicut dicit
philosophus. Sed Deus et creatura, de quibus in divina doctrina
tractatur, non reducuntur in unum genus, neque univoce neque
analogice. Ergo divina scientia non est una. Probatio mediae.
Quaecumque conveniunt in uno genere univoce vel analogice, participant
aliquid idem, vel secundum prius et posterius, sicut substantia et
accidens rationem entis, vel aequaliter, sicut equus et bos rationem
animalis. Sed Deus et creatura non participant aliquid idem, quia
illud esset simplicius et prius utroque. Ergo nullo modo reducuntur in
idem genus.
3. Item, ea quae sunt ab opere nostro, sicut opera virtutum et quae
sunt ab opere naturae, non reducuntur ad eamdem scientiam; sed unum
pertinet ad moralem, alterum ad naturalem. Sed divina scientia
determinat de his quae sunt ab opere nostro, tractando de virtutibus et
praeceptis: tractat etiam de his quae non sunt ab opere nostro, sicut
de Angelis et aliis creaturis. Ergo videtur quod non sit una
scientia.
1. Contra, quaecumque conveniunt in ratione una possunt ad unam
scientiam pertinere: unde etiam omnia, inquantum conveniunt in ratione
entis, pertinent ad metaphysicam. Sed divina scientia determinat de
rebus per rationem divinam quae omnia complectitur: omnia enim et ab
ipso et ad ipsum sunt. Ergo ipsa una existens potest de diversis
esse.
2. Praeterea, quae sunt diversarum scientiarum, distinctim et in
diversis libris determinantur. Sed in sacra Scriptura permixtim in
eodem libro quandoque determinatur de moribus, quandoque de creatore,
quandoque de creaturis, sicut patet fere in omnibus libris. Ergo ex
hoc non diversificatur scientia.
Respondeo. Ad hoc notandum est, quod aliqua cognitio quanto altior
est, tanto est magis unica et ad plura se extendit: unde intellectus
Dei, qui est altissimus, per lumen quod est ipse Deus, omnium rerum
cognitionem habet distincte. Ita et cum ista scientia sit altissima et
per ipsum lumen inspirationis divinae efficaciam habens, ipsa unica
manens, non multiplicata, diversarum rerum considerationem habet, non
tantum in communi, sicut metaphysica, quae considerat omnia inquantum
sunt entia, non descendens ad propriam cognitionem moralium, vel
naturalium. Ratio enim entis, cum sit diversificata in diversis, non
est sufficiens ad specialem rerum cognitionem; ad quarum
manifestationem divinum lumen in se unum manens, secundum beatum
Dionysium in principio caelestis hierarchiae, efficaciam habet.
Ad primum ergo dicendum, quod divinum lumen, ex cujus certitudine
procedit haec scientia, est efficax ad manifestationem plurium quae in
diversis scientiis in philosophia traduntur, ex eorum rationibus in
eorum cognitionem procedentibus; et ideo non oportet scientiam istam
multiplicari.
Ad secundum dicendum, quod creator et creatura reducuntur in unum,
non communitate univocationis sed analogiae. Talis autem communitas
potest esse dupliciter. Aut ex eo quod aliqua participant aliquid unum
secundum prius et posterius, sicut potentia et actus rationem entis,
et similiter substantia et accidens; aut ex eo quod unum esse et
rationem ab altero recipit, et talis est analogia creaturae ad
creatorem: creatura enim non habet esse nisi secundum quod a primo ente
descendit: unde nec nominatur ens nisi inquantum ens primum imitatur;
et similiter est de sapientia et de omnibus aliis quae de creatura
dicuntur.
Ad tertium dicendum, quod ea quae sunt ab opere nostro et ea quae sunt
ab opere naturae, considerata secundum proprias rationes, non cadunt
in eamdem doctrinam. Una tamen scientia utrumque potest considerare,
quae per lumen divinum certitudinem habet, quod est efficax ad
cognitionem utriusque. Potest tamen aliter dici, quod virtus quam
theologus considerat, non est ab opere nostro: immo eam Deus in nobis
sine nobis operatur, secundum Augustinum.
|
|