|
Quaestiuncula 1
1. Circa tertium sic proceditur. Videtur quod ista doctrina sit
practica. Finis enim practicae est opus, secundum philosophum. Sed
ista doctrina, quae fidei est, principaliter est ad bene operandum;
unde Jacob. 2, 26: fides sine operibus mortua est; et Psalm.
110, 10: intellectus bonus omnibus facientibus eum. Ergo
videtur quod sit practica.
1. Contra, dicit philosophus, quod nobilissima scientiarum est sui
gratia. Practicae autem non sunt sui gratia, immo propter opus.
Ergo, cum ista nobilissima sit scientiarum, non erit practica.
2. Praeterea, practica scientia determinat tantum ea quae sunt ab
opere nostro. Haec autem doctrina considerat Angelos et alias
creaturas, quae non sunt ab opere nostro. Ergo non est practica, sed
speculativa.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius quaeritur, utrum sit scientia; et videtur quod non.
Nulla enim scientia est de particularibus, secundum philosophum. Sed
in sacra Scriptura gesta traduntur particularium hominum, sicut
Abraham, Isaac et cetera. Ergo non est scientia.
2. Praeterea, omnis scientia procedit ex principiis per se notis,
quae cuilibet sunt manifesta. Haec autem scientia procedit ex
credibilibus, quae non ab omnibus conceduntur. Ergo non est
scientia.
3. Praeterea, in omni scientia acquiritur aliquis habitus per
rationes inductas. Sed in hac doctrina non acquiritur aliquis
habitus: quia fides, cui tota doctrina haec innititur, non est
habitus acquisitus, sed infusus. Ergo non est scientia.
1. Contra, secundum Augustinum, theologia est scientia de rebus
quae ad salutem hominis pertinent. Ergo est scientia.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius quaeritur, utrum sit sapientia; et videtur quod non.
Quia, sicut dicit philosophus, sapiens debet esse certissimus
causarum. Sed in ista doctrina non est aliquis certissimus; quia
fides, cui haec doctrina innititur, est infra scientiam et supra
opinionem. Ergo non est sapientia.
1. Contra, 1 Corinth. 2, 6: sapientiam loquimur inter
perfectos. Cum ergo hanc doctrinam ipse docuerit et de ipsa loquatur,
videtur quod ipsa sit sapientia.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, quod ista scientia, quamvis sit una, tamen
perfecta est et sufficiens ad omnem humanam perfectionem, propter
efficaciam divini luminis, ut ex praedictis patet. Unde perficit
hominem et in operatione recta et quantum ad contemplationem veritatis:
unde quantum ad quid practica est et etiam speculativa. Sed, quia
scientia omnis principaliter pensanda est ex fine, finis autem ultimus
istius doctrinae est contemplatio primae veritatis in patria, ideo
principaliter speculativa est. Et, cum habitus speculativi sint
tres, secundum philosophum, scilicet sapientia, scientia et
intellectus; dicimus quod est sapientia, eo quod altissimas causas
considerat et est sicut caput et principalis et ordinatrix omnium
scientiarum: et est etiam magis dicenda sapientia quam metaphysica,
quia causas altissimas considerat per modum ipsarum causarum, quia per
inspirationem a Deo immediate acceptam; metaphysica autem considerat
causas altissimas per rationes ex creaturis assumptas. Unde ista
doctrina magis etiam divina dicenda est quam metaphysica: quia est
divina quantum ad subjectum et quantum ad modum accipiendi; metaphysica
autem quantum ad subjectum tantum. Sed sapientia, ut dicit
philosophus, considerat conclusiones et principia; et ideo sapientia
est scientia et intellectus; cum scientia sit de conclusionibus et
intellectus de principiis.
Ad primum ergo dicendum, quod opus non est ultimum intentum in hac
scientia, immo potius contemplatio primae veritatis in patria, ad quam
depurati ex bonis operibus pervenimus, sicut dicitur Matth. 5, 8:
beati mundo corde; et ideo principalius est speculativa quam practica.
Alia duo concedimus.
Quaestiuncula 2
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod ista doctrina scientia
est;
Et quod objicitur, quod est de particularibus, dicendum, quod non
est de particularibus inquantum particularia sunt, sed inquantum sunt
exempla operandorum: et hoc usitatur etiam in scientia morali; quia
operationes particularium circa particularia sunt; unde per exempla
particularia, ea quae ad mores pertinent, melius manifestantur.
Ad aliud dicendum, quod ista doctrina habet pro principiis primis
articulos fidei, qui per lumen fidei infusum per se noti sunt habenti
fidem, sicut et principia naturaliter nobis insita per lumen
intellectus agentis. Nec est mirum, si infidelibus nota non sunt,
qui lumen fidei non habent: quia nec etiam principia naturaliter insita
nota essent sine lumine intellectus agentis. Et ex istis principiis,
non respuens communia principia, procedit ista scientia; nec habet
viam ad ea probanda, sed solum ad defendendum a contradicentibus,
sicut nec aliquis artifex potest probare sua principia.
Ad aliud dicendum, quod, sicut habitus principiorum primorum non
acquiritur per alias scientias, sed habetur a natura; sed habitus
conclusionum a primis principiis deductarum: ita etiam in hac doctrina
non acquiritur habitus fidei, qui est quasi habitus principiorum; sed
acquiritur habitus eorum quae ex eis deducuntur et quae ad eorum
defensionem valent.
Aliud concedimus.
Quaestiuncula 3
Ad id quod ulterius quaeritur, an sit sapientia, dicendum, quod
propriissime sapientia est, sicut dictum est.
Et quod objicitur, quod non est certissimus aliquis in ista doctrina,
dicimus, quod falsum est: magis enim fidelis et firmius assentit his
quae sunt fidei quam etiam primis principiis rationis. Et quod
dicitur, quod fides est infra scientiam, non loquitur de fide infusa,
sed de fide acquisita, quae est opinio fortificata rationibus.
Habitus autem istorum principiorum, scilicet articulorum, dicitur
fides et non intellectus, quia ista principia supra rationem sunt, et
ideo humana ratio ipsa perfecte capere non valet; et sic fit quaedam
defectiva cognitio, non ex defectu certitudinis cognitorum, sed ex
defectu cognoscentis. Sed tamen ratio manuducta per fidem excrescit in
hoc ut ipsa credibilia plenius comprehendat, et tunc ipsa quodammodo
intelligit: unde dicitur Isa. 7, 9, secundum aliam litteram:
nisi credideritis, non intelligetis.
|
|