|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus sit subjectum
istius scientiae. Omnis enim scientia debet intitulari et denominari a
suo subjecto. Sed ista scientia dicitur theologia, quasi sermo de
Deo. Ergo videtur quod Deus sit subjectum ejus. Contra, Boetius
dicit quod simplex forma subjectum esse non potest. Sed Deus est
hujusmodi. Ergo non potest esse subjectum.
2. Item, videtur, secundum Hugonem de sancto Victore, quod opera
restaurationis sint subjectum: sic enim dicit, quod opera primae
conditionis sunt materiae aliarum scientiarum, opera autem
restaurationis sunt materia theologiae. Ergo et cetera. Contra,
quidquid determinatur in scientia debet contineri sub subjecto ipsius.
Sed in theologia determinatur de operibus creationis, ut patet
Genes. 1. Ergo videtur quod opera restaurationis non sint
subjectum.
3. Item, videtur quod res et signa sint subjectum: illud enim est
subjectum in scientia circa quod tota scientiae intentio versatur. Sed
tota intentio theologiae versatur circa res et signa, ut dicit
Magister sententiarum. Ergo res et signa sunt subjectum. Contra,
per rationes subjecti debet scientia differre ab aliis scientiis, cum
quaelibet scientia habeat proprium subjectum. Sed de rebus et signis
considerant etiam aliae scientiae. Ergo non sunt proprium subjectum
hujus scientiae.
Respondeo, quod subjectum habet ad scientiam ad minus tres
comparationes. Prima est, quod quaecumque sunt in scientia debent
contineri sub subjecto. Unde considerantes hanc conditionem,
posuerunt res et signa esse subjectum hujus scientiae; quidam autem
totum Christum, idest caput et membra; eo quod quidquid in hac
scientia traditur, ad hoc reduci videtur. Secunda comparatio est,
quod subjecti cognitio principaliter attenditur in scientia. Unde,
quia ista scientia principaliter est ad cognitionem Dei, posuerunt
Deum esse subjectum ejus. Tertia comparatio est, quod per subjectum
distinguitur scientia ab omnibus aliis; quia secantur scientiae
quemadmodum et res, ut dicitur in 3 de anima: et secundum hanc
considerationem, posuerunt quidam, credibile esse subjectum hujus
scientiae. Haec enim scientia in hoc ab omnibus aliis differt, quia
per inspirationem fidei procedit. Quidam autem opera restaurationis,
eo quod tota scientia ista ad consequendum restaurationis effectum
ordinatur. Si autem volumus invenire subjectum quod haec omnia
comprehendat, possumus dicere quod ens divinum cognoscibile per
inspirationem est subjectum hujus scientiae. Omnia enim quae in hac
scientia considerantur, sunt aut Deus, aut ea quae ex Deo et ad
Deum sunt, inquantum hujusmodi: sicut etiam medicus considerat signa
et causas et multa hujusmodi, inquantum sunt sana, idest ad sanitatem
aliquo modo relata. Unde quanto aliquid magis accedit ad veram
rationem divinitatis, principalius consideratur in hac scientia.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus non est subjectum, nisi sicut
principaliter intentum, et sub cujus ratione omnia quae sunt in
scientia, considerantur. Quod autem objicitur in contrarium, quod
forma simplex non potest esse subjectum, dicimus, quod verum est
accidentis: nihilominus tamen potest esse subjectum praedicati in
propositione; et omne tale potest esse subjectum in scientia, dummodo
illud praedicatum de eo probari possit.
Ad aliud dicendum, quod opera restaurationis non sunt proprie
subjectum hujus scientiae, nisi inquantum omnia quae in hac scientia
dicuntur, ad restaurationem nostram quodammodo ordinantur.
Ad aliud dicendum, quod res et signa communiter accepta, non sunt
subjectum hujus scientiae, sed inquantum sunt quaedam divina.
|
|