|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod modus procedendi non sit
artificialis. Nobilissimae enim scientiae debet esse nobilissimus
modus. Sed quanto magis modus est artificialis, tanto nobilior est.
Ergo, cum haec scientia sit nobilissima, modus ejus debet esse
artificialissimus.
2. Praeterea, modus scientiae debet ipsi scientiae proportionari.
Sed ista scientia maxime est una, ut probatum est. Ergo et modus
ejus debet esse maxime unicus. Cujus contrarium videtur, cum
quandoque comminando, quandoque praecipiendo, quandoque aliis modis
procedat.
3. Praeterea, scientiarum maxime differentium non debet esse unus
modus. Sed poetica, quae minimum continet veritatis, maxime differt
ab ista scientia, quae est verissima. Ergo, cum illa procedat per
metaphoricas locutiones, modus hujus scientiae non debet esse talis.
4. Praeterea, Ambrosius: tolle argumenta ubi fides quaeritur.
Sed in sacra scientia maxime quaeritur fides. Ergo modus ejus nullo
modo debet esse argumentativus.
1. Contra, 1 Pet. 3, 15: parati semper ad satisfactionem
omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe. Hoc autem
sine argumentis fieri non valet. Ergo debet quandoque argumentis uti.
2. Idem habetur ex hoc quod dicitur Tit. 1, 9: ut potens sit
exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt, arguere.
Respondeo dicendum, quod modus cujusque scientiae debet inquiri
secundum conditiones materiae, ut dicit Boetius, et philosophus.
Principia autem hujus scientiae sunt per revelationem accepta; et ideo
modus accipiendi ipsa principia debet esse revelativus ex parte
infundentis, ut in revelationibus prophetarum, et orativus ex parte
recipientis, ut patet in Psalmis. Sed quia, praeter lumen infusum,
oportet quod habitus fidei distinguatur ad determinata credibilia ex
doctrina praedicantis, secundum quod dicitur Rom. 10, 14:
quomodo credent ei quem non audierunt? Sicut etiam intellectus
principiorum naturaliter insitorum determinatur per sensibilia accepta,
veritas autem praedicantis per miracula confirmatur, ut dicitur Marc.
ult. 20: illi autem profecti praedicaverunt ubique, domino
cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis; oportet etiam
quod modus istius scientiae sit narrativus signorum, quae ad
confirmationem fidei faciunt: et, quia etiam ista principia non sunt
proportionata humanae rationi secundum statum viae, quae ex
sensibilibus consuevit accipere, ideo oportet ut ad eorum cognitionem
per sensibilium similitudines manuducatur: unde oportet modum istius
scientiae esse metaphoricum, sive symbolicum, vel parabolicum. Ex
istis autem principiis ad tria proceditur in sacra Scriptura: scilicet
ad destructionem errorum, quod sine argumentis fieri non potest; et
ideo oportet modum hujus scientiae esse quandoque argumentativum, tum
per auctoritates, tum etiam per rationes et similitudines naturales.
Proceditur etiam ad instructionem morum: unde quantum ad hoc modus
ejus debet esse praeceptivus, sicut in lege; comminatorius et
promissivus, ut in prophetis; et narrativus exemplorum, ut in
historialibus. Proceditur tertio ad contemplationem veritatis in
quaestionibus sacrae Scripturae; et ad hoc oportet modum etiam esse
argumentativum, quod praecipue servatur in originalibus sanctorum et in
isto libro, qui quasi ex ipsis conflatur. Et secundum hoc etiam
potest accipi quadrupliciter modus exponendi sacram Scripturam: quia
secundum quod accipitur ipsa veritas fidei, est sensus historicus:
secundum autem quod ex eis proceditur ad instructionem morum, est
sensus moralis; secundum autem quod proceditur ad contemplationem
veritatis eorum quae sunt viae, est sensus allegoricus; et secundum
quod proceditur ad contemplationem veritatis eorum quae sunt patriae,
est sensus anagogicus. Ad destructionem autem errorum non proceditur
nisi per sensum litteralem, eo quod alii sensus sunt per similitudines
accepti et ex similitudinariis locutionibus non potest sumi
argumentatio; unde et Dionysius dicit (in epistola ad Titum, in
Princip.) quod symbolica theologia non est argumentativa.
Ad primum ergo dicendum, quod modus artificialis dicitur qui competit
materiae; unde modus qui est artificialis in geometria, non est
artificialis in Ethica: et secundum hoc modus hujus scientiae maxime
artificialis est, quia maxime conveniens materiae.
Ad secundum dicendum, quod quamvis ista scientia una sit, tamen de
multis est et ad multa valet, secundum quae oportet modos ejus
multiplicari, ut jam patuit.
Ad tertium dicendum, quod poetica scientia est de his quae propter
defectum veritatis non possunt a ratione capi; unde oportet quod quasi
quibusdam similitudinibus ratio seducatur: theologia autem est de his
quae sunt supra rationem; et ideo modus symbolicus utrique communis
est, cum neutra rationi proportionetur.
Ad quartum dicendum, quod argumenta tolluntur ad probationem
articulorum fidei; sed ad defensionem fidei et inventionem veritatis in
quaestionibus ex principiis fidei, oportet argumentis uti: sic etiam
apostolus facit, 1 Corinth. 15, 16: si Christus resurrexit,
ergo et mortui resurgent.
|
|