|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod memoria non pertineat ad
imaginem. Sicut enim dicit Augustinus, quod in anima reperies
commune cum brutis, ad sensualitatem pertinet. Memoria autem est
communis nobis et brutis. Igitur cum imago non sit in sensualitate,
videtur quod memoria ad imaginem non pertineat.
2. Item, omnis potentia apprehendens determinatam temporis
differentiam pertinet ad sensitivam partem et non ad intellectum, qui
est universalium, quae abstrahunt a quolibet tempore. Sed memoria
concernit tempus praeteritum. Ergo non pertinet ad intellectivam
partem in qua est imago, sed ad sensitivam.
3. Item, dicitur a Commentatore, quia natura intellectiva
dividitur in intellectum et voluntatem; nec ullus unquam philosophus in
intellectiva parte posuit memoriam; qui tamen potentias animae
consideraverunt. Ergo memoria non pertinet ad imaginem.
4. Item, videtur quod nec intelligentia pertineat ad imaginem.
Secundum enim Dionysium, distinguuntur quatuor gradus entium,
scilicet intellectualia, rationalia, sensibilia et simpliciter
existentia. Homo autem non continetur sub intellectualibus, sed sub
rationalibus. Cum igitur hic quaeratur quid sit imago, secundum quod
est in homine, videtur quod intelligentia ad imaginem non pertineat.
5. Item, potentiae distinguuntur per actus. Sed nosse et
intelligere non differunt nisi forte sicut habere in habitu et intueri
in actu, secundum quae non diversificantur potentiae, cum ejusdem
potentiae sit habere habitum et elicere actum. Ergo intelligentia,
cujus actus assignatur intelligere, non est alia potentia a memoria,
cujus assignatur nosse.
6. Item, videtur quod nec voluntas. Voluntas enim est principium
operativum. Sed imago quaerenda est in parte suprema quae est
speculativa. Ergo voluntas non pertinet ad imaginem.
7. Item, Augustinus: imago est in potentia cognoscendi,
similitudo in potentia diligendi. Sed voluntas non est potentia
cognoscendi, sed magis diligendi. Ergo non pertinet ad imaginem sed
ad similitudinem.
8. Praeterea, illud quod imperat aliis et movet alia, est prius
eis. Sed voluntas movet omnes potentias alias, ut dicit Anselmus.
Ergo est prior quam memoria et intelligentia, et ita non respondet
ordini personarum ista assignatio, cum voluntas spiritui sancto
approprietur.
Respondeo dicendum, quod omnis proprietas consequens essentiam animae
secundum suam naturam, vocatur hic potentia animae, sive sit ad
operandum sive non. Cum igitur natura animae sit receptibilis
inquantum habet aliquid de possibilitate, eo quod omne habens esse ab
aliquo est possibile in se, ut probat Avicenna, et non sit impressa
organo corporali, cum habeat operationem absolutam a corpore, scilicet
intelligere; consequitur ipsam quaedam proprietas, ut impressa
retineat. Unde dicitur, quod anima est locus specierum, praeter quam
non tota, sed intellectus. Ista ergo virtus retinendi dicitur hic
potentia memoriae. Ulterius, quia anima est immunis a materia, et
omnis talis natura est intellectualis, consequitur ut id quod in ipsa
tenetur ab ea intelligatur, et ita post memoriam sequitur
intelligentia. Item, quia id quod intelligitur accipitur ut
conveniens intelligenti, ideo consequitur voluntas, quae tendit in
ipsum conveniens: nec potest ultra procedere; quia voluntas est
respectu finis, cum ejus objectum sit bonum, et rei perfectio non
extendatur ultra finem. Et secundum hoc sunt tres potentiae distinctae
ab invicem, memoria, intelligentia et voluntas.
Ad primum ergo dicendum, quod memoria, secundum quod hic sumitur,
non est communis nobis et brutis, ut patet ex auctoritate philosophi
inducta, in corp., art., quia sola intellectiva anima in se retinet
quod accipit, sed sensitiva in organo corporali.
Ad secundum dicendum, quod aequivocatur nomen memoriae. Memoria
enim, secundum quod hic accipitur, abstrahit a qualibet differentia
temporis, ut in littera dicitur, quia est praesentium, praeteritorum
et futurorum; unde sumitur hic pro memoria quae est potentia sensitivae
partis, quae habet organum in postrema parte capitis, et est thesaurus
intentionum sensibilium cum sensu, non a sensu acceptarum, ut dicit
Avicenna.
Ad tertium dicendum, quod philosophi accipiebant potentias illas
tantum quae ordinantur ad aliquem actum. Proprietas autem retentiva
ipsius animae non habet aliquem actum; sed loco actus habet hoc ipsum
quod est tenere; et ideo de memoria sic dicta non fecerunt mentionem
inter potentias animae.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, natura inferior
secundum supremum sui attingit infimum naturae superioris; et ideo
natura animae in sui supremo attingit infimum naturae angelicae; et
ideo aliquo modo participat intellectualitatem in sui summo. Et quia
secundum optimum sui assignatur imago in anima, ideo potius assignatur
secundum intelligentiam, quam secundum rationem; ratio enim nihil
aliud est nisi natura intellectualis obumbrata: unde inquirendo
cognoscit et sub continuo tempore quod intellectui statim et plena luce
confertur; et ideo dicitur esse intellectus principiorum primorum,
quae statim cognitioni se offerunt.
Ad quintum dicendum, quod intelligere et nosse differunt: nosse enim
est notitiam rei apud se tenere; intelligere autem dicit intueri.
Quamvis autem cujuslibet potentiae sit tenere suum habitum et
objectum; hoc tamen non est earum, nisi inquantum est in eis virtus
memoriae, quae immediate sequitur essentiam naturae, sicut virtus
prioris semper est in posteriori.
Ad sextum dicendum, quod voluntatis objectum est bonum. Bonum autem
habet rationem finis. Finis autem est et contemplationis et actionis.
Et ideo voluntas non tantum se habet ad partem activam, sed etiam ad
contemplativam: unde pertinet ad supremam partem animae.
Ad septimum dicendum, quod Augustinus vocat large potentiam
cognoscendi, sive quae ordinatur ad cognitionem, sicut memoria, sive
qua cognoscitur, sicut intelligentia, sive quae cognitionem
consequitur, sicut voluntas. Potentiam autem diligendi nominat
habitus gratuitos, quibus Deum meritorie diligimus; et ideo dicitur
quod homo per peccatum amittens Dei similitudinem abiit in regionem
dissimilitudinis, sed non amisit imaginem.
Ad octavum dicendum, quod, sicut in artibus est quod illa quae
considerat finem, imperat et movet artes considerantes ea quae sunt ad
finem, sicut medicus imperat pigmentario, ut supra dictum est, ita
etiam est in potentiis animae. Voluntas enim, quia considerat finem,
movet alias omnes potentias quae ordinantur ad finem et imperat eis
actus suos. Unde quamvis prior sit movendo, non tamen sequitur quod
sit prior in esse; sicut etiam finis est ultimus in esse, et tamen
movet efficientem.
|
|