|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod essentia animae sit
suae potentiae. Primo per hoc quod dicitur in littera: ista tria sunt
una mens, una vita, una essentia.
2. Item, idem est principium essendi et operandi. Sed anima est
principium essendi, cum sit forma substantialis corporis. Ergo per
seipsam est principium operationum. Non oportet ergo esse potentias
medias.
3. Item, forma substantialis nobilior est quam accidentalis. Sed
forma accidentalis facit operationes suas sine aliqua virtute media.
Ergo et forma substantialis; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, materia prima est sua potentia. Sed sicut in materia
est potentia passiva, ita in forma potentia activa. Ergo etiam forma
essentialis est sua potentia activa; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, omne illud quod non est de essentia rei, est
accidens. Sed sensus et ratio, quae sunt potentiae quaedam, non sunt
accidentia, cum sint principia differentiarum substantialium. Ergo
sunt de essentia ipsius animae.
1. Contra, sicut se habet posse ad esse, ita se habet potentia ad
essentiam. Sed in solo Deo verum est dicere, quod suum esse sit suum
posse. Ergo in nullo alio sua essentia est sua potentia: et ita nec
in anima.
2. Praeterea, omne agens quod agit per essentiam suam, est agens
primum, ut dicit Avicenna. Cujus ratio est, quia omne secundum
agens agit inquantum participat aliquid; et ita agit per aliquid
additum essentiae. Sed anima non est agens primum. Ergo non est
agens per suam essentiam, sed per suam potentiam. Ergo sua potentia
non est sua essentia.
3. Praeterea, cum perfectio et perfectibilia sint proportionata,
oportet quod perfectibilia diversarum proportionum recipiant diversas
perfectiones. Organa autem corporis animati diversa sunt diversarum
proportionum in commixtione. Ergo diversimode perficiuntur ab anima.
Non autem quantum ad esse, quia anima, cum sit forma substantialis,
dat unum esse toti corpori. Ergo oportet quod diversimode perficiantur
quantum ad perfectiones consequentes esse, secundum quas habent
diversas operationes. Has autem perfectiones, quae sunt principia
operationum animae, vocamus potentias. Ergo oportet potentias animae
diversas esse ab essentia, utpote emanantes ab ipsa.
Respondeo dicendum, quod effectus proprius et immediatus oportet quod
proportionetur suae causae; unde oportet quod in omnibus illis, in
quibus principium operationis proximum est de genere substantiae, quod
operatio sua sit substantia; et hoc solum in Deo est: et ideo ipse
solus est qui non agit per potentiam mediam differentem a sua
substantia. In omnibus autem aliis operatio est accidens: et ideo
oportet quod proximum principium operationis sit accidens, sicut
videmus in corporibus quod forma substantialis ignis nullam operationem
habet, nisi mediantibus qualitatibus activis et passivis, quae sunt
quasi virtutes et potentiae ipsius. Similiter dico, quod ab anima,
cum sit substantia, nulla operatio egreditur, nisi mediante potentia:
nec etiam a potentia perfecta operatio, nisi mediante habitu. Hae
autem potentiae fluunt ab essentia ipsius animae, quaedam ut
perfectiones partium corporis, quarum operatio efficitur mediante
corpore, ut sensus, imaginatio et hujusmodi; et quaedam ut existentes
in ipsa anima, quarum operatio non indiget corpore, ut intellectus,
voluntas et hujusmodi; et ideo dico, quod sunt accidentia: non quod
sint communia accidentia, quae non fluunt ex principiis speciei, sed
consequuntur principia individui; sed sicut propria accidentia, quae
consequuntur speciem, originata ex principiis ipsius: simul tamen sunt
de integritate ipsius animae, inquantum est totum potentiale, habens
quamdam perfectionem potentiae, quae conficitur ex diversis viribus.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur: tres potentiae sunt una
mens, non est praedicatio essentialis, sed totius potestativi de suis
partibus. Unde de potentiis imaginis propinquius et prius praedicatur
mens: quia mentis, inquantum hujusmodi, sunt istae potentiae in
quibus consistit integritas imaginis: et minus proprie vita, quae
tamen includit potentias in generali, quae sunt principium operum
vitae; et adhuc minus proprie dicuntur una essentia, in qua, secundum
id quod est essentia, non includuntur potentiae, nisi sicut in
origine, eo quod ab essentia oriuntur potentiae, in quibus attenditur
imago. Totum enim potentiale, quasi medium est inter integrale et
universale. Universale enim adest cuilibet parti subjectivae secundum
esse et perfectam virtutem, et ideo proprie praedicatur de parte sua.
Sed totum integrale non adest cuilibet parti, neque secundum esse,
neque secundum virtutem. Non enim totum esse domus est in pariete,
neque tota virtus; et ideo nullo modo praedicatur de parte. Totum
autem potentiale adest cuilibet parti secundum se, et secundum aliquid
virtutis, sed non secundum perfectam; immo secundum perfectam virtutem
adest tantum supremae potentiae; et ideo praedicatur quidem, sed non
adeo proprie sicut totum universale.
Ad secundum dicendum, quod essentia ipsius animae est etiam principium
operandi, sed mediante virtute. Principium autem essendi est
immediate, quia esse non est accidens.
Ad tertium dicendum, quod forma accidentalis est virtus alterius, per
quam producitur operatio, qui est effectus proportionatus sibi, sicut
causae proximae; forma autem substantialis non est hoc modo
proportionata operationi, ut dictum est, in corp. art.
Ad quartum dicendum, quod si per potentiam passivam intelligatur
relatio vel ordo materiae ad formam, tunc materia non est sua
potentia, quia essentia materiae non est relatio. Si autem
intelligatur potentia, secundum quod est principium in genere
substantiae, secundum quod potentia et actus sunt principia in quolibet
genere, ut dicitur, in 12 Metaph., sic dico, quod materia est
ipsa sua potentia. Et hoc modo se habet materia prima, quae est
primum recipiens, ad potentiam passivam, sicut se habet Deus, qui
est primum agens, ad potentiam activam. Et ideo materia est sua
potentia passiva, sicut et Deus sua potentia activa. Omnia autem
media habent utramque potentiam participative, et potentia materiae non
est ad aliquam operationem, sed ad recipiendum tantum.
Ad quintum dicendum, quod sensus, secundum quod est nomen potentiae,
non est principium hujus differentiae quae est sensibile; sed secundum
quod nominat naturam sensitivam: et ita est de aliis.
|
|