|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod una potentia non oriatur
ex alia. Quaecumque enim simul sunt, unum ex altero non oritur. Sed
omnes potentiae simul sunt in anima ex creatione. Ergo una non oritur
ex alia.
2. Praeterea, omne accidens causatur ex suo subjecto. Sed una
potentia non est subjectum alterius, quia accidens non est subjectum
accidentis. Ergo una potentia non oritur ex alia.
1. Contra, potentiae determinantur secundum actus. Sed actus unius
potentiae sequitur naturaliter ad actum alterius potentiae, et
originatur ex ipsa; sicut intelligere sequitur ad hoc quod est tenere
notitiam. Ergo ita est etiam in potentiis.
2. Si dicas, quod ordo est in actibus ratione objectorum, et non
ratione potentiarum, in idem redibit: quia objecta sunt perfectiones
potentiarum, et formae ipsarum. Perfectio autem proportionatur
perfectibili; et sic idem quod prius.
Respondeo dicendum, quod omnis numerositas, quae descendit
naturaliter ab aliquo uno, oportet quod descendat secundum ordinem,
quia ab uno non exit nisi unum; et ideo cum multae potentiae
egrediantur ab essentia animae, dicimus, quod in potentiis animae est
ordo naturalis; et cum omnes fluant ab essentia, una tamen fluit
mediante alia; et inde est, quod posterior potentia supponit in
definitione sui priorem, et actus posterioris dependet a priori. Si
enim definiamus intellectum, definietur per suum actum, qui est
intelligere, et in definitione actus ejus cadet actus prioris
potentiae, et ipsa potentia. Oportet enim quod in definitione hujus
actus qui est intelligere, cadat phantasma, quod est objectum ejus,
quod per actum imaginationis repraesentatur intellectui; et hoc etiam
videmus in accidentibus corporum, quod omnia alia accidentia
elementorum fluunt ab essentia, mediantibus primis qualitatibus.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sint simul tempore, nihilominus
tamen una naturaliter prior est altera.
Ad secundum dicendum, quod accidens ex seipso non habet virtutem
producendi aliud accidens; sed a substantia potest unum accidens
procedere mediante alio, secundum quod illud praesupponitur in
subjecto; et ita etiam accidens non potest esse per se subjectum
accidentis, sed subjectum mediante uno accidente subjicitur alteri;
propter quod dicitur superficies esse subjectum coloris.
|
|