|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod imago attendatur in
istis potentiis respectu quorumlibet objectorum. Potentia enim ex
natura potentiae se habet similiter ad omnia sua objecta. Sed per
habitus diversos restringitur ad haec vel ad illa. Cum igitur
assignatio primae imaginis sit secundum potentias, non secundum
habitus, videtur quod sit respectu quorumlibet objectorum.
2. Praeterea, Augustinus: cum in natura mentis humanae quaerimus
Trinitatem, in tota quaerimus, non separantes actionem temporalium a
contemplatione aeternorum. Omnia autem objecta vel sunt aeterna, vel
temporalia. Ergo respectu quorumlibet objectorum attenditur imago.
1. Contra, ad rationem imaginis exigitur aequalitas. Sed non in
omnibus objectis invenitur aequalitas: non enim quantumcumque cognosco
aliquid, tantum volo illud. Ergo videtur quod non respectu omnium
attendatur imago.
2. Praeterea, secundum istam assignationem imaginis, intelligentia
sequitur memoriam. Sed in illis quae per acquisitionem cognoscimus,
ex intelligentia sequitur memoria. Ergo videtur quod ista assignatio
imaginis non attenditur respectu quorumlibet objectorum.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, hac distin., quaest.
3, art. 1, imago dicit expressam repraesentationem. Expressa
autem repraesentatio est in ipsis potentiis propter quinque. Quorum
duo se tenent ex parte ipsius animae, scilicet consubstantialitas et
distinctio potentiarum, et ideo se habent indifferenter respectu
quorumlibet objectorum; alia vero tria, scilicet aequalitas, et
ordo, et actualis imitatio respiciunt objecta, unde se habent
diversimode respectu diversorum objectorum. Potest autem attendi in
potentiis animae duplex aequalitas, scilicet potentiae ad potentiam et
potentiae ad objectum. Et haec secunda aequalitas salvatur hic
diversimode respectu diversorum objectorum. In illis enim quae per
habitum acquisitum discuntur, non servatur ordo, ut dictum est supra,
qu. 2, art. 3, quia intelligendi actus praecedit actum memorandi;
et ideo non est ibi actualis repraesentatio ipsius Trinitatis,
secundum quod intendit illis objectis quae non exprimunt Trinitatem.
Servatur autem ibi aequalitas quaedam, scilicet potentiae ad
potentiam: quia quaecumque comprehenduntur una potentia,
comprehenduntur alia: non quod quidquid intelligimus, simpliciter
velimus; sed aliquo modo in voluntate sunt, inquantum volumus nos ea
intelligere: sed non servatur aequalitas potentiae ad objectum: quia
res corporales sunt in anima nobiliori modo quam in seipsis, cum anima
sit nobilior eis, ut dicit Augustinus. Si autem considerentur istae
potentiae respectu hujus objecti quod est anima, sic salvatur ordo,
cum ipsa anima naturaliter sit sibi praesens; unde ex notitia procedit
intelligere, et non e converso. Servatur etiam aequalitas potentiae
ad potentiam simpliciter: quia quantum se intelligit, tantum se vult
et diligit: non sicut in aliis, quod velit se tantum intelligere, sed
simpliciter. Servatur etiam ibi aequalitas potentiae ad objectum.
Servatur etiam ibi actualis imitatio ipsius Trinitatis, inquantum
scilicet ipsa anima est imago expresse ducens in Deum. Si autem
considerentur respectu hujus objecti quod est Deus, tunc servatur ibi
actualis imitatio. Maxime autem servatur ordo, quia ex memoria
procedit intelligentia, eo quod ipse est per essentiam in anima, et
tenetur ab ipsa non per acquisitionem. Servatur etiam ibi aequalitas
potentiae ad potentiam simpliciter, sed non potentiae ad objectum:
quia Deus est altior quam sit anima. Unde dico, quod imago
quodammodo attenditur respectu quorumlibet objectorum; verius autem
respectu sui ipsius, et verissime respectu hujus objecti quod est
Deus; nisi tantum quod deest aequalitas potentiae ad objectum, quae
etiam non multum facit ad imaginem.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis ista assignatio imaginis
attendatur secundum potentias absolute, nihilominus tamen praecipue
attenditur secundum id quod est altissimum in eis; et hoc est respectu
eorum objectorum quae per sui essentiam sunt in anima.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus vult, quod respectu
quorumlibet objectorum sit aliquo modo imago: sed praecipue respectu
hujus objecti quod est Deus et quod est anima: ipse enim in multis
requirit similitudinem Trinitatis, ut ad perfectam imaginem deveniat.
Ad aliud patet responsio per ea quae dicta sunt.
|
|